O93, f. 136vb; V630, f. 237va; N442, 158ra;
P9629, f.
113vb; W411, f. 221r; V1341, f. 133ra
EIUSDEM
LEONIS
AD LEONEM AUGUSTUM.
I De blasphemiis Nestorii et Euticetis
eorumque digno anathemate.
II Quod in una domini Iesu Christi persona gemina
sit deitatis et
unitatis ad separanda natura.
III De capitulis fidei ex sanctorum patrum
libris
collectis.
Leo episcopus Leoni augusto.
Promisisse memini, venerabilis imperator, in causa fidei, de qua clementiam novi pie esse sollicitam, pleniorem humilitatis meae dirigendum esse sermonem, quem nunc auxiliante domino fidei occasione persolvo, ut sancto pietatis vestrae studio, utilis, quantum arbitror, deesse non
possit
instructio. Quamvis enim sciam clementiam vestram humanis institutionibus non egere et
sincerissimam de abundantia spiritus sancti hausisse doctrinam, officii mei tamen est patefacere, quod intellegis, et praedicare, quod credis, ut ignis ille,
quem dominus
veniens misit in terram, motu crebrae meditationis agitatus sic concalescat, ut ferveat, <O93, f. 137ra> et sic
inflammetur, ut luceat. Magna enim caligine se Euticiana heresis orientis partibus inferre
molita est
<V630, f. 237vb> et ab illa luce, quae, sicut evangelium
loquitur, lucet in tenebris et tenebrae eam non compraehenderunt,
imperitorum oculos temptavit avertere. Cum ipsa in suam reciderit caecitatem, nunc in discipulis recrudescit,
quod in
auctore defecit. Non longo namque temporis intervallo catholica fides, quae est
singularis et vera,
cui
nihil addi nihilque minui potest, ab hoc est hostibus appetita, quorum prior Nestorius, Eutices secundus emersit, qui ecclesiae dei duas hereses sibimet contrarias
inferre
voluerunt, ut uterque a praedicatoribus veritatis merito damnaretur, quia insanum
nimis et
sacrilegum fuit, quod varia falsitate ambo senserunt.
Anathematizetur ergo Nestorius, qui <N442, f.
158rb> beatam
<W411, f. 221v> virginem Mariam non dei, sed domini tantummodo credidit genitricem, ut aliam
personam
carnis, <V1341, f. 133rb> aliam facere deitatis, ne unum Christum in verbo dei et carne sentiret, sed separatim atque seiunctim alterum filium dei, alterum hominis
praedicaret. Cum ante illa incommutabilis vera essentia, quae ei cum patre et cum spiritu sancto intemporalis atque coaeterna est, ita infra virginea viscera verbum caro sit factum, ut per id, quod ineffabile est, sacramentum uno conceptu unoque partu <P9629, f. 114ra> secundum
veritatem
utriusque naturae eadem virgo et ancilla domini esset et mater. Quod etiam Elisabeth, sicut Lucas
evangelista declarat, intellexit et dixit: Unde hoc mihi,
ut veniat mater domini mei ad me?
Eutices quoque eodem percellitur anathemate, qui per impios veterum hereticorum
volutatus errores tertium Apollinaris dogma delegit, ut negata humanae carnis atque animae
veritate tantum dominum nostrum Iesum Christum unius assereret esse naturae, tamquam verbi deitas ipsa se in carnem animamque verterit tamquam concipi ac nasci, nutriri et crescere, crucifigi ac mori, sepeliri ac resurgere et ascendere in
caelum, sedere ad dexteram patris, venire ad iudicandos vivos et mortuos veniet, divinae tantum essentiae fuerit, quae nihil horum in se sine carnis recipit veritatem, quoniam natura unita naturae patris, natura est spiritus sancti, simulque
impassibilis simulque est incommutabilis sempiternae trinitatis indivisa unitas et consubstantialis aequalitas. Unde si Apollinaris perversitate Euticianus quisque desciscit, ne convincatur deitatem passibilem sentire atque immortalem et tamen verbi incarnati, id est, verbi et
carnis unam
ausus fuerit pronuntiare naturam, manifeste in
Valentini et
Manichaei transit insaniam, qui mediatorem dei et hominum, hominem Iesum Christum, simulatorie credit omnia egisse, nec verum in ipso corpus, sed phantasmate corporis speciem oculis apparuisse cernentium. <V630, f.
238ra> Quae
impietatis
mendacia, quoniam
olim fides catholica
detestatur
et aliorum
assertionum sacrilegia concordibus
per totum mundum beatorum patrum dudum sunt <V1341, f,
133va>
damnata sententiis, non dubium est eam
nos fidem praedicare atque defendere, quam sancta synodus Nicena
confirmavit
dicens: Credimus
in unum deum patrem
omnipotentem, visibilium et invisibilium factorem et in unum dominum
nostrum Iesum Christum <W411, f. 222r>
filium
dei natum de patre, hoc est de substantia patris, deum de deo,
lumen de
lumine, deum verum de deo vero, natum non factum, unius substantiae cum
patre, quod
Graeci dicunt homousion, per quem omnia facta sunt, sive quae in caelo,
sive quae in terra, qui propter nos et propter nostram salutem descendit de caelo, incarnatus est et homo factus passus est et resurrexit tertia
die,
ascendit in caelum, venturus iudicare vivos et mortuos; et in spiritum sanctum. In qua
professione hoc
evidentissime continetur, quod etiam nos de domini
incarnatione
confitemur et credimus, qui ad salutem humani generis reformandam
<N442, f. 158va>
veram carnem nostrae fragilitatis non de caelo
secum detulit, sed de
utero virginis matris assumpsit.
