O93,
f. 141rb; V630, f. 244ra; P9629, f. 119vb; W411, f. 233v; V1341, f.
140vb
qui
non timebant
praeceptum veri dei
dicentis: Quicumque <P9629, f. 120ra> scandalizaverit
unum de
pusillis istis, expedit ei, ut mola asinaria alligetur collo eius et
demergatur
in profundum maris.
Verecundiam
autem omnem eorum
perfidia abiecit et, quam gerebat infidelitatis pellem,
excussit. In sancta synodo asserebat instanter dicens, dominum nostrum
Iesum Christum non oportere confiteri de duabus naturis <V630,
f.
244rb> post humanam
susceptionem, cum a nobis unius substantiae et
unius personae cognoscatur, neque carnem domini coessentialem nobis
subsistere
tamquam ex nobis
susceptam
et coadunatam deo
verbo secundum
substantiam, sed
dicebat virginem quidem, quae
eum genuit secundum carnem consubstantiam
nobis esse, ipsum autem dominum non suscepisse ex
ea carnem consubstantiam
nobis et
corpus domini non esse
quidem corpus hominis, humanum vero corpus esse, quod est ex virgine,
omnium patrum expositionibus contraria sentiens.
DE
EXCOMMUNICATIONE EIUS IUSTISSIMA
IIII
Sed ne multa dicens longam faciam epistolam, olim quicquid
egerimus, misimus ad beatudinem vestram,
quibus litteris docuerimus et presbyterio
illum esse nudatum, quia sic captus
est, et iussimus eum in
monasteriis nullam
habere
rationem, exclusimus eum a communione nostra, ut sanctitas vestra hoc
cognoscens, quod circa illum actum est, omnibus episcopis sub
beatitudine
vestra agentibus
manifestare dignetur illius impietatem, ne
nescientes aliqui, quid senserit,
quasi
ad orthodoxum vel per
litteras vel per
aliquam coniunctionem
loquantur.
|
N442,
f. 163vb
auctoritas
et censura cohercuit: quos potuimus emendare, correximus, et ut
damnarent Manicheum cum praedicationibus et disciplinis suis publica in
ecclesia professione et manus suę subscriptione compulimus et ita de
voragine impietatis suę confessos poenitentiam concedendo levavimus.
Aliquanti vero, qui ita se demerserunt, ut
nullum his auxiliantis possit remedium subvenire subditi legibus
secundum christianorum principum constituta, ne sanctum gregem sua
contagione polluerent per publicos iudices perpetuo sunt exilio
religati. Et omnia, quae tam in scripturis quam in occultis
traditionibus suis habent prophana vel turpia, ut nosset populus, quid
refugeret aut quid vitaret, oculis christianę plebis certa
manifestatione probavimus, adeo ut ipse, qui eorum dicebatur episcopus
a nobis tentus proderet flagitiosa in suis mysteriis, quae teneret,
sicut gestorum vos series poterit edocere. Ad instructionem enim
vestram etiam ipsa direximus, quibus lectis omnia, quae a nobis
deprehensa sunt, nosse poteritis, et quia aliquantos de his, quos,
ne absolverentur,
arcior reatus
involverat, cognovimus aufugisse, hanc ad dilectionem vestram epistolam
misimus per
acolitum nostrum, ut
effecta certior sanctitas vestra sollicitius agere dignetur et cautius,
ne alicubi Manicheę perversitatis homines plebes vestras facultatem
ledendi et huius sacrilegii possint invenire doctores. Aliter enim
nobis commissos regere non possumus, nisi hos, qui sunt perditores et
perditi zelo fidei dominicę persequamur et a sanis mentibus, ne pestis
haec latius divulgetur, severitate, qua possumus, abscidamus. Unde
hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut, qua debetis et
potestis sollicitudine, vigiletis ad investigandos eos, nec ubi
occultandi se reperiant facultatem. Ut enim habebit a deo digne
remunerationis praemium, qui diligentius, quod ad salutem commissę sibi
plebis proficiat, fuerit executus, ita ante tribunal domini de reatu
neglegentiae suae non poterit excusare, quicumque plebem suam contra
sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire.
Data III
Kal. Febr.
Theodosio XVIII et Albio vv. cc consulibus
|