O93,
f. 127ra; V630, f. 217va; N442, f. 133vb; P9629, f. 98rb; W411, f.
260v; V1341, f. 156vb
LVI
EPISTOLA CAELESTINI
PAPAE AD
EPISCOPOS
GALLIAE
TITULI
INCIPIUNT
I De Prospero et
Hilario, qui quosdam Galliae presbyteros accusant Pelagii sectatores.
II De sancto episcopo Augustino
mira laudis assertio.
III Praeteritorum sedis
apostolicae episcoporum auctoritas
de gratia dei.
IIIII
Quod Adam
omnes homines laeserit
nec
quemquam nisi
Christi
gratia posse salvari.
V Quod nemo sit bonus suis
viribus nisi
participatione
eius, qui solus est
bonus.
VI
Quod nisi
gratia
dei continua iuvemur, insidias diaboli
devitare non possumus.
VII Quod
per Christum libero bene utamur arbitrio.
VIII Quod omnia sanctorum merita
dona sint dei.
VIIII Quod omnis
sancta cogitatio et motus piae voluntatis ex deo sit.
X Quod gratia
dei non solum peccata dimittit,
sed etiam adiuvet, ne
committantur, et praestat,
ut lex impleatur, non sicut ait Pelagius, facile, quasi sine dei gratia
difficilius possit impleri.
XI
Quod praeter
statuta sedis
apostolicae omnes orationes ecclesiae Christi gratiam resonant,
qua
genus reparatur
humanum et
ab aeterna damnatione
reducitur.
<N442, f. 134ra> XII Quod
gratiam
dei etiam baptizandorum
testatur
institutio
cum exorcismis et
insufflationibus spiritus ab eis expelluntur immundi.
XIII Quod profundiores quaestiones nec
contemnendae
sunt
nec penitus asserendae.
Dilectissimis
fratribus Venerio, Marino, Leontio,
Auxontio,
Arcadio, Fillutio
et ceteris Galliarum episcopis Caelestinus.
Apostolici
verba
praecepti
sunt apud Iudaeos atque gentiles sine offen<V1341, f.
157ra>sione
nos esse debere. Hoc, quisquis
christianus est,
tota <V630, f.
217vb> animi virtute custodit. Quod, cum ita sit, non parum
periculi
illi
manere poterit
ante deum, qui
hoc detrectat etiam
fidelibus exhibere. Nam qualiter nos, qui neminem perire volumus, ista
contristent, quae
auctoribus christianis
percellunt
animos christianos,
dominicus
in
evangelio
sermo testatur. Ait
enim ipse salvator, quod expediat scandalizanti
unum de pusillis in maris profundum demergi, ideo quae sit eius iam
poena quaeramus, cui tale supplicium legimus expedire.
<P9629,
f. 98va> <W411, f. 261r> DE
PROSPERO
ET
HILARIO,
QUI QUOSDAM
GALLIAE PRESBYTEROS ACCUSANT PELAGII SECTATORES.
I
Filii nostri praesentes
Prosper et Hilarius,
quorum circa deum
nostrum sollicitudo laudanda est, tantum nescio, quibus presbyteris
illic licere,
qui dissensioni
ecclesiarum studeant,
sunt apud nos
prosecuti, ut indisciplinatas quaestiones vocantes
in medium <O93, f. 127rb> pertinaciter eos dicant
praedicare adversantia veritati.
Sed vestrae dilectioni iustius
imputamus, quando illi supra vos habent copiam disputandi. Legimus supra
magistrum non esse discipulum, hoc est non sibi debere quemquam ad
iniuriam
doctorum vindicare
doctrinam. Nam
et hos ipsos a deo nostro positos novimus ad docendum, cum sit docente
apostolo eis tertius locus intra ecclesiam deputandus.
Quid illic
speciei
est, ubi magistris
tacentibus hi
loquuntur? Quis
ita est, eorum
discipuli non fuerunt? Timeo,
ne
conhibere
sit hoc <N442, f. 134rb> tacere, timeo
magis ipsi loquantur, qui permittunt illis taliter loqui. In talibus
causis non caret suspicione taciturnitas, quia occurreret veritas, si
falsitas displiceret. Merito namque causa nos
respicit, si silentio faveamus errori.
Ergo corripiantur huiusmodi, non sit his liberum habere pro voluntate
sermonem. Deserat,
si ita res sunt,
incessere
novitas vetustatem,
desinat ecclesiarum quietem inquietudo turbare. Conantur
saepe naufragio
mergere, quos intra
portum stantes statio facit fida securos. Fida
quippe est omnium statio, quorum perfectis gressibus vestigia non
moventur.
Recurrerunt ad
apostolicam praedicti
sedem, <V1341, f. 157rb> haec ipsa nobis, quae temptat
perturbatio conquaerentes. Habetote, fratres carissimi, pro
catholicae plebis pace tractatum. Sciant se,
si tamen censentur presbyterii
dignitate, vobis esse subiectos. Sciant
sibi
omnes, qui male
docent,
discere magis ac
magis competat quam docere. Nam quid in ecclesiis vos agitis, si illi
summam
teneant praedicandi?
Nisi forte illud
obsistat, quod non
auctoritate, non adhuc ratione colligitur, ut aliqui e fratrum numero
nuper de laicorum consortio in collegium nostrum fortassis
admissi
nesciant, quid sibi
debeant vindicare. Super his multa iam dicta sunt <V630, f.
218ra> eo tempore, quo ad fratris
Tuenti
dedimus scripta
<P9629, f. 98vb> responsum. Nunc tamen repetentes saepius
admonemus: Vitentur huiusmodi, qui
laborant per terras
aliud
quam ille noster iussit agricola
seminare. Nec tamen mirari
possumus, si haec erga
viventes hi nunc temptare audent, qui nituntur
etiam quiescentium fratrum memoriam
dissipare.
DE SANCTO AUGUSTINO MIRA LAUDIS ASSERTIO
II Augustinum
sanctae recordationis virum,
quem pro vita sua atque meritis in nostra
communione semper habuimus nec umquam hunc sinistrae
suspicionis
saltem
rumor aspersit, quem tantae <W411, f. 261v> scientiae
olim fuisse
meminimus, ut inter magistros <N442, f. 134va> optimos
etiam a
meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de
eo omnes
in communione
senserunt,
utpote qui ubique
cunctis et amori fuerit et honori,
unde resistatur
talibus, quos male
crescere videmus. Nefas est haec pati religiosas animas, quarum
afflictione, quia membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari,
quamvis maneat
hos beatitudo
promissa, quicumque
probantur
persecutionem propter iustitiam sustinere, quibus, quid
promittat dominus
in futurum, sequens
sermo declarat.
Non
est agentium
causa sola
,
universalis
ecclesia quacumque
novitate pulsatur.
Intellegamus haec ipsa vobis, quae nobis non
placent, displicere. Quod ita demum probare poterimus,
si imposito improbis silentio de tali re in posterum <V1341, f.
157va> querela cessabit. Deus vos incolumes
custodiat, fratres carissimi.
PRAETERITORUM
SEDIS APOSTOLICAE EPISCOPORUM AUCTORITATES
DE GRATIA
DEI
III Quia nonnulli
catholico nomine gloriantur, in damnatis hereticorum sensibus seu
pravitate
seu
imperitia demorantes piissimis disputationibus
obviare
praesumunt, et cum
Pelagium
atque Caelestinum
anathematizare non dubitent, magistros tamen nostros tamquam
necessarium modum excesserint,
obloquuntur eaque tantummodo sequi et probare profitentur,
quae sacratissima beati apostoli sedes
Petri contra inimicos gratiae dei per
ministerium praesulum suorum sanxit et docuit. Necessarium igitur fuit
diligenter inquirere, quid rectores Romanae ecclesiae de heresi,
quae eorum temporibus exorta fuerat, iudicaverint et contra
nocentissimos liberi <P9629, f. 99ra> arbitrii
defensores,
<O93, f. 127va> quid de gratia dei sentiendum esse
censuerint,
ita ut etiam Africanorum conciliorum quasdam sententias iungeremus,
quas utique
suas
fecerunt apostolici antistites,
comprobarunt.
Ut ergo plenius,
qui in aliquo
dubitant,
instruantur, constitutiones sanctorum patrum compendiose
manifestemus
indiculo. Quod
si quis non nimium est <N442, f. 134vb> contentiosus,
agnoscat
omnium disputationum
co<V630, f. 218rb>nnexionem ex hac
subditarum auctoritatum brevitate
pendere nullamque
sibi contradictionis
superesse rationem, si cum catholicis credat et dicat.
