O93,
f. 128ra; V630, f. 219rb; N442, f. 136ra; P9629, f. 100ra; W411, f.
263v; V1341, f. 159ra
ITEM
EIUSDEM CAELESTINI PAPAE AD EPISCOPOS GALLIAE
INCIPIUNT
TITULI
<P9629, f. 100rb> I Quod
non debeant
sacerdotes aut clerici amicti palliis
et
praecincti lumbis in ecclesia ministrare.
II Quod nulli
sit ultima poenitentia
deneganda.
<N442, f. 136rb> III Quod
per gradus
ecclesiasticos ad episcopatus
debeat
officium pervenire.
IIII Quod unaquaeque
provincia suo metropolitano debeat
esse contenta.
V Quod nolentibus
clericis
vel populis nemo
debeat episcopus
ordinari.
VI Quod
ab illicitis sit
ordinationibus
abstinendum.
Caelestinus
universis episcopis per Viennensem
et Narbonensem
provinciam constitutis
in domino salutem.
Cuperemus
quidem
de <W411, f.
264r> vestrarum ecclesiarum ita ordinatione gaudere, ut
congratularemur
potius de provectu
quam aliquod
admissum contra
disciplinam ecclesiasticam <O93, f. 128rb> doleremus. Ad
nostram
enim laetitiam et bene facta
perveniunt et meroris aculeis nos, quae fuerint male
facta, compungunt nec silere possumus, cum,
ut
ab illicitis revocemus
aliquos, officii nostri provocemur instinctu, in speculis a deo
constituti,
ut vigilantiae
nostrae diligentiam comprobantes et, quae coercenda sunt, resecemus,
et quae observanda sunt, sanciamus.
Et quamvis circa longinqua spiritalis cura
non deficiat, sed semper
omnia, qua nomen dei praedicatur extendat,
nec notitiam nostram subterfugiunt, quae in eversionem
regularum novellae praesumptionis auctoritate
temptantur.
QUOD
NON DEBEANT SACERDOTES AUT CLERICI AMICTI PALLIIS
ET
PRAECINCTI
LUMBIS IN ECCLESIA MINISTRARE
I Didicimus
enim quosdam domini sacerdotes superstitioso
potius
cultui
inservire quam mentis vel fidei puritati.
Sed non mirum, si contra ecclesiasticum morem faciunt, qui
in
ecclesia <V630, f.
219va> non creverunt,
sed alio venientes itinere secum haec
in ecclesiam,
quae in alia
conversatione habuerunt, intulerunt. Amicti pallio
et lumbos
praecincti credunt se
sanctae
scripturae fidem,
non per spiritum, sed per litteram completuros. Nam si ad hoc ista
praecepta sunt, ut taliter
servarentur, cur non fiunt pariter, quae sequuntur, ut lucernae
ardentes in
manibus una cum baculo
<V1341, f. 159rb> teneantur? Habent
suum
ista <N442, f.
136va> mysterium et intellegentibus ita clara sunt, ut
ea magis, qua
decet, significatione
serventur. Nam in lumborum praecinctione castitas, in baculo regimen
pastorale, in lucernis ardentibus boni fulgor operis indicatur, de quo
dicitur: Sic opera vestra <P9629, f. 100va> luceant.
Habent
tamen istum forsitan cultum morem
potius quam rationem
sequentes, qui
remotioribus habitant locis et procul a ceteris degunt.
Unde hic
habitus in ecclesiis
Gallicanis, ut tot annorum tantorumque pontificum
in alterum habitum consuetudo vertatur? Discernendi
a plebe vel ceteris sumus doctrina,
non veste,
conversatione, non
habitu, mentis puritate, non cultu. Nam si studere incipimus novitati,
traditum nobis a patribus ordinem calcabimus,
ut locum supervacuis
superstitionibus
faciamus. Rudes ergo fidelium mentes
ad talia
non debemus inducere,
docendi etiam
sunt potius quam
illudendi
nec imponendum eorum
est oculis, sed mentibus infundenda praecepta sunt. Erant
quidem
multa, quae pro
disciplina ecclesiastica vel ipsius rei dicere ratione possemus,
sed ab his ad alia revocamur.