II
Quicumque ergo illi
sunt ita obcaecati
et a lumine veritatis alieni, ut
verbi
dei
tempore incarnationis
denegent veritatem, ostendant, in quo sibi christianum nomen usurpent
et cum evangelio veritatis aequa
ratione concordent, si
per virginis
<O93, f. 137rb> partum
aut caro sine deitate aut deitas est
orta sine carne. <P9629, f. 114rb> Sicut enim negari non potest evangelista dicente, quod verbum caro factum est et habitavit in nobis,
ita negari
non potest beato apostolo Paulo praedicante, quod deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Quae autem
reconciliatio esse posset, quia humano generi repropitiaretur deus, si hominis causam mediator dei hominumque non susciperet? Qua vero ratione veritatem mediatoris implet, nisi qui in forma dei servi particeps esset et nostri, ut mortis vinculum unius praevaricatione contractum unius morte, qui solus morti nihil debuit, solveretur? Effusio enim iusti sanguinis Christi tam fuit dives ad pretium, ut, si universitas
captivorum in
redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent, quoniam, sicut apostolus ait: Ubi abundavit
peccatum,
<V1341, f. 133vb> superabundavit et gratia. Et cum sub peccati praeiudicio nati
potestatem
acceperint ad iustitiam renascendi, validius factum est donum libertatis quam debitum servitutis. Quam itaque sibi in huius sacramenti praesidio spem
relinquunt, qui in salvatore nostro negant humani corporis veritatem? Dicant, quo sacrificio
reconciliati,
dicant, quo sanguine sunt redempti. Quis
est, ut apostolus ait, qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et
hostiam deo in odorem suavi<V630, f. 238rb>tatis?
Aut quod umquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus et aeternus
pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit?
In
conspectu domini pretiosa iustorum mors <W411, f. 222v>
fuit, nullius tamen insontis occisio redemptio fuit
mundi.
Acceperunt iusti, non dederunt coronas. De fortitudine fidelium exempla nata sunt
patientiae,
non dona iustitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitam suo fine persolvit, cum filius hominis unus solus dominus noster Iesus Christus, qui vere erat
agnus
immaculatus, exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes
sepulti,
omnes sunt etiam suscitati. De quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Fides etenim iustificans impios et creans iustos ad humanitatis retracta participium in illo acquirit salutem, in quo solus homo se invenit innocentem liberum habens per gratiam dei de eius potentia gloriari, qui
contra
hostem humani generis in carnis nostrae humilitate congressus his victoriam suam tribuit, in
quorum corpore triumphavit. Licet ergo in uno domino Iesu Christo vero
dei atque
hominis filio verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter
atque indivise communes habeat actiones, intellegendae tamen
sunt
<N442, f. 158vb> ipsorum operum qualitates et sic verae fidei contemplatione cernendum est, atque provehatur humilitas carnis et, ad quae inclinetur altitudo deitatis. Quid sit, quod caro sine verbo non agit, et quid sit,
quod verbum
sine carne non efficit. Sine verbi enim potentia nec conciperet virgo
nec pareret, et sine veritate carnis abvoluta pannis infantia non iaceret. Sine verbi
potentia non
adorarent magi <P9629, f. 114va> puerum stella indice declaratum, sine veritate carnis non iuberetur transferri in Aegyptum puer et ab Herodis
persecutione
subduci. Sine verbi potentia non diceret vox patris <V1341, f. 134ra>
missa de caelo: Hic
est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite, et sine veritate carnis non
protestaretur
Iohannes: Ecce agnus dei, ecce, qui tollit peccata mundi. Sine verbi
potentia non fieret redintegratio debilium et vivificatio mortuorum, et sine
veritate
carnis nec cibus ieiuno nec somnus esset necessarius fatigato. Postremo sine verbi potentia non se dominus patri profiteretur aequalem, et
sine
veritate carnis non idem diceret patrem se esse maiorem, cum catholica fides utrumque suscipiat,
utrumque
defendat, quae secundum confessionem beati apostoli Petri unum Christum dei vivi filium et hominem credit et verbum. Quamvis itaque in illo, <V630, f. 238va> ex quo <W411, f. 223r> in utero
virginis verbum caro
factum est, nihil umquam inter utramque formam <O93, f. 137va>
aliquid divisionis
exstiterit, et per omnia incrementa corpore unius personae fuerint totius temporis actiones, ea ipsa namque, ut ita dicam, quae inseparabiliter facta sunt, nulla commixtione confundimus, sed quid cuiusque formae sit, ex operum qualitate sentimus. Dicant ergo isti hypocritae, qui
caecis
mentibus lumen nolunt recipere veritatis, in qua forma crucis ligno
dominus maiestatis Christus affixus sit? Quid iacuerit in
sepulchro et
revoluto monumenti lapide, quae tertia die caro surrexerit? Et quia post resurrectionem suam non credentes quosdam
discipulos arguebat et hesitationem cunctantium confutabat, cum diceret: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et apostolo Thomae: Infer manum tuam in latus meum, et videte manus meas et pedes, et noli esse incredulus,
sed
fidelis? Quia utique manifestatione corporis sui iam
hereticorum
mendacia
destruebat, ut universa ecclesia Christi innovandi doctrinis hoc non sibi dubitaret credendum, quod apostoli susceperant praedicandum. Ac si in tanta luce veritatis tenebras suas
heretica
obturatio non relinquit, ostendant, unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quam nisi per mediatorem dei et
hominum
hominem Iesum Christum non potest perveniri. Sicut enim ait beatus
Petrus apostolus: Non est aliud nomen datum hominibus sub caelo, in quo
oporteat nos salvos fieri, nec est redemptio captivitatis humanae nisi
in sanguine eius, qui dedit semetipsum redemptionem pro
omnibus, et qui, sicut praedicat apostolus Paulus, cum in
forma dei
esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semetipsum ex<V1341, f. 134rb>inanivit
formam ser<N442, f. 159ra>vi accipiens in similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo. Humiliavit
semetipsum factus
oboediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter
quod et deus illum exaltavit et donavit <P9629,
f. 114vb>
illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu
flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et
omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in
gloria est
dei patris. Cum ergo unus sit dominus Iesus Christus sed verae deitatis veraeque humanitatis in ipso
una prorsus
eademque persona sit, exaltatione tamen, quia illum, sicut doctor gentium dicit, exaltavit deus et
donavit
<P9629, f. 114vb> illi nomen, quod est super omne nomen excellit, ad eam intellegimus pertinere formam, quae ditanda erat tantae glorificationis augmento. In
forma quippe dei
<W411, f. 223v> aequalis erat filius patri et inter genitorem atque unigenitum <V630, f. 238vb>
nulla erat in essentia discretio, nulla in maiestate diversitas, nec per incarnationis mysterium aliquid decesserat verbo, quod ei patris munere redderetur. Forma
autem
servi, per quam impassibilis deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae in
gloriam divinae
potestatis evecta est in tanta unitate ab ipso conceptu virginis deitate et humanitate conserta, ut nec sine homine divina nec sine deo ageretur humana. Propter quod, sicut dominus maiestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate aequalis est deo,
dicitur exaltatus, quia inseparabiliter manente unitate personae, unus atque idem est et totius hominis filius propter carnem et totius dei filius propter unam cum patre deitatem.