QUOD
ADAM
OMNES HOMINES LAESERIT NEC
QUEMQUAM NISI
GRATIA POSSE SALVARI.
IIII In praevaricatione Adae omnes
homines
naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse et neminem de
profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi
eum
gratia dei
miserantis erexerit pronuntiante beatae memoriae papa
Innocentio atque dicente in epistola
ad Carthaginense
concilium:
Liberum enim arbitrium ille perpessus,
dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda
demersus
est, et nihil
quemadmodum exinde surgere posset, invenit suaque in aeternum
libertate deceptus huius ruinae latuisset oppressu, nisi eum postea
Christi pro sua gratia rele<V1341, f. 157vb>vasset
adventus, qui per novae <W411, f. 262r> regenerationis
purificationem omne
praeteriti
vitium sui baptismatis lavacro purgavit.
QUOD
NEMO SIT BONUS SUIS VIRIBUS NISI PARTICIPATIONE EIUS, QUI SOLUS EST
BONUS.
V Neminem esse per semetipsum
bonum, nisi
participationem
sui ille donet,
qui solus est bonus, quod in eisdem scriptis eiusdem pontificis
sententia protestatur dicens: Numquid nos de eorum post haec rectum
mentibus aestimemus, qui sibi
se
putant deberi, quod
boni sunt, nec illum
considerant, cuius cotidie gratiam
consequuntur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt?
QUOD
NISI GRATIA DEI CONTINUA
IUBEMUR,
INSIDIAS DIABOLI
DEVITARE
NON POSSUMUS.
VI Neminem etiam baptismatis gratia
renovatum idoneum esse ad superandas diaboli
insidias et ad evincendas
carnis concupiscentias, nisi per cotidianum adiutorium dei
perseverantiam bonae conversationis acceperit. Quod eiusdem antistitis
in eisdem
paginis doctrina
confirmat dicens: Nam quamvis hominem redimeret
a praeteritis <N442, f. 135ra> ille peccatis, tamen
sciens iterum
posse peccare ad reparationem sibi, quemadmodum posset
illum et post ista corrigere,
multa servavit,
cotidiana praestans
illi remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos
vincere poterimus errores. Necesse est enim, ut, quo
auxiliante vincimus,
eo
iterum non
adiuvante
vincamur.
QUOD
PER CHRISTUM LIBERO
BENE UTAMUR ARBITRIO
VII Quod nemo nisi per Christum
libero
bene utatur arbitrio, idem magister in epistola ad Milevitanum
concilium data praedicat dicens: Adverte tandem opera
visimarum mentium perversa doctrina, quod
primum hominem
<P9629, f.
99rb> ita
libertas ipsa
decepit,
ut dum
indulgen<V630, f. 218va>tius frenis eius
utitur in praevaricationem
praesumptionis incideret
nec
ex hac potuit erui,
nisi ei
providentia
regenerationis statum
pristinae libertatis
Christi domini reformasset adventus.
QUOD
OMNIA
SANCTORUM MERITA
DONA SINT DEI.
VIII Quod omnia studia et omnia opera
ac merita
sanctorum ad dei gloriam laudemque referenda
sint,
<V1341, f.
158ra> quia nemo aliunde ei placet, nisi ex eo, quod ipse
donaverit.
In quam
nos sententiam dirigit beatae recordationis papae
Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius urbis
episcopos ait: Nos
autem instinctu dei,
omnia enim
ad auctorem suum
referenda sunt, unde nascuntur ad fratrum et coepiscoporum nostrorum
conscientiam
mundam verba
retulimus. Hunc autem sermonem sincerissimae
veritatis luce radiante
tanto Afri episcopi
honore
venerati sunt, ut
ita ad eundem virum scriberent:
Illud vero, quod in litteris, quas ad universas provincias curasti esse
mittendas, posuisti dicens: Nos tamen instinctu dei et cetera, sic
accepimus dictum, ut illos, qui contra dei adiutorium <W411, f.
262v> extollunt <O93, f. 127vb> humani arbitrii
libertatem
destricto gladio
veritatis velut
cursim
transiens amputares.
