O93,
f. 136rb; V630, f. 236va; N442, f. 153vb; P9629, f. 112vb; W411, f.
218v; V1341, f. 131va
LXII
ITEM
LEONIS
AD MARCIANUM AUGUSTUM,
UBI GRATIAS
AGIT, QUOD PER
CALCEDONENSE
CONCILIUM PAX ECCLESIAE
CATHOLICAE REDDITA SIT.
<W411,
f. 219r> Leo episcopus Marciano augusto.
Multa
mihi in omnibus clementiae vestrae litteris causa gaudii
est, dum ex magna divinae providentiae misericordia
praestitum humanis
rebus exstat,
quod ecclesiasticam pacem, quae non nisi unitate
praedicationis evangelicae
custoditur, piissimo studio iuvare dignamini, ut fidei vestrae gloria
non solum unitati
reipublicae, sed etiam
religionis profectibus augeatur, gloriosissime auguste. Unde
ineffabiliter deo gratias ago, quod eo tempore, quo oboriri
hereticorum scandala praesciebat,
vos in imperii
fastigio collocavit,
in quibus ad totius mundi salutem et regia potentia et sacerdotalis
vigeret industria. Nam cum vestro praecipue prosit
effectui,
ut per synodale
concilium damnatis
impii dogmatis defensoribus omnes vires sacrilegus error amitteret,
ad eiusdem devotionis pertinet
palmam, si malum, quod in suis ducibus oppressum
est, etiam in quibuscumque reliquiis
deleatur. Quod facilius clementia vestra arbitratur implendum, si per
universa
definitiones
sanctae
synodi Calcidonensis
apostolicae sedi
placuisse doceantur.
De quo quidem ratio non fuit ambigendi, cum eius
<V630, f. 236vb> fi<N442, f. 154ra>dei
omnium subscribendo
consensus accesserit, quae
ad me secundum formam apostolicae doctrinae ac paternae traditionis
emissa est et per fratrem
meum
Lucanum
episcopum <P9629, f. 113ra> talia
ad gloriam vestram
<V1341, f.
131vb> et
Constantinopolitanum
antistitem scripta direxerim, quae evidenter ostenderent me ea, quae de
fide catholica in praedicta synodo
definita fuerant, approbare. Et
quia in eisdem litteris ea, quae per occasionem synodi
male sunt attemptata repraehenderam, maluit praedictus antistes meam
gratulationem tacere, quam
suum ambitum publicare. Mihi autem multum
fiduciae
deo per
vos operante
collatum est, quod
probasse vos observantiam meam de custodia
canonum
paternorum pietatis
vestrae affatibus indicastis, et merito geminatur gaudium meum, cum
vobis religiosissimo
placere cognosco, ut
et fides Nicena suam teneat firmitatem et privilegia
ecclesiarum illibata permaeant.
Quamvis autem de praeclaro fidei vestrae opere nihil vestra pietas
indicarat,
mihi tamen pro
veneratore
una
mecum specialiter vestrum, fratrem
meum Iulianum episcopum innotuisse
significo, quam pio dignati <W411, f. 219v> fueritis
responso
imperitorum
monachorum animos
cohibere pariter et docere, ut, si illos non
penitus deseruit divina miseratio, sciant
et didicisse, quod credant et agnovisse, quod timeant. Quia vero
omnibus modis oboediendum est pietati vestrae et
religiosissimae voluntati, constitutionibus synodalibus, quae mihi de
confirmatione fidei catholicae et de hereticorum damnatione placuerunt,
libens adieci
sententiam meam. Quae
ut ad
notitiam omnium
sacerdotum ecclesiarumque perveniat, vestrae clementiae praeceptio
ordinare
dignabitur. Adfuturam
credendo
et spero
gratiam dei, quae tam sanctam
tanti principis curam plenissimum desiderii sui fructum faciat
obtinere, ut
omnibus dissentiendi
occasionibus amputatis apostolicae ubique doctrinae pax regnet et
veritas. Fratri autem meo Iuliano episcopo noverit vestra clementia hoc
me proprie delegasse, ut, quicquid
illic
ad
custodiam fidei
pertinere
probaverit, monstrante
nomine vestrae fiducialiter suggerat
pietati, quoniam
certus sum vos ad haec
omnia emendanda
vel defen<V1341, f.
132ra>denda
deo auxiliante
sufficere.
Data
XII Kal. April. Olipio
cons.
aera
CCC.
O93,
f. 136rb; V630, f. 236vb; N442, f. 154ra; P9629, f. 113ra; W411. f.
219v; V1341, f. 132ra