Quicquid enim in tempore accepit Christus, secundum
hominem
accepit, cui, quae non habuit, conferrentur. Nam secundum potentiam deitatis indifferenter omnia, quae habet pater, etiam filius habet, et quae in forma
servi a
patre accepit, eadem in forma dei etiam ipse donavit.
Secundum formam enim dei ipse et pater unum sunt, secundum
formam autem servi non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem eius,
qui misit
eum. Secundum formam dei, sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso. Secundum formam servi
tristis est
anima eius usque ad mortem, et idem ipse est, sicut apostolus praedicat, et
dives et
pauper: dives, quia evangelista dicente: In principio <O93, f. 137vb>
erat verbum et verbum erat
apud deum, et deus
erat verbum. Hoc
erat in principio apud deum, omnia <V1341, f. 134va> per
ipsum
facta sunt et sine ipso factum est nihil. Pauper vero, quia propter nos
verbum
caro
factum est et habitavit in nobis. Quae
autem est eius exinanitio,
quae
vere
paupertas, nisi formae
servilis
acceptio, per quam
verbi maiestate velata dispensatio
humanae redemptionis impleta est? Nam quia captivitatis nostrae resolvi
originalia
vincula non
poterant, nisi exsisteret homo nostri generis nostraeque
naturae, quem peccati praeiudicia non tenerent, et qui immaculato
sanguine suo cirographum letale dilueret, sicut ab initio erat
divinitus praeordinatum, ita est in plenitudine temporis perfectum,
ut multis modis significata <N442, f. 158rb> promissio in
diu
exspectatum
veniret effectum, nec
posset esse
ambiguum, quod
continuis
testificationibus
semper fuerat nuntiatum. In magno autem sacrilegio se versari hereticorum manifestat impietas, cum sub specie deitatis honorandae humanae carnis in
Christo
<W411, f. 224r> denegant veritatem et religiose existimant credi, si dicatur in salvatore nostro verum non esse,
quod salvat,
cum ita secundum promissionem omnia saecula percurrentem mundus sit deo
reconciliatus in Christo, ut nisi verbum dignaretur caro fieri,
<V630, f. 239ra> nulla posset caro salvari. Omne enim sacramentum fidei christianae magno, ut
heretici
volunt, decoloratur obscuro, <P9629, f. 115ra> si lux
veritatis
sub mendacio putatur latuisse phantasmatis. Non ergo quisquam sibi
erubescendum existimet christianus de nostri in Christo corporis veritate, quia omnes apostoli apostolorumque discipuli et
praeclari
ecclesiarum quique doctores, qui ad martyrii coronam vel ad
confessionis meruerunt gloriam pervenire, in huius fidei lumine
splenduerunt consonis ubique sententiis intonantes, quod in domino Iesu
Christo deitatis et carnis una sit confitenda persona. Qua autem rationis similitudine, qua divinorum voluminum
portione heretica impietas existimat adiuvari, quae veritatem negat corporis Christi, cum hanc non lex testificari, non prophetia praecinere, non evangelia docere, non ipse destiterit Christus ostendere? Quaerat per omnem seriem scripturarum, quo tenebras fugiant, non quo verum lumen <V1341, f. 134vb>
obscurent, et per omnia
saecula ita veritatem inveniunt coruscantem, ut magnum hoc mirabile sacramentum ab initio videant creditum, quod est in fine completum.
De quo,
cum sanctarum litterarum nulla pars sileat, sufficit quaedam
consona
veritatis signa posuisse, quibus diligentia fidei in splendidissimam latitudinem dirigatur et sincera intellegentiae luce prospiciat, quod in filio dei, qui se incessabiliter filium hominis et hominem profitetur, non sit christianis erubescendum, sed constantissime gloriandum.
