[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Papst Leo I. an Bischof Anatholius von Konstantinopel

Inhaltsverzeichnis

Papst Leo I. an Abt Eutyches

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Leo I. an Bischof Anatholius von Konstantinopel

O93, f. 135rb; N442, f. 154va; P9629, f. 111vb

LEO1 ANATHOLIO EPISCOPO PER2 NECTARIUM HABENTEM3 IN REBUS.

Si firmo incommutabilique proposito4 dilectio tua curam gratiae communis habuisset, nihil profecto, quod ullam anxietatem tibi ingereret, exstitisset. Non enim sinebat ratio, ut eius caritatem spernerem, quem5 amore6 pacis et studio reparandae catholicae fidei inter ipsa episcopatus rudimenta iuvisse7, optans in ecclesiasticis curis talem habere consortem, ut8 mihi de sanctis praecursoribus9 tuis nec Iohannis10 spi<N442, f. 154vb>ritalem copiosamque11 doctrinam nec auctoritatem Attici nec industriam Procli12 nec fidem beati Flaviani13 deesse sentirem et ita studiis tuis uterer, ut nullus auderet vel fidei catholicae resultare vel Nicenis venerabilium patrum regulis contraire. Sed cum14 in15 iniuriam canonum, ut agnoscis, illa temptata sint16, quae omnibus ecclesiis scandalum maximum generarent, quid aptius ac modestius facerem, quam ut te primum, ut ab hac intentione discederes17, fraterno animo missis litteris admonerem? Ad quas, cum non rescriberes, ipse te a colloquii mei consortio separasti. Denique inde iam tacui, sed clementissimo principi, custodi fidei, frequenti litterarum petitione <O93, f. 135va> suggessi, ut pro pace ecclesiarum, quam tibi maxime prodesse cognoscis18, haec, quae nunc a tua19 dilectione facta sunt, implerentur. Cui ineffabiliter20 gratias ago, quod secundum eruditionem spiritus21 sancti, cuius est virtute plenissimus sacerdotali dignatur studere concordiae, sciens sibi orationes supplicantium copiosius profuturas, si famuli unius22 domini in nullo sint a verae pacis unitate divisi.

Quod ergo in Constantinopolitana23 ecclesia quaedam in officiis24 clericorum correcta significas, ut et Aetium presbyterum in tua gratia affectioneque revocaveris, <P9629, f. 112ra> et Andream archidiaconi25 actione submoveris, nobis placuisse rescribo, quia existimationem tuam, ut optabam, plurimum erigit atque commendat, et merito post correctionem in oblivionem deducitur, quod repraehensione noxium videbatur26, cum hereticorum27 provectione28 et sanctae memoriae Flaviani iniuria gravareris, quae nunc simul ab omni offensione cum tui, ut volui, laude cessabunt, quia29 in ordinem suum, quae fuerant turbata, redierunt. Andream sane, qui rationabiliter archidiaconi est privatus officio, et Eufratan, qui sanctae memoriae Flaviani, ut comperi, improbus exstitit accusator, si professionibus plenissime scriptis non minus30 Euticianam heresim quam31 Nestorianum exsecrabile32 dogma condemnant, quoniam venia est praestanda correctis33, presbyteros consecrabis, ut sibi remedium catholicae fidei sentiant profuisse, electo primitus et probato, qui archidiaconi officium possit implere, id est, quem nulla umquam praedictarum impietatum fama resperserit34. Ceteri vero, quos par reatus35 involverat, si veniam simili professione cum satisfactione deposcunt, suis ordinibus reformentur, his tantum ad officiorum primatum admissis, quos ab omni errore liberos fuisse constiterit.

Illa autem culpa, quam de augenda potestate aliena, ut asseris, adhortatione36 contraxeras, efficacius atque sincerius tua caritas diluisset, si, quod temptari sine tua voluntate non potuit, non ad sola clericorum consilia transtulisses, quia, sicut in mala suasione delinquitur, ita et in mala consensione peccatur. Sed gratum mihi37 est, frater carissime, quod <N442, f. 155ra> dilectio tua profitetur sibi displicere, quod tunc etiam placere non debuit. Sufficit in gratiae communis regressum38 professio dilectionis tuae et attestatio principis39 christiani, nec videtur tarda correctio, cui tam venerabilis assertor accessit. Abiciatur penitus inconcessi40 iuris, qui dissensionem fecerat appetitus. Sufficiant limites, quos sanctorum patrum providentissima decreta posuerunt, ut quieta sit suis meritis et antiquis privilegiis dignitas omnium sacerdotum. Renovetur et maneat in te dominicae caritatis affectio, ad quam dilectionem tuam saepius cohortatus41 sum cum fratre et coepiscopo42 nostro Iuliano, qui communem gratiam semper optavit43, cuius industria et sollicitudinis44 tuae relevantur45 et fides catholica munietur. Super omnia autem fraterna caritate hortor et moneo, ut ea, quae ad gloriam vel ad munimen pertinent sacerdotalis officii, Nicenorum canonum universalis ecclesiae pacem servantia decreta custodias. Sic enim inter domini sacerdotes inviolata caritas permanebit, si paribus studiis, quae sunt a sanctis patribus constituta, serventur.

Data IIII Kal. Iun. Aetio46 et Studio v47. c. cons.

EXPLICIT48 49 AD ANATHOLIUM50.

O93, f. 135va, N442, f. 155ra; P9629, f. 112ra

1 LEO] CV epistola eiusdem leonis papę ad anatholium episcopum per nectarium agentem in rebus directa Leo episcopus N442

2 PER NECTARIUM HABENTEM IN REBUS fehlt N442

3 HAGENTEM P9629

4 proposito korr. aus praeposito O93

5 quaem korr. aus quam O93

6 amorem P9629

7 iuvissem N442

8 ut mihi korr. aus ut N442

9 predecessoribus N442

10 iohannes N442

11 copiosaque P9629

12 poculi P9629; proculi N442

13 flavianis P9629

14 cum in korr. aus cum N442

15 in fehlt P9629

16 sint korr. aus sunt N442

17 discederis N442

18 cognoscis haec korr. aus cognoscis O93

19 tuo P9629

20 ineffabiles N442

21 spiritu P9629

22 unius korr. aus unus O93

23 Constantinopolitana ecclesia] constantinopolitanae ecclesiae O93; P9629

24 officiis korr. aus officis P9629

25 archidiaconum korr. aus archidiaconi N442

26 videbatur cum korr. aus videbatur N442

27 heretico P9629

28 vectione P9629

29 qua P9629

30 minis P9629

31 quem O93; P9629

32 execrabili P9629

33 correctis korr. aus correctos O93

34 risperserit P9629

35 reatu P9629

36 adortationem P9629

37 mihi est korr. aus mihi O93; mihi est korr. aus est mihi P9629

38 regressu N442

39 principis korr. aus principes O93

40 inconcessi korr. aus inconcesse O93

41 cohortatur P9629

42 coepiscopo korr. aus episcopo O93

43 optavi P9629

44 sollicitudines N442

45 relevabantur korr. aus relevantur N442

46 Aetio fehlt O93; P9629

47 vv. cc. consulibus] v. c. cons. O93

48 EXPLICIT] ex epistola P9629

49 EXPLICIT AD ANATHOLIUM fehlt N442

50 anatholium korr. aus anatholi P9629

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 15.9.2005