O93,
f. 136vb; V630, f. 237rb; N441, 154rb; P9629, f. 113va; W411, f. 220v;
V1341, f. 132va
LVIIII
ITEM
LEONIS
AD MARCIANUM AUGUSTUM, UBI
SCRIBIT
DE EXILIO EUTICETIS, UT
AD
SECRETIORA LOCA EUM
TRANSFERRET, QUIA,
UBI POSITUS ERAT, ADHUC
PRAVA DOCEBAT.
Leo
episcopus Marciano augusto.
Quod
saepissime multa iam experimenta docuerunt, sanctum pietatis vestrae
studium circa religionem christianam
gloriosis perseverat et crescit augmentis et haec fides vestrae
clementiae non solum me, sed omnes domini
sacerdotes
consolatur
et roborat, dum in christianissimo principe sacerdotale
experimur
affectum. Quem
si orientalium partium sacerdotes studeant imitari, <N442, f.
154va> nullum
scandalum neque pax
neque fides
christiana patietur.
Unde cum Constantinopolitanus
antistes
ad omnem pietatis
provectum
praesentis clementiae
vestrae doceatur exemplo, si fideliter
vestris acquiescat hortatibus, in me sincerae
gratiae
habebit
animum, tantum
ut, quod verbis spondet,
perficiat. Si
vero quae deo et
pietati vestrae displicent pertinaci intentione delegerit,
salva mansuetudinis vestrae reverentia utar cum omnibus et pro omnibus
vobis quoque adnitentibus adversum
superbientem
liberiore conscientia,
quia,
quod saepe dicendum
est, male
pullulantia
fraterna caritate oportet
resecari, gloriosissime
imperator.
Quia
vero
suggestiones
meas pro tranquillitate catholicae fidei libenter accipitis,
significatum
mihi fratris,
quem
excepistis
piissime, Iuliani sermone cognoscite, Euticetem impium
pro suis quidem meritis exulare,
sed in ip<V1341, f. 132vb>so suae damnationis loco
multa adversum integritatem catholicam blasphemiarum desperatius venena
profundere et, quod in illo totus
mundus exhorruit atque damnavit, <V630, f. 237va>
impudentia
maiore, ut innocentes deciperet,
possit evomere. Plenum itaque rationis aestimo
esse,
ut vestra clementia
ad tutiora
eum iubeat et
secretiora transferri.
Monasterio
vero eius
Constantinopoli
constituto,
in quo habitatores
ipsius monachi evangelica apostolicaque doctrina crebrius sunt et
plenius roborandi, salubriter id
fiet, ut
arbitror,
si
is, qui
ipsi
monasterio praepositus
esse dicitur, a societate veneratoris vestri
Iuliani episcopi, quem in speculis propter fidem illic esse constitui,
non recedat, cuius assidua
visitatione profectus servorum dei
illic habitantium possit
augeri.
Petitionem
autem de festivitate paschalis
gaudii
ita
novi
a vestra pietate
susceptam,
<W411, f. 221r>
ut confestim agentem in rebus Alexandriam mitteret
de errore removendo,
quem
sanctae memoriae
Theophili constitutio
videtur inferre. <P9629, f. 113vb> De qua re, sicut
scribere
dignamini, quicquid ad pietatis vestrae notitiam perlatum fuerit,
iubete me nosse, ut de observantia, quam non licet esse diversam, quid
potissimum sit tenendum, ecclesia universalis agnoscat.
Precor
autem, quod
vestrae novi
clementiae convenire, ut eos
maxime tuae
animi contra omnes
insidias, quos mihi et vestrae mansuetudini propter amorem fidei
placere cognoscitis, ut eos Constantinopolitanus episcopus laedendi non
habeat facultatem.
Dat.
XVI
Kal. Mai. Aetio et
Studio
vv. cc.
conss. AERA
QUA
SUPRA.
O93,
f. 136vb; V630, f. 237va; N442, f. 154va; P9629, f. 113vb; W411, f.
221r; V1341, f. 132vb