Ut autem pietas tua cum venerabilium patrum
praedicationibus nos concordari cognoscat, aliquantas eorum sententias huic credidi subiciendas esse
sermoni. Quibus
si dignaveris recensitis, non aliud nos praedicare reperies, quam quod
sancti
patres nostri toto orbe docuerunt nec quemquam ab illis nisi solos impios hereticos discrepare. His igitur,
gloriosissime
et venerabilis imperator, quanta potui brevitate perstrictis, cum inspirata tibi divinitus fide etiam nostram
praedicationem unitam esse cognosce, nec aliquo nos ab evangelica apostolicaque
doctrina vel a
catholicae professionis symbolo discrepare, quoniam, sicut beatus ait apostolus, magnum est pietatis sacramentum, quod
manifestatum est
in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum
est gentibus, creditum est in hoc mundo, <W411, f. 224v>
assumptum est gloria. Quid dicitur tuae utilius saluti, quid tuae congruentius potestati, quam
ut paci
ecclesiarum domini, a qua constitutione prospicias et in omnibus
tibi
sub<N442, f. 159va>ditis dei dona defendas, neque ulla
ratione
patiaris per invidiam diaboli ministros ipsius in cuiusquam saevire perniciem, ut, qui in hoc saeculo temporaliter homines regis, in aeternum merearis regnare
<V630, f.
239rb> cum Christo?
<O93, f. 138ra> III SEQUUNTUR DEHINC TESTIMONIA EXCERPTA PRO RE SUPRASCRIPTA DE LIBRIS CATHOLICORUM
PATRUM A
LEONE PAPA COLLECTA LEONIQUE IMPERATORI DIRECTA
SANCTI HILARII PICTAVIENSIS EPISCOPI ET CONFESSORIS DE FIDE IN LIBRO II INTER CETERA:
<V1341, f. 135ra> Unum igitur hoc
immobile
fundamentum, una haec felix fidei <P9629, f. 115rb> petra
Petri
ore confessa: Tu es, inquit, Christus filius dei vivi, tanta in se
argumenta sustinens veritatis, quantae perversitatum quaestiones et
infidelitatis calumniae movebuntur. Iam in ceteris dispensatio veritatis paternae sit. Ergo partus et corpus, postque crux,
mors, inferi salus nostra est. Humani enim generis causa dei filius natus est , ex virgine est et spiritu sancto ipso sibi in
hac
operatione famulante et sua, dei videlicet, inumbrante virtute corporis
sibi initia censevit et exordia carnis instituit, ut homo factus ex
virgine
naturam in se carnis acciperet, per quae huius admixtionis societatem sanctificatum in eo universi generis humani
corpus
exsisteret, et quemadmodum omnes in se perdit, quod corporeum se esse voluit, conderentur, ita
rursum in
omnes ipse perdit, quod eius est, invisibile referretur. Dei igitur imago invisibilis pudorem humani
exordii non
recusavit et per conceptionem, partum, vagitum et cunas omnes naturae nostrae contumelias transcurrit.
Quid
tandem dignum a nobis tantae dignationis affectui rependetur? Inenarrabilis a deo ergo originis unus unigenitus deus in corporis humani formam
sanctae
virginis utero insertus accrescit, qui omnia continet,
intra quem
et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur, ad cuius vocem
archangeli atque angeli tremunt, caelum et terra et omnia huius mundi
resolvuntur elementa vagitu infantiae auditur. Qui
invisibilis et incompraehensibilis est, non visu, sensu
tactuque
moderandus, cunis est obvolutus. Haec
si
quis indigna deo recolit, tanto se maioris beneficii obnoxium
confitetur, quanto minus haec dei convenerint maiestati. Non
ille eguit homo effici, per quem homo factus est, sed nos eguimus, ut deus caro fieret et habitaret in nobis, id
est,
assumptionem carnis unus interna universae carnis incoleret. Humilitas eius nostra nobilitas est, contumelia eius
honor noster
est. Quod ille deus in carne consistens, <W411, f.
225r> hoc nos
vicissim in deum ex carne renovati.
ITEM EIUSDEM IN LIBRO NONO INTER CETERA:
<V630, f. 239va> <V1341,
f. 135rb> Nescit
plane vitam suam, nescit, qui Christum Iesum ut verum deum ita et verum hominem ignorat, et
eiusdem
periculi res est Christum Iesum vel spiritum deum vel carne nostri corporis denegare. Omnis ergo, qui
confitebitur
me coram hominibus, confitebor et ego eum coram <N442, f.
159vb>
patre meo, qui est in caelis.
Qui autem
negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre
meo, qui
est in caelis. Haec verbum caro factum loquebatur et homo Iesus Christus dominus maiestatis
docebat,
mediator ipse in se ad salutem ecclesiae constitutus et ipso illo inter deum et homines mediatoris
sacramento
utrumque unus exsistens, dum ipse ex unitis in idipsum naturis naturae utriusque res eadem est, ita tamen ut
neutro
careret in utroque, ne forte deus esse homo nascendo desineret et homo
rursum deus manendo non esset. Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est deum et
hominem
praedicare, verbum et carnem confiteri, <P9629, f.
115va> neque deum
nescire, quod homo sit, neque carnem ignorare, quod verbum
sit.
ITEM
EIUSDEM IN
EODEM LIBRO INTER
CETERA:
Natus
igitur unigenitus deus ex virgine homo et secundum plenitudinem
temporum in semetipso profecturus in deum hominem, hunc per omnia
evangelici sermonis modum
tenuit, ut se dei filium credi doceret et
hominis filium praedicaret et admoneret, loquens
et gerens homo
universa, quae dei
sunt, loquens deinde et gerens deus universa, quae hominis sunt, ita
tamen ut in ipso illo utriusque generis sermone numquam nisi cum
significatione et <O93, f. 138rb>
hominis
locutus et dei sit.