QUOD
NULLIS
SIT ULTIMA
POENITENTIA DENEGANDA
II Agnovimus enim poenitentiam
morientibus
denegari nec illorum desideriis annui, qui
obitus
sui tempore hoc animae
suae cupiunt remedio subveniri. Horremus,
fateor, tantae impietatis aliquem repperiri,
ut de
dei pietate desperet,
quasi non possit
ad se quovis tempore
concurrenti
succurrere et
periclitantem sub onere
peccatorum hominem perdere,
quo se ille
expediri <W411,
f. 264rb> desiderat et
liberari?
Quid hoc,
rogo, aliud est
quam morienti mortem
addere
eiusque animam sua
crudelitate, ne absolvi possit, occidere, cum deus ad subveniendum sit
paratissimus
et invitans ad
poenitentiam sic
promittat: Peccatori,
inquit, quacumque die conversus fuerit, peccata eius non imputabuntur
ei. Et iterum: Nolo mortem <N442, f. 136vb> peccatoris,
sed tantum,
ut con<V1341, f. 159va>vertatur et vivat. Salutem
ergo homini
adimit,
quisquis mortis tempo<V630, f. 219vb>re
poenitentiam denegaverit,
et desperavit
de clementia dei,
qui eum ad subveniendum morienti sufficere vel
momento posse non credit.
Perdidisset latro in cruce praemium ad Christi
dexteram pendens, si illum unius horae
poenitentia non iuvisset.
Cum esset in poena, poenituit et per unius sermonis promissionem
habitaculum paradisi
deo promittente promeruit. Vera ergo ad deum conversio
in ultimis <P9629, f. 100vb> positorum mente potius est
aestimanda quam tempore propheta hoc taliter asserente: Cum conversus
ingemueris, tunc salvus eris. Cum ergo dominus sit cordis inspector,
quovis tempore non est deneganda
poenitentia postulanti, cum illi se obliget iudici,
cui occulta omnia noverit revelari.
<O93, f. 128va> QUOD PER GRADUS ECCLESIASTICOS AD EPISCOPATUS DEBEAT OFFICIUM PERVENIRI
III Ordinatos vero quosdam, fratres
carissimi,
episcopos, qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis
fastigium fuerint instituti contra patrum decreta huius
usurpatione, qui se hoc recognoscit, fecisse didicimus, cum
ad episcopatum his gradibus,
quibus frequentissime cautum est, debeat perveniri,
ut a minoribus
initiati officiis ad
maiora firmentur.
Debet enim ante
esse discipulus, quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere, quod
didicit.
Omnis vitae
institutio
ad
id, quo
tendit, se ratione
confirmat.
Qui minime litteris
operam dederit, praeceptor esse
non potest litterarum.
Qui non per singula stipendia creverit ad meritum
ordinem
stipendii non potest
pervenire. Solum
sacerdotium inter
ista, rogo,
vilius est,
quod facilius tribuitur, cum difficilius impleatur? Sed iam non satis
est laicos
ordinare, quos
nullus <N442, f. 137ra> fieri ordo
permittit,
sed etiam quorum
crimina longe
lateque per omnes
pene sunt nota provincias, pontifices ordinantur. Daniel enim nuper
missa relatione ex orientalibus ad nos partibus ab omni, quod tenuerat,
virginum <V1341, f. 158vb> monasterio nefariis
est obiectionibus
accusatus, multa de
multis obiecta flagitia.
In quanam lateret terrarum
parte quaesitus est, ut, si
suae innocentiae confideret, contra
iudicium postulatum
minime declinaret.
Missae ad Arelatensem
episcopum per Fortunatum subdiaconum nostrum praeceptiones,
ut
ad iudicium
destinaretur episcopale.
Tantis gravatus
testimoniis, tanta
facinorum accusatione pulsatus, sacrarum, ut dicitur, virginum pollutus
incesto
episcopus asseritur
ordinatus,
ut
in nostri
libellis scrinii
<W411, f. 265r> continetur, quorum ad
vos quoque exemplaria direximus,
in pontificii
dignitatem
hoc
tempore, quo ad
causam dicen<V630, f. 220ra>dam missis a nobis
<P9629, f.
101ra> litteris vocabatur, obrepsit. Sacro nomini absit iniuria.