Quid enim tam libero fecistis
arbitrio, quam quod
in nostrae
humilitatis conscientiam retulistis? <N442, f. 135rb> Et
tamen
instinctu
dei factum esse
fideliter sapienterque vidistis, veraciter fidenterque dixistis ideo
utique, quia praeparatur voluntas a domino, et ut
boni aliquid agant paternis inspirationibus suorum ipse tangit
corda filiorum. Quotquot
enim spiritu
dei aguntur, hi
filii sunt dei, ut nec nostrum deesse sentiamus
arbitrium et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus
magis illius valere non dubitemus
auxilium.
QUOD
OMNIS SANCTA COGITATIO ET MOTUS PIAE VOLUNTATIS EX
DEO SIT
VIIII Quod ita deus in cordibus
hominum atque
in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium
omnisque motus bonae voluntatis ex deo sit, quia per illum aliquid boni
possumus, sine quo nihil possumus. Ad hanc enim nos
professionem idem
doctor instituit,
qui cum ad totius urbis
episcopos de divinae gratiae opitulatione
loqueretur: Quod ergo, ait, tempus intervenit, quo
eius non egeamus auxilio? In omnibus igitur
actibus,
causis,
cogitationibus,
motibus
adiutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quicquam sibi
humana natura praesumat, clamante apostolo: Non est nobis colluctatio
adver<V630, f. 218vb>sus carnem et sanguinem, sed contra
principes et potestates aeris
huius, contra
spiritalia nequitiae
in caelestibus. Et sicut ipse iterum dicit: <P9629, f.
99va>
Infelix ego homo, quis
me liberabit de corpore mortis huius? Gratia dei per Iesum Christum
dominum <V1341, f. 158rb> nostrum. Et iterum: Gratia dei
sum id,
quod
sum, et gratia eius
in me vacua non fuit, sed plus illis
omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia dei mecum.
QUOD
GRATIA DEI
NON SOLUM PECCATA
DIMITTIT,
SED ETIAM ADIUVAT,
NE
COMMITTANTUR,
ET PRAESTAT,
UT LEX IMPLEATUR
NON, SICUT AIT
PELAGIUS,
FACILE QUASI SINE
GRATIA
DEI DIFFICILIUS POSSIT IMPLERI
X Illud etiam, quod intra
Carthaginiensis
synodi decreta
constitutum est, quasi proprium apostolicae sedis amplectimur, quod
scilicet tertio capitulo <N442, f. 135va> definitum est,
ut
quicumque dixerit gratiam
dei, qua
iustificamur per
Iesum Christum dominum nostrum
ad solam remissionem peccatorum valere, quae
iam commissa sunt, non etiam ad adiutorium, ut
non committantur, anathema sit. Et iterum quarto capitulo: Ut, si
quis dixerit gratiam
dei per Iesum Christum propter hoc tantum nos adiuvare ad non
peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur
intellegentia mandatorum,
ut sciamus, quid appetere
et quid vitare
debeamus, non autem
per illam nobis
praestari, ut, quod faciendum cognovimus, etiam facere diligamus atque
valeamus, anathema sit. Cum enim dicat apostolus: Scientia inflat,
caritas vero aedificat,
valde impium est, ut credamus ad eam, quae inflat nos habere gratiam
Christi, et ad eam,
quae aedificat, non
habere, cum sit utrumque donum
dei et scire, quid facere <W411, f. 263r> debemus, et
diligere, ut
faciamus, ut
aedificante caritate
scientia non possit inflare.
Sicut autem de deo scriptum
est: Qui docet hominem scientiam,
scriptum est:
Caritas ex deo est.
Item quinto capitulo: Ut quisquis
dixerit de
nobis gratiam
iustificationis dari, ut, quod facere per liberum iubemur arbitrium,
facilius possimus implere per gratiam, tamquam et si
gratia non daretur,
non quidem
facile, sed
tamen possimus
etiam sine ulla
implere divina
mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum dominus loquebatur,
ubi non
ait: Sine me
difficilius potestis facere, sed ait: Sine me
nihil potestis facere.
QUOD
PRAETER STATUTA SEDIS
APOSTOLICAE OMNES ORATIONES ECCLESIAE CHRISTI GRATIAM RESONANT,
QUA
GENUS HUMANUM AB
AETERNA DAMNATIONE REPARATUR
<P9629, f. 99vb> <V1341,
f. 158va> XI Praeter eas
autem beatissimae et apostolicae sedis inviolabiles
sanctiones, quibus nos piissimi patres pestiferae novitatis elatione
deiecta et bonae voluntatis exordia et incrementa probabilium
studiorum et in eis usque in finem perseverantiam ad Christi gratiam
referre docuerunt, obsecrationum quoque
sacerdotalium sacramenta
respiciamus,
quae ab apostolis
<N442, f. 135vb> tradita in toto mundo <O93, f.