ITEM ALIO LOCO IN EODEM LIBRO INTER CETERA:
Hinc itaque fallendi simplices atque ignorantes hereticis occasio est, ut, quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse
secundum
naturae divinae infirmitatem mentiantur, et quia unus atque idem est loquens omnia, quae
loquitur de semetipso, omnia eum locutum esse contendant. Nec sane negamus totum illum, qui ei manus et naturae suae esse sermonem. Sed si
Iesus
Christus et homo et deus et neque, cum homo sit, tum primum deus neque tum cum et homo tum non etiam et deus, neque post hominem in deo non totus
homo, totus
deus, unum atque idem necesse est dictorum eius sacramenti esse, quod generis, <V1341, f.
135va> et cum in eo secundum tempus discernis hominem a deo, dei
tunc atque hominis discerne sermonem, et cum deum
atque
hominem in tempore confiteberis, dei atque hominis in tempore dicta diiudica.
Cum vero
ex homine et deo rur<V630, f. 238vb>sum totius hominis, totius iam dei tempus intellegis, si quid illud ad demonstrationem <W411, f. 225v> temporis dictum
est tempori coaptato, quae dicta sunt, ut, cum aliud sit ante
hominem deus,
aliud sit homo et deus, aliud sit post hominem et deum totus homo et
totus deus, non confundas temporibus et generibus dispensationis
sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum, alium ei in sacramento hominis, necesse est,
sermonem fuisse
non nato, alium adhuc morituro, alium iam aeterno. Nostri igitur causa haec omnia Iesus Christus gens et corporis nostri homo natus secundum consuetudinem naturae nostrae locutus est, non
tamen
omittens naturae suae esse, quod deus est. Nam tam , etsi in partu et passione et morte naturae
nostrae rem peregerit, res tamen ipsa omnes virtutes naturae suae gessit. Et
reliqua.
ITEM ALIO LOCO IN EODEM LIBRO INTER CETERA:
Videsne ita deum et hominem praedicari, ut mors
homini,
<N442, f. 160r> deo vero carnis exercitatio deputetur? Non
tamen, ut alius sit, qui mortuus est, et alius sit, per quem mortuus
resurgit. Spoliata enim carne Christus est mortuus et rursum Christum a mortuis excitans idem Christus est carnem se exspolians. Naturam dei in virtute resurrectionis
intellege,
dispensationem hominis morte cognosce. Et
cum sint utraque
suis gesta naturis, unum tamen Christum Iesum eum memento esse, qui utrumque
est. <P9629, f. 115vb> Haec igitur
demonstranda a me
pacis
fuerunt, ut utriusque naturae formam tractari in domino Iesu Christo meminissemus, quia, qui manens in forma dei formam servi
suscepit, ipse divinitatem nequaquam amisit.
ITEM SANCTI ATHANASII ALEXANDRINAE ECCLESIAE
EPISCOPI ET
CONFESSORIS AD EPICTECTUM CORINTHIORUM EPISCOPUM:
Quomodo autem vel dubitare ausi sunt, qui
dicuntur
christiani, si dominus, qui ex Maria virgine processit, deus quidem de substantia et natura dei est, quod autem
secundum
carnem, ex semi<V1341, f. 135vb>ne David est ex carne sanctae Mariae?
ITEM SANCTI AMBROSII EPISCOPI ET CONFESSORIS
MEDIOLANENSIS ECCLESIAE, quos misit ad imperatorem Gratianum in libro
secundo
fideliter:
Unde illud, quod lectum est dominum maiestatis crucifixum esse, non quasi in
maiestate sua
crucifixum putemus, sed quia idem deus, idem homo, per
divinitatem deus, per susceptionem carnis homo Iesus Christus dominus maiestatis dicitur crucifixus, quia consors
utriusque
naturae, id est humanae atque divinae in natura hominis subiit
passionem, ut indiscrete et dominus maiestatis dicatur esse, qui passus est, et
filius hominis, sicut scriptum est, qui descendit de
caelo.
ITEM ALIO LOCO DE EODEM LIBRO INTER CETERA:
<V630, f. 240ra> Sileant igitur
inanis dissetionis quaestiones, quia regnum dei, sicut scriptum est, non in
persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis. <O93, f. 138va>
Servemus distinctionem <W411, f. 226r>
divinitatis et
carnis. Unus in utroque loquitur dei filius, quia in eodem utraque
natura est,
et si idem loquitur, non uno semper loquitur modo. Intende in eum nunc
gloriam dei, nunc hominis passiones. Quasi deus loquuntur, qui sunt divina, quia verbum est, quasi homo
dicit, quae
sunt humana, quia in mea substantia loquebatur.
ITEM EIUSDEM IN LIBRO DE INCARNATIONE DOMINI CONTRA APOLLINARISTAS:
Sed dum hos redarguimus, emergunt alii, qui carnem domini dicant et divinitatem unius
naturae. Quae
tantum sacrilegium inferna vomuerunt? Iam tolerabiliores sunt Arriani, quorum per
istos
perfidiae robur adulescit, ut maiori contentione asserant patrem et filium et
spiritum
sanctum unius non esse substantiae, quia isti divinitatem domini et carnem substantiae unius dicere temptaverunt.
ITEM INFRA:
Et hi mihi frequenter Niceni concilii tractatum se tenere commemorant, sed in illo tractatu patres nostri non carnem, sed verbum unius
substantiae
cum patre esse dixerunt et verbum quidem ex paterna <N442, f.
160rb> processisse substan<V1341, f. 136ra>tia,
carnem autem ex virgine
esse confessi sunt. Quomodo
igitur Niceni concilii nomen obtenditur et nova inducuntur, quae
numquam nostri sensere maiores? Et reliqua.
