O93,
f. 141rb; V630, f. 228vb; N442, f. 140vb; P9629, f. 120ra; W411, f.
233v; V1341, f. 140vb
LXVIII
LEONIS
RESCRIPTUM
AD
FLAVIANUM EPISCOPUM
CONTRA EUTICETIS
PERFIDIAM.
I
Quod ignorantia sanctarum
scripturarum Euticen hereticum fecerit.
II
Contra eos, qui in duos filios dispensationis
dominicae ministerium
scindere
moliuntur.
III
Contra eos, qui passibilem divinitatem unigeniti filii audeant
asserere.
<N442,
f. 141ra> <W411, f. 234r> IIII Contra eos, qui in
duas naturas Christi temperamentum vel confessionem
argumentantur.
V
Contra eos, qui caelestem
aut alterius cuiusque
substantiam exsistere formam servi, quam
ex nobis assumpsit,
insaniendo
asserunt.
VI
Contra eos, qui duas quidem ante adunationem <V1341, f.
141ra>
naturas domini
delirant,
unam vero post adunationem confingunt
.
Dilectissimo
fratri Flaviano Leo episcopus.
Lectis
dilectionis tuae
litteris, quas
miramur fuisse tam
seras,
sed
gestorum episcopalium
ordine recensito
tandem, quid apud vos
scandali
contigerit atque
contra integritatem fidei exortum fuisset, agnovimus et, quae prius
videbantur
occulta, nunc nobis
reserata patuerunt.
Quibus
Eutices, qui presbyterii
nomine <V630, f. 229ra> honorabilis videbatur, multum
imprudens
et nimis imperitus ostenditur, ut etiam
de ipso dictum sit a propheta: Noluit intel<P9629, f.
120rb>legere, ut bene ageret, iniquitatem meditatus est in
cubili
suo. Quid
autem iniquius
quam impia sapere et sapientioribus doctioribusque
non cederet?
Sed in hanc
insipientiam
cadunt, qui, cum ad
agnoscendam
veritatem aliquo
impediuntur obstaculo,
non ad propheticas voces, non ad
apostolicas litteras nec ad evangelicas auctoritates,
<O93, f. 141va> sed ad
semetipsos
recurrunt, et ideo
magistri erroris
exsistunt, quia
veritatis discipuli non fuerunt. Quam enim eruditionem de sacris novi
et veteris testamenti paginis
acquisivit, qui nec ipsius quidem symboli initia
compraehendit,
et quod per totum
mundum
omnium regenerandorum
voce depromitur,
istius adhuc senis
corde non capitur?
Nesciens
igitur, quid
de
verbo
et de verbi dei
incarnatione sentire, nec volens ad promerendum lumen intellegentiae in
sanctarum scripturarum latitudine
laborare, illam saltim communem et indiscretam
confessionem sollicito recepisset auditu, quam fidelium universitas
profitetur credere se in deum patrem omnipotentem et
Iesum Christum filium eius,
qui natus est de
spiritu sancto ex
Maria virgine. Quibus tribus sententiis omnium fere hereticorum machinae
destruuntur. Cum enim
deus et omnipotens et pater creditur, sempiternus
idem
filius
demonstratur in nullo a patre differens, quia de deo deus, de
omnipotente omnipotens, de aeterno natus est coaeternus, non posterior
tempore, non inferior potestate,
non dissimilis
gloria, non divisus
essentia. Idem vero sempiterni genitoris unigenitus sempiternus natus
est de
spiritu sancto ex
Maria virgine. Quae nativitas temporalis
illi nativitati divinae
et sempiternae nihil minuit, nihil contulit,
sed totam
se reparandum
homini, qui erat deceptus, impendit, ut
mortem
<W411, f. 234v>
vinceret
et diabolum,
qui mortis habebat imperium, <N442, f. 141rb> sua virtute
<V1341, f. 141rb> destruet.
Non enim superare
possemus
peccati et mortis
auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet et suam faceret, quem
nec peccatum contaminare,
nec mors potuit detinere. Conceptus quippe est de spiritu sancto intra
uterum virginis matris, quae illum ita salva
virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit. Sed si de
hoc christianae fidei fonte purissimum
sincerumque
intellectum haurire non
poterat, quia splendorem perspicuae veritatis obcaecatione
sibi propria tenebrabat,
doctrinae evangelicae se
subdidisset
<P9629, f.