Facilius est, ut hanc dignitatem tali dando
ipse amiserit
ordinator, quam eam
obtineat ordinatus.
Cui convicto
sociabitur, qui eum sibi credidit largiendo
pontificium
sociandum. Qualis
enim ipse sit, quisquis tales
ordinarit,
ostendit. His ergo
in medium nunc deductis,
cum plerique vestrum sint,
qui apostolicae sedis statuta cognoverint nobiscum tempore
aliquanto
versati ad
disciplinae normam nostris conventa adhortationibus
omnia fraternitas vestra revocare festinet.
QUOD
UNAQUAEQUE
PROVINCIA SUO
METROPOLITANO DEBEAT ESSE CONTENTA
IIII Primum ut
iuxta decreta canonum unaquaeque
provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris
nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta, nec
usurpatione
locus
alicui
sacerdoti in alterius
concedatur iniuriam.
Sit concessis sibi
contentus
unusquisque limitibus,
alter in alterius provincia <N442, f. 137rb> nihil
praesumat
nec
emeritis
in suis ecclesiis
peregrini et
extranei et, qui ante ignorati sunt, ad exclusionem eorum, qui bene de
suorum civium merentur
testimonio praeponantur,
ne novum, quod
ante
coepiscopi non fuit, institutum videatur
esse collegium.
<V1341,
f. 160ra> QUOD
NOLENTIBUS CLERICIS
VEL POPULIS NEMO DEBEAT EPISCOPUS
ORDINARI
V Nullus invitis
detur episcopus.
Cleri,
plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur. Tunc alter de
altera eligatur ecclesia, si
de civitatis
ipsius clero
,
cui est episcopus
ordinandus, nullus dignus, quod evenire non credimus, potuerit
repperiri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis
ecclesiis merito praeferantur.
Habeat
unusquisque suae
fructum militiae in ecclesia, in qua suam
per omnia officia transegit aetatem. In aliena stipendia minime alter
obrepat, nec alii
debitam
alter sibi audeat vindicare mercedem. Sit facultas clericis renitendi
,
si se viderint
praegravari, et quos sibi ingeri ex
transverso agnoverint, non timeant refutare.
Qui
si non debitum
praemium vel liberum
deo,
qui eos recturus
est, debent habere iudicium.
QUOD
AB ILLICITIS SIT ORDINATIONIBUS ABSTINENDUM
<P9629,
f. 101rb> VI
Abstineatur etiam ab
illicitis ordinationibus. Nullus ex <O93, f. 128vb>
laicis,
nullus digamus, nullus, qui sit viduae maritus aut fuerit, ordinetur,
sed irrepraehensibilis, et
qualem elegit apostolus, fiat. Per Moysen dominus praecepit: Virginem
accipiat sacerdos uxorem. Subsequitur et supplet apostolus eodem locutus
spiritu, unius uxoris virum debere episcopum consecrari. Ad hanc ergo
eligantur formulam
sacerdotes et
si quae factae
sunt ordinationes
illicitae, removeantur, quoniam stare non possunt,
nec discussionem nostram subterfugere
po<V630, f. 220rb>terint,
quamvis latere se aestiment,
qui
aliter pervenerunt,
<N442, f. 137va> et
ut nulla religionis
reverentia obscuritate <W411, f. 265v> fuscetur. Non sit
vana
gloriatio palliatis,
episcopalem morem,
qui episcopi sunt, sequantur.
Daniel,
ut diximus, qui accusationem pontificali honore subterfugere se posse
credidit et ad fastigium tantum accusatores suos latendo
pervenit, a sanctitatis vestrae <V1341, f. 160rb> coetu
interim se
noverit segregatum, qui sine
nostro iudicio debet obicere, si
conscientiae suae novit confidentiam obtinere.
Massiliensis
vero ecclesiae sacerdotem, qui dicitur, quod dictu nefas est, in necem
fratris taliter
gratulatus, ut huic,
qui eius sanguine
cruentatus
advenerat, portionem
cum eodem habiturus occurreret, ex
vestro eum audiendum collegio delegamus.
Datum
VII Kal. August. Felice et Tauro
consulibus.
O93,
f. 128vb; V630, f. 220rb; N442, f. 137va; P9629, f. 101rb; W411, f.
265v; V1341, f. 160rb