ITEM EIUSDEM AD SABINUM EPISCOPUM INTER CETERA:
Unde pulchre apostolus eiusdem verbi
repetitione usus est
dicens de domino Iesu Christo, qui, cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
deo,
<P9629, f. 116ra> sed semetipsum exinanivit et accepit plenitudinem naturae et
perfectionis humanae. Sicut deo nihil deerat, ita nec hominis consummationi, ut esset perfectus in utraque forma. Unde et David dicit: Speciosus forma prae filiis
hominum. Concluditur
Apollinarista nec, quo se vertat, habet, suis clauditur retibus. Ipse enim dixerat, formam servi accepit, non
servus
locutus est. Iterum ego interrogo: Quid est in forma dei? Respondet: In natura dei. Sunt enim, ait apostolus, qui non sunt natura dii. Quaero, quid sit formam servi accipiens? Sine
dubio
perfectionem naturae et condicionis, ut dixit, humanae, ut esset in hominis similitudine. Et pulchre non carnis, sed hominum dixit similitudinem, quia in carne eadem est. Sed quia sine peccato erat
solus,
omnis autem homo in peccato, in specie hominis videbatur. Unde et propheta ait: Et homo est et quis cognoscit eum? Homo secundum carnem, et ultra hominem
divina
operatione. Denique cum leprosum tangeret, homo
videbatur, sed
ultra hominem, cum mundaret. <V630, f. 240rb> Et
cum Lazarum mortuum fleret, mortuum quasi homo flebat, et supra hominem erat, cum mortuum hunc iuberet pedibus exire. <W411, f.
226v> Homo
videbatur, cum penderet in cruce, sed supra hominem, cum reseratis tumulis mortuos suscitaret.
SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI IPPONE REGIENSIS ECCLESIAE AD DARDANUM INTER CETERA:
Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem
Christum, unde et venturus est, memoriter recole et fideliter tene christianam confessionem,
quoniam
resurrexit a mortuis, ascendit in caelum, sedet ad dexteram patris, nec aliunde quam inde
<V1341, f.
136rb> venturus est ad vivos et mortuos iudicandos, illa angelica voce testante: Quemadmodum est ire visus in caelum, idem in eadem forma carnis atque substantia, cui profecto immortalitatem dei naturam non abstulit.
ITEM EIUSDEM IN EPISTOLA AD VOLUSIANUM INTER CETERA:
Nunc vero ita inter deum et homines mediator apparuit, ut in
unitate
personae copulans utramque naturam et solita sublimaret insolitis et
insolita
solitis temperaret.
ITEM
EIUSDEM
IN EXPOSITIONE
EVANGELII SECUNDUM IOHANNEM INTER
CETERA:
Quid igitur, heretice, cum Christus sit deus et homo, loquitur ut homo, et calumniaris deo? Ille
in se naturam commendat humanam, tu in illo audes deformare divinam?
ET ITERUM INFRA:
Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua
aequalis est
patri, humanam, qua maior est <O93, f. 138vb> patre. Utrumque
autem simul non duo, sed unus Christus, ne sit quaternitas, non
trinitas
deus. Sicut enim unus est homo in anima rationali et caro, sic unus est Christus deus et homo ac
per hoc
Christus deus anima rationabilis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo, per quem
factus est
mundus? Christus Iesus et in forma dei. <P9629, f. 116rb>
Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Iesus et in forma servi.
ITEM CUIUS SUPRA:
Quis non est derelictus in inferno? Christus Iesus,
sed in
anima sola. Quis resurrecturus triduo iacuit in sepulchro?
Christus
Iesus, sed in carne sola. Dicitur ergo in his singulis Christus, verum
haec omnia non duo vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit: Si
diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad patrem,
quoniam
naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a verbo
unigenito, ut immortalis constitueretur in caelo atque ita fieret terra sublimis, ut
incorrupti<V630, f.
240va>bilis pulvis sederet ad dexteram patris.
<V1341, f. 136va> Sancti Iohannis Constantinopolitani episcopi et
confessoris in
homilia de cruce et latrone:
Sed cur cum cruce veniat? Scilicet ut hi, qui eum crucifixerunt, suae
sentiant
dementiae caecitatem et ideo dementiae eorum signum portat. Ideo propheta ait: Tunc lamentabuntur tribus terrae videntes
accusatorem et agnoscentes peccatum. Et quid mirum est, si crucem portans adveniet, quando et vulnera corporis ipsa demonstrant, tunc enim, inquit, videbunt, quem
confixerunt? Et sicut
post resurrectionem mortuorum voluit diffidentiam confortare et illis clavorum loca monstravit et in latere vulnera <W411, f. 227r>
declaravit dixitque: Mitte manum tuam et vide, quoniam spiritus
carnem et
ossa non habet, sicut me videtis habere. Sic et tunc ostendet vulnera crucemque demonstrat, ut ostendat illum esse, qui fuerat crucifixus.
ITEM EIUSDEM IN HOMILIA DE ASCENSIONE DOMINI:
Nam sicut duobus iurgio se partis unus in medio positus altercantium litem
discordiamque
dissolvit, ita et Christus fecit. Deus
nobis
iuste irascebatur et nos continebamus iratum clementem dominum declinabamus et se medium
Christus
ingessit et sociavit utrumque et nobis, quod imminebat, supplicium ipse
sustinuit.
Item eiusdem in eadem homilia inter cetera:
Christus igitur nostrae naturae primitias obtulit patri
et
oblatum donum miratus est pater, quod tanta dignitas offerebat, quae nulla macula foedabatur. Nam et suis manibus suscepit oblatum et suae
sedis fecit esse participem et, quod plus est, ad
partem suae dexterae collocavit. Cognoscamus, quis
ille est,
qui audivit: Sede ad dexteram meam, quae natura est, cui dixit: Esto meae particeps sedis. Quae illa natura, quae audivit: terra es et in terram ibis.