120va> dicente Matthaeo: Liber generationis Iesu Christi, filii
David, filii
Abraham. Apostolicae quoque praedicationis expetisset instructum
legens
in epistola ad
Romanos: Paulus servus Iesu Christi vocatus apostolus segregatus
in evangelium dei, quod
ante
promiserat per
prophetas suos <V630, f. 229rb> in scripturis sanctis de
filio
suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Ad propheticas
quoque paginas piam sollicitudinem contulisset,
inveniens
promissionem dei ad
Abraham dicentis: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et ne de
huius seminis
proprietate
dubitaret,
secutus fuisset
apostolum dicentem: Abrahae dictae sunt promissiones
et semini eius. Non dicit: et seminibus, quasi in multis, sed quasi in
uno: et semini
tuo, quod est
Christus. Isaiae quoque praedicationi
interiora
appraehendisset
auditum
dicentis: Ecce
virgo in utero accipiet et pariet filium, et vocabunt
nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum,
nobiscum deus, eiusque
prophetae fideliter
verba legisset: Puer
natus est nobis, filius datus est nobis, cuius potestas super humeros
eius, et vocabunt
nomen eius magni
consilii angelus, admirabilis consiliarius, deus fortis, princeps
pacis, pater futuri
saeculi. Nec
frustratorie
loquens ita verbum
diceret
carnem
factum, ut editur
utero virginis
haberet formam hominis et non haberet materni corporis veritatem. An
forte ideo putavit dominum
nostrum Iesum Christum non nostrae esse naturae, quia missus ad beatam
Mariam
angelus ait:
Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit
tibi. Ideoque
quod nascetur ex te
sanctum, vocabitur filius dei, et
quia conceptus virginis
divini
fuit operis, non de
natura
concipientis fuerit
caro concepti?
Sed non ita nobis
intellegenda est illa generatio singulariter mirabilis et mirabiliter
singularis, ut per novitatem <V1341, f. 141va> creationis
proprietas remota sit
generis. Fecunditatem enim virginis
spiritus sanctus dedit, veritas autem corporis sumpta
de corpore est et aedificante
sibi sapientia domum
verbum <O93, f. 141vb> caro factum est et habitavit in
nobis, hoc
est in
ea
carne, quam suscepit
ex homine et quam spiritus
vitae rationabilis
animavit.
Salva
igitur proprietate utriusque naturae et in unam coeunte
personam
<W411, f.
235r> suscepta
est a maiestate humilitas, a virtute infirmitas,
ab aeternitate mortalitas. Et ad resolvendum condicionis nostrae
<N442, f. 141va> debitum natura inviolabilis
naturae
est unita
passibili,
ut, quod divinis
remediis congruebat, unus atque idem mediator dei et hominum homo
<P9629, f. 120vb> Christus Iesus et mori posset
ex uno et mori non posset ex altero. In integra
ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est
deus, totus in suis,
totus in nostris. Nostra autem dicimus, quae in nobis ab initio creator
condidit et quae reparata
suscepit. Nam illa, quae deceptor intulit, et homo deceptus amisit,
nullum habuerunt in salvatore vestigium. Nec
quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit
particeps delictorum. Assumpsit formam <V630, f. 229va>
servi
sine sordi
peccati humana
augens, divina non
minuens, quia
exinanitio
illa, qua
se invisibilis visibilem praebuit et creator ac dominus omnium rerum
unus
voluit esse
mortalium, inclinatio fuit miserationis,
non defectio potestatis. Proinde qui manens in forma dei fecit hominem,
idem in forma servi factus est homo. Tenet enim sine defectu
proprietatem suam utraque natura
et sicut forma servi dei formam non
ademit,
ita forma dei servi
formam non minuit.
Nam
quia gloriabatur diabolus hominem sua fraude
deceptum divinis caruisse muneribus et immortalitatis dote nudatum duram
mortis
subisse
sententiam seque in malis suis quoddam de praevaricatoris
consortio invenisse solacium, deum quoque iustitiae
exigente ratione erga hominem, quem tanto
honore condiderat, propriam mutasse
sententiam, opus fuit secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis
deus, cuius voluntas non potest sua benignitate privari, primam erga
nos pietatis suae dispensationem sacramento occultiori compleret et
homo diabolicae iniquitatis versutia actus
in culpam contra dei propositum non periret.
IIII
<V1341, f. 141vb> Ingreditur
ergo in
mundi infima
filius dei de caelesti
sede descendens et a paterna gloria non recedens,
novo ordine, nova nativitate generatus. Novo ordine, quia invisibilis
in suis visibilis
apparuit,
incompraehensibilis voluit compraehendi, ante tempora manens esse
coepit ex tempore, universitatis dominus servilem formam obumbrata
maiestatis suae immensitate
suscepit, impassibilis deus non dedignatus est homo
esse passibilis et immortalis mortis legibus subiacere. Nova autem
nativitate generatus, quia inviolata virginitas concupiscentiam
nescivit et carnis materiam ministravit. Assumpta est
de matre
domini natura, non
culpa,
nec in domino Iesu
Christo ex utero virginis genito, quia nativitas est
mirabilis, ideo nostrae est naturae dissimilis. Qui enim verus est
deus, idem verus est homo, et nullum est in hac unitate mendacium, dum
invicem sunt et humilitