O93,
f. 135va; V630, f. 228ra; N442, f. 140ra; P9629, f. 112ra; W411, f.
266r; V1341, f. 160va
DEHINC
SEQUUNTUR DECRETA PAPAE
LEONIS ADversus Euticen Constantinopolitanum abbatem, qui verbi et
carnis unam
ausus est pronuntiare
naturam, dum constat in domino Iesu Christo unam personam nos confiteri
in duabus naturis dei scilicet atque hominis.
<N442,
f. 140rb> SCRIPTUM
LEONIS EPISCOPI
URBIS ROMAE AD EUTICEN CONSTANTINOPOLITANUM ABBATEM ADVERSUS
NESTORIANAM
HERESEM.
Dilectissimo
filio Euticeti presbytero
Leo
episcopus.
Ad
notitiam nostram tuae dilectionis litteris
retulisti, quod
Nestoriana heresis
<O93, f. 135vb> quorundam rursus studiis pullularet.
Sollicitudinem tuam ex hac parte nobis placuisse rescribimus, quoniam
index
<P9629, f.
112rb> animi tui est sermo, quem
sumpsimus, unde non ambigis
auctorem catholicae fidei dominum tibi in omnibus adfuturum. Nos autem,
cum plenius,
quorum hoc
improbitate fiat, potuerimus agnos<V1341, f. 160vb>cere,
necesse
est, auxiliante domino providere, quatenus nefandum virus dudumque
damnatum
radicitus possit
exstingui.
Deus
te custodiat incolumem, dilectissime fili.
O93,
f. 135vb; V630, f. 228ra; N442, f. 140rb; P9629, f. 112rb; W411, f.
266r; V1341, f. 160vb