O93,
f. 134vb; N442, f. 157ra; P9629, f. 111ra
LEO
EPISCOPUS LEONI AUGUSTO PER
PHILOXENUM AGENTEM IN REBUS.
Multo
gaudio mens mea exultat in domino et magna mihi est ratio gloriandi,
cum clementiae vestrae excellentissimam fidem augeri per omnia donis
gratiae caelestis agnosco et per incrementa diligentiae devotionem in
vobis animi sacerdotalis experior. Nam in vestrae pietatis alloquiis
non dubie patet, quid per vos in totius ecclesiae salute spiritus
sanctus operetur et quantis universorum fidelium precibus sit optandum,
ut in omnem gloriam vestrum
extendatur
imperium, qui supra curam
rerum temporalium
religiosae providentiae famulatum divinis
et
aeternis dispositionibus perseveranter
impenditis, ut scilicet catholica fides, quae humanum genus sola
vivificat, sola sanctificat, in una confessione permaneat; et
dissensiones,
quae de terrenarum
opinionum varietate nascuntur, a soliditate illius petrae, supra quam
civitas dei aedificatur,
abigantur.
Haec autem dei munera
ita demum nobis divinitus
conferentur, si de his, quae
sunt praestita, non inveniamur ingrati et tamquam nulla sint, quae
adepti sumus, contraria potius exspectamus.
Nam quae patefacta sunt quaerere, quae perfecta sunt retractare, et
quae sunt diffinita
convellere, quid aliud
est <N442, f. 157rb> quam de adeptis gratiam non referre
et ad
interdictae arboris cibum improbos
appetitus
mortiferae
cupiditatis <O93, f. 134ra> extendere? Unde quia
ad pacem universalis ecclesiae et ad custodiam catholicae fidei cura
dignamini sollicitiore aspicere,
evidenter agnoscitis, quod magnis
hereticorum audetur insidiis, ut inter Euticis
Dioscorique discipulos et eum, quem apostolica sedes direxerit,
diligentior, tamquam nihil ante fuerit diffinitum,
tractatus habeatur et, quod totius mundi catholici sacerdotes a
sancta Calci<P9629, f. 111rb>donensi
synodo probant gaudentque firmatum,
in iniuriam
etiam
sacratissimi concilii Niceni efficiatur infirmum. Quod enim nostris
temporibus apud Calcedonam de domini nostri Iesu Christi incarnatione
firmatum est, hoc etiam apud Niceam
mysticus ille patrum
numerus diffinivit,
ne
catholicorum confessio aut unigenitum dei filium in aliquo
crederet patri imparem aut eundem, cum factus
est filius hominis, non veram carnis
nostrae atque animae habuisse naturam. Detestandum ergo nobis est
perseveranterque vitandum, quod fraus heretica nititur obtinere, nec
in aliquam disceptationem
pie et plene diffinita
revocanda sunt, ne ad arbitrium damnatorum ipsi
de his videamur
ambigere, quae
manifestum est per omnia propheticis et evangelicis et apostolicis
auctoritatibus consonare. Unde si qui sunt, qui
ab his, quae caelitus sunt constituta, dissentiunt,
suis opinionibus relinquantur et ab unitate ecclesiae cum ea, quam
elegerunt, perversitate discedant. Nam nullo modo fieri potest, ut, qui
divinis audent contradicere sacramentis, aliqua nobis communione
socientur. Iactent se in sui eloquii
vanitate
et de argumentationum
suarum versutia, quae inimica est fidei, glorientur.
Nobis placent
apostolicis oboedire
praeceptis dicentibus: Videte, ne quis vos decipiat per philosophiam et
inanem seductionem
hominum. Nam secundum
eundem
apostolum: Si, quae
destruxi,
aedifico,
praevaricatorem
me constituo et eis me
ultionum conductionibus
subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriae principis Marciani,
sed etiam ego mea consensione
firmavi. Quia, sicut sancte veraciterque dixistis, perfectio
incrementum et adiectionem
plenitudo non recipit. Unde cum sciam te, venerabilis princeps,
sincerissimo lumine veritatis imbutum in nulla fidei parte nutare, sed
sancto perfectoque iudicio a pravis recta discernere et a refutandis
amplectenda
<N442, f. 157va>
dividere, obsecro, ne humilitatem meam de diffidentia putes esse
culpandam,
cum haec mea cautio
non solum universali ecclesiae consulat, sed etiam
tuae gloriae famuletur, ne sub imperii tui tempore et hereticorum aucta
videatur improbitas et catholicorum perturbata securitas. Quamvis ergo
multum per omnia de pietatis vestrae corde
confidam, et per inhabitantem in vobis spiritum dei satis vos
instructos esse perspiciam, nec fidei vestrae ullus
possit error illudere, praeceptioni tamen vestrae in eo adnitar
oboedire, ut aliquos de fratribus meis dirigam, qui
apud vos praesentiae meae instar exhibeant, et quae sit apostolicae
fidei regula, licet, ut dixi, vobis bene sit nota, demonstrent
patefacientes in omnibus et probantes non esse omnino inter catholicos
computandos, <P9629, f. 111va> qui diffinitiones
venerabilis synodi Niceni
vel sancti Calcidonensis concilii regulas non sequuntur, cum utrorumque
sancta
decreta ex evangelico
et apostolico manifestum sit fonte prodire
et quicquid non est de irrigatione Christi, poculi esse viperei.
Praenoscat igitur pietas tua, venerabilis imperator, hos,
quos spondeo dirigendos, non ad confligendum cum hostibus fidei nec ad
certandum contra illos a sede apostolica profecturos, quia
de rebus et apud Niceam et apud Calcedonam, sicut deo placuit,
diffinitis,
nullum audemus
inire tractatum,
tamquam dubia vel
infirma sint, quae tanta per spiritum sanctum fixit auctoritas.
Instructioni autem parvulorum nostrorum, qui post lactis
alimoniam cibo desiderant solidiori
satiari, ministerii nostri praesidium non negamus, et sicut simpliciores
non spernimus, ita
a rebellibus hereticis
abstinemus, memores praecepti dominici dicentis: Nolite dare sanctum
canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos. Nimis quippe
indignum nimisque iniustum est eos ad libertatem disceptationis
admitti,
quos significat
spiritus sanctus
per
prophetam dicens: Filii
alieni mentiti sunt mihi. Qui etiam, si evangelio non resisterent, de
illis tamen se esse monstrarent, de quibus scriptum est: Deum
se profitentur scire, factis autem negant, clamante adhuc iusti Abel
sanguine adversum impium Cain, qui increpatus a domino non requievit ad
poenitudinem,
sed exarsit ad
caedem, cuius vindictam sic domini iudicio volumus reservari, ut
improbus <O93, f. 135rb> praedo et parricida crudelis in
seipsum
recidat et nostra non teneat. Neque sanctae ecclesiae Alexandrinae
lamentabilem captivitatem patiamini ulterius prolongari, cui oportet
fidei vestrae iustitiaeque praesidio suam restitui libertatem, ut per
omnes
Aegypti urbes dignitas
patrum et ius sacerdotale
reparetur.
Data
XII Kal. Aprilis clp. Maioriano augusto cons.
O93,
f. 135rb; N442, f. 157va; P9629, f. 111va