Item eiusdem homiliae inter cetera:
Quo <N442, f. 160vb> sermone, ut a quo verbo dicam repperire non possum. Natura
fragilis, natura contempta et omnibus monstrata deterior omnia vicit, omnia superavit, omnibus
hodierna
die meruit excelsior repperiri. Hodie <V1341, f. 136vb>
angeli, diu quod desiderarunt acceperunt, hodie archangeli, quod multo
tempore
cupiebant, <P9629, f. 116va> inspicere valuerunt, naturam
nostram
in sede dominica immortali fulgente gloria praeviderunt.
SANCTI TEOPHILI EPISCOPI ALEXANDRINI de epistola paschali, quam per Ae<V630, f. 240vb>gyptum
destinavit:
Cui rei testis est ille, qui loquitur: Omnes declinaverunt, simul inutiles
facti
sunt, et propheta Christi auxilium deprecans: Domine, inclina caelos tuos et descende, non ut mutaret locum, in quo omnia sunt, sed ut propter salutem
nostram carnem humanae fragilitatis assumeret, apostolo eadem
concinente: Cum esset dives, pauper factus est, ut nos
illius paupertate ditaremur, venitque in terra, sed de virginali utero, quem sanctificavit
egressus homo
interpretatione nominis sui Emmanuel, id est nobiscum deus,
dispensationem confirmans, mirum in modum coepit esse, quod nos sumus, et non desit, quod erat, sic assumpsit naturam nostram, ut, quod erat ipse, non
perderet.
Quamquam enim Iohannes scribat: Verbum caro factum est, id est aliis
verbis, deus homo factus est, verbum tamen non est versum <O93, f.
139ra> in
carnem, quia numquam deus esse cessavit, ad quem et
spiritus
sanctus loquitur: Tu autem idem ipse es; et pater de caelo contestatur et dicit: Tu es filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit, ut et homo factus nostra confessione
permanere dicatur,
quod fuit, priusquam homo fieret, Paulo nobiscum eadem praedicante: Iesus Christus heri et hodie idem ipse <W411, f. 227v> in aeternum. In
eo enim, quod ait
ipse, ostendit eum pristinam non mutasse naturam, nec divinitatis suae
imminuisse divitias, quia propter nos pauper effectus plenam similitudinem nostrae condicionis
assumpserat.
Item eiusdem:
Unus filius patris nostrique mediator nec aequalitatem eius
amisit, nec a nostro consortio separatus est, invisibilis homo, forma servilis conditus et dominus gloriae confessione credentium comprobatus. Neque enim privavit eum pater naturae suae
numine, postquam pro nobis homo et pauper effectus
est, nec in
Iordane fluvio baptizatum altero appellavit <V1341, f.
137ra>
vocabulo, sed filium unigenitum: Tu es filius meus dilectus, in quo
mihi bene complacuit. Nec
similitudo nostra
in divinitatis est mutata naturam, nec divinitas in nostrae naturae versa est similitudinem. Cum ergo processisset ex virgine deus in ea, quam
assumpserat, humana natura. Unum ex duobus sibi invicem contrariis exsistens carne
ac spiritu, aliud in deum assumitur, aliud
deitatis gratia
praestat.
ITEM INFRA:
Missus est quidem, sed ut homo, duplex enim erat in eo
natura. Inde
denique et laboravit ex itinere, inde et esurivit et sitivit et contritus est et flevit humani corporis lege.
Sancti Sabini episcopi:
Cum ergo quaedam in Christo ita videmus humana, ut nihil a communi mortalium
fragilitate distare
videantur, <N442, f. 161ra> quaedam ita
divina, quae nulli alii <V630, f. 241ra> nisi
illi ineffabili naturae <P9629, f. 116vb>
conveniant deitatis,
haeret humani intellectus angustia et tantae
administrationis stupore perculsa, quo declinet, quid teneat, quo se vertat, ignorat. Si hominem putet, devicto mortis regno cum spoliis redeuntem a
mortuis
cernit. Propter quod cum nimio metu et reverentia contemplandum est, ut in uno eodemque ita
utriusque
naturae veritas demonstretur, ut neque aliquid indignum et
indecens de
divina illa et ineffabili substantia sentiatur, neque rursum, quae gesta sunt, falsis illusa imaginibus aestimentur.
Sancti Cyrilli episcopi Alexandrini:
Homo nominatus est, cum sit natura dei patris verbum, quoniam similiter, ut nos
sanguini communicavit et carni. Sicut enim in terris apparuit non amittens id, quod erat, sed assumens humanitatis naturam in sua ratione perfectam.
ITEM EIUSDEM IN LIBRO, QUI DICITUR SCHOLIA:
Unus igitur est et ante incarnationem deus
verus et, qui
in humanitate mansit, id, quod erat, et est et erat. Non discernendum
igitur unum dominum Iesum Christum, in hominem seorsum et seorsum in deum, sed unum eundemque
Iesum
Christum esse dicimus <V1341, f. 137rb> non ignorantes
<W411,
f. 228r> differentias naturarum, sed eas inconfusas inter se esse servantes.
ITEM CUIUS SUPRA:
Intellegitur certe tamquam aliud in alio habitare, id est divina natura in humanitate non perpessa
commixtionem aut commutationem, ut esset, quod non erat.
Quicquid
enim in alio habitare dicitur, non ipsum fit tale, quale est id, quod habitat, sed aliud in alio magis
intellegitur. At vero in verbi natura et humanitatis solam nobis
differentiam designat diversitas naturarum. Unus enim ex utroque
intellegitur Christus, ergo in confessione, ut ante dixeram, inhabitasse verbum ait in nobis. Scit enim unum esse filium
unigenitum carnem
factum et hominem.