128ra>
atque in <V630, f. 219ra> omni ecclesia
catholica uniformiter celebrantur,
ut legem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum
plebium praesules mandata sibimet
legatione funguntur,
apud divinam
clementiam humani generis agunt causam et tota secum
ecclesia congemescente
postulant et precantur, ut infidelibus donetur fides, ut idolatrae
ab impietatis suae liberentur
erroribus, ut Iudaeis ablato cordis
velamine
lux veritatis
appareat, ut heretici catholicae fidei perceptione
resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae
caritatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia
conferantur, ut denique caticuminis ad regenerationis sacramenta
perductis
caelestis
misericordiae
aula
reseretur.
Haec autem non
perfunctorie
neque inaniter a
domino peti
rerum ipsarum
monstrat effectus,
quomodo quidem ex
omni errorum
genere plurimos deus
dignatur attrahere, quos erutos de potestate tenebrarum transferat in
regnum filii caritatis suae, et
ex vasis irae faciat vasa misericordiae. Quod adeo totum divini
operis esse sentitur, ut haec
efficiente
deo gratiarum semper
actio laudisque confessio pro
illuminatione talium vel correctione referatur.
QUOD
GRATIA
DEI
BAPTIZANDORUM TESTETUR
INSTITUTA
PURGATIO CUM
EXORCISMIS ET EXSUFFLATIONIBUS
SPIRITUS AB EIS ABIGUNTUR
IMMUNDI
XII Illud etiam, quod circa
baptizandos in
universo mundo sancta
ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu, cum sive
parvuli
sive iuvenes ad
regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem
vitae <P9629, f. 100ra> adeunt, quam exorcismis
<W411, f.
263v> et
exsufflationibus
clericorum spiritus ab eis immundus abigatur, ut
tunc vere appareat, quomodo princeps
mundi huius mittatur <V1341, f. 158vb> foras, et quomodo
prius
alligetur fortis et deinceps vasa eius diripiantur in possessionem
translata
victoris, qui
captivam ducit captivitatem et dat
dona hominibus.
His
ergo ecclesiasticis <N442, f. 136ra> regulis
et
ex divina
sumptis auctoritate documentis ita adiuvante domino conformati
sumus, ut omnium bonorum affectuum
atque operum
et omnium studiorum
omniumque virtutum, quibus ab initio fidei ad deum tenditur, deum
fateamur
auctorem
et non dubitemus ab
eiusdem gratia omnia hominis merita praeveniri,
per quem fit, ut aliquid
boni et velle incipiamus et facere. Quod utique auxilio et munere
dei non aufertur
liberum arbitrium,
sed liberatur, ut
de tenebroso
lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit
providum. Tanta enim
est erga omnes homines
bonitas dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, et pro
his, qui
largitus est, aeterna
praemia sit donaturus.
Agit quippe in nobis, ut, quod vult, et velimus
et agamus, nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda
non neglegenda donavit, ut
et nos cooperatores
simus
gratiae dei, <V630, f. 219rb> ac si quid in nobis ex
nostra
viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recurramus,
qui sanat omnes languores nostros et redemit
de interitu vitam nostram, et cui cotidie dicimus:
Ne inducas nos
in temptationem, sed
libera nos a malo.
QUOD
PROFUNDIORES QUAESTIONES NEC
CONTEMNENDAE
SINT
NEC
PENITUS ASSERENDAE.
XIII Profundiores vero
difficilioresque partes
incurrentium quaestionum, quas latius
pertractarunt,
qui hereticis
restiterunt, sicut non audemus contemnere,
ita non necesse habemus adstruere,
quia
ad confitendam
gratiam
dei, cuius operi
ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus,
quicquid secundum praedictas
regulas apostolicae sedis nos scripta docuerunt, ut prorsus non
opinemur catholicum, quod apparuerit praefixis sententiis esse
contrarium.
EXPLICIT
DE GRATIA
DEI ET
LIBERO
VOLUNTATIS ARBITRIO.
O93,
f. 128ra; V630, f. 219rb; N442, f. 136ra; P9629, f. 100ra; W411, f.
263v; V1341, f. 158vb