O93,
f. 136va; V630, f. 236vb; N442, f. 155ra; P9629, f. 113ra; W411, f.
219v; V1341, f. 132ra
EIUSDEM
LEONIS
AD MARCIANUM AUGUSTUM
INCIPIUNT
TITULI
I
De Proterio Alexandrino episcopo, ut priorum suorum decreta
conservet.
II
Ubi postulat imperatorem, ut epistolam, quam ad Flavianum
Constantinopolitanum episcopum miserat,
in Graeco translatam
Alexandrinae ecclesiae
destinaret.
EXPLICIUNT
CAPITULA.
Leo
episcopus Martiano augusto.
Puritatem
fidei christianae, qua
clementia
vestra praefulget,
etiam
his litteris, quas
frater et coepiscopus meus Nestorius <V630, f. 137ra>
<P9629,
f. 113rb> detulit, demonstrastis,
iustissimum fratri
meo Proterio
Alexandrinae urbis antistiti
impendentes favorem,
quo mihi per omnia
esset acceptior. Nam cui vestra pietas testimonium perhibere dignatur,
indubitanter esset probatus,
etiam si taceret. Sed accedit
ad gratiam, quod proprio quoque sermone cognoscatur,
quam sincerus sit catholici
dogmatis praedicator ipsius professione clarescat.
Unde plenissimo affectu dilectionem orthodoxi fratris amplector et deo
gratias ago, quod amoto eo, qui evangelio
Christi voluit contraire
et sanctorum intellegentiae
dissidere,
alterum
prospexit Alexandrinae ecclesiae sacerdotem, qui praecedentibus
rectoribus et fidei concordaret
et vitae. Nam cum amplexus
esset epistolam meam, quam ad
beatae memoriae Flavianum
contra Euticem,
quae
eum impium in toto
corde profitetur, <W411, f. 220r> misi,
quid aliud quam
apostolorum se
ostendit esse discipulum, quoniam
doctrina veritatis in
lumine suo
permanet? Non potest
esse diversum, quod
unum est atque
individuum.
Rescripsi itaque
praedicto
fratri, quod debui,
atque,
ut in sancto studio
perseveret, admonui, qui sine dubio constantior erit, si etiam
clementiae
vestrae cohortationibus
adiuvetur. Nec in aliquo eum terreat quorundam imperita dissensio, quos
paucorum
hereticorum <V1341,
f. 132rb> instigationibus ignorantia facit obnoxios.
Quod ergo sua neglegen<N442, f. 155rb>tia assequi
nequeunt,
opportuno
eorum insinuetur
auditui, et ne memoratus
nova
inferre et propria
videatur
adstruere, venerabilium
patrum, qui
eidem ecclesiae praefuerunt, scripta legantur
et, quid
beatus Athanasius,
quid Theophilus,
quid Lucilius,
quid etiam
alii orientales
magistri de incarnatione
domini senserint, recognoscant, ne
repullulantibus decipiantur erroribus, qui olim evangelici sermonis
sunt virtute prostrati, quoniam omnes fere hereses, quae
diversis temporibus exstiterunt, dum sacramentum
corporis
nativitatis et
passionis ac resurrectionis Christi non intellegunt, ab evangelio
deviarunt. Et possent
minus laborare in hereticis repellendis,
si rudes animos ea non turbarent mendacia, quae peremit antiquitas.
Sed,
ut dixi, hic docendi
optimus
modus
est, ut paternorum sensuum
linea
Alexandrinae plebis et
clericorum auribus innotescat,
et
si qui
sunt, qui
nostra scripta
despiciunt, illis saltim, qui nobiscum apostolicis sensibus congruunt,
acquiescant. In quo opere multum consacerdotis
nostri
devotione
gaudebo et semper ipsius unanimitate laetabor,
quia fraterna pax nonnisi fidei confessione
servatur.
II
Quia vero quorundam hereticorum versuta nequitia ad conturbandam
sanctorum
simplicitatem
epistolam meam, quam ad beatae memoriae Flavianum
dedi, falsam
esse perhibet,
ut commutatis
quibusdam verbis vel
syllabis receptorem me Nestorianae
heresis
asserant,
obsecro
venera<V630, f.
237rb>bilem clementiam vestram, ut eandem
epistolam per fratrem meum
Iulianum episcopum vel eos, quos idoneos ad hoc opus pietas vestra
delegerit,
in Graecum sermonem
<P9629, f. 113va> iubeatis integre diligenterque
translatam
per idoneum perlatorem
sub vestri
signaculi
impressione
deferri tradendam
iudicibus Alexandrinis, qui tam clero et plebi ipsius civitatis, quam
praedictorum episcoporum
precationibus,
quibus <V1341,
f. 132va> mea scripta consentiant,
faciant recitari, ut agnoscant
se fallacium hominum fraude
ulterius decipi non debere <W411, f. 220v> et probentur
apostolicae sedis sine
errore
esse discipuli, apud
quam nec Eutices
nec Nestorius ullum
obtinent locum, quia sicut alios hereticos <O93, f.
136vb> ita et
istos ecclesia universalis damnavit.
Data
VI Id. Mart.
O93,
f. 136vb; V630, f. 237rb; N442, f. 155rb; P9629, f. 113va; W411, f.
220v; V1341, f. 132va