ITEM CUIUS SUPRA AD NESTORIUM:
Ait igitur sancta et magna synodus ipsum, qui est ex deo patre naturaliter natus,
filium
unigenitum, deum verum de deo vero, lumen de lumine, per quem et cum
quo omnia
fecerit pater, hunc descendisse, incarnatum esse et hominem factum,
passum esse, resurrexisse tertia die et ascendisse rursum in caelum. Haec nos sequi verba debemus, his nos convenit
obtemperare dogmatibus considerantes, quid sit incarnatum esse et
hominem factum dei verbum. Non enim dicimus, <O93, f.
139rb> quod
dei natura conversa vel immutata facta sit caro, nec quod in totum
hominem, qui est ex anima et corpore, transformata sit, sed illud magis, quod carnem animatam
anima
rationali sibi copulaverit verbum <V630, f.
241rb>
substantialiter, ineffabiliter, irrepraehensibiliter, ut factus sit homo et nuncupatus sit etiam <P9629, f. 117ra>
filius hominis non
nudata
tantummodo voluntate, sed nec assumptione sola personae, sed quod
diversae quidem
naturae in unum convenerint, unus tamen ex ambobus Christus et filius, non evacuata aut sublata diversitate naturarum per coniunctiones, sed quia si<N442, f. 161rb>mul
nobis effecerunt
unum dominum et Christum et filium, id est divinitas et humanitas per
arcanam
illam ineffabilemque <V1341, f. 137va> copulationem ad
unitatem.
Itaque is, qui ante saecula omnia est natus ex patre, etiam ex muliere carnaliter
dicitur
procreatus, non quia divina ipsius natura de sacra virgine sumpsit
exordium,
nec quod propter seipsum opus habuit secundo nasci post illam nativitatem, quam
habebat ex
patre, est enim ineptum multum hoc dicere, quod is, qui ante omnia saecula
est
consempiternus patri secundae generationis egeret, ut esse inciperet, ut, quia propter nos et propter nostram salutem naturam sibi copulavit humanam et
processit ex
muliere, idcirco dicitur natus carnaliter. Neque enim primitus est homo communis de sancta virgine et tunc demum habitavit in eo verbum, sed in ipsa vulva uteroque
virginali secum
carnem coniunxit et sustinuit generationem carnalem carnis suae
nativitatem suam faciens. Sic illum dicimus et passum esse et resurrexisse,
non quia
deus verbum in sua natura passus sit aut clavorum transfixiones aut alia sustinuerit vulnera. Deus namque incorporalis extra passionem est, sed quia corpus <W411, f.
228v> illud, quod ipsius proprium factum est, passum est, ideo
haec omnia
pro nobis ipse dicitur passus. Inerat
enim
in eo corpore, quod patiebatur, deus, qui pati non poterat. Simili modo et mortem ipsius
intellegimus.
Immortale enim et incorruptibile est naturaliter et vita et vivificans dei verbum, et quia corpus ipsius proprium gratia dei iuxta Pauli
vocem pro
omnibus mortem gustavit, idcirco ipse dicitur mortem passus esse pro
nobis, non quod in se mortem esset expertus, quantum ad ipsius naturam pertinet, insania est enim hoc
vel
sentire vel dicere, sed quod, ut supradiximus, caro ipsius mortem gustavit. Ita et
resurgente carne
ipsius rursus resurrectionem dicimus, non quia in corruptionem ceciderat, absit, sed quia eius surrexit corpus. Ita Christum et deum unum confitemur,
non
tamquam hominem cum verbo coadorantes, ne divisionis quaedam species inducatur, sed
unum iam et eundem adorantes, quia non est alienum a verbo corpus suum, cum quo ipse etiam assidet patri. <V1341, f. 137vb> Nec hoc ita dicimus quasi duobus filiis assidentibus,
sed uno
cum carne per unitatem. Quia si talem <V630, f. 241va>
copulationem factam per
substantiam, aut quasi impassibilem aut quasi parum decoram voluerimus accipere, in id incidemus, ut duos filios esse dicamus. Necesse est enim discernere et dicere hominem separatim
fuisse sola
filii
appel<P9629, f. 117rb>latione honoratum, et rursum
verbum, quod
est ex deo et nomine et veritate filium dei, sed discernere in duos filios non debemus unum dominum Iesum Christum. Neque
enim id
adiuvat rectam fidei rationem, licet nonnulli, nescio quam, perhibeant personarum distinctionem. Non dixit enim scriptura verbum dei personam sibi hominis assumpsisse, sed carnem
factum
esse. Id autem, ut ostenderet dei verbum similiter ad nos participium habuisse carnis et sanguinis et corpus nostrum
proprie suum fecisset, et hominem ex muliere processisse, non abiecta, non deposita deitate aut ge<N442, f.
161va>neratione illa, quam habebat ex patre, sed mansisse
etiam in
assumptione carnis dominum, quod erat. Hoc ubique rectae fidei ratio
protestatur,
<O93, f. 139va> in tali sensu sanctos patres fuisse
comperimus. Ideo illi non dubitaverunt sanctam virginem dicere
theotocon, non
quod verbi natura deitasque de sancta virgine sumpsit exordium, sed quod ex
ea natum
sit sacrum illud corpus animatum anima rationali, cui substantialiter adunatum
dei verbum
carnaliter natum esse dicitur.
O93, f. 139va; V630, f. 241va; N442, f. 161va;
P9629, f.
117rb; W411, f. 228v; V1341, f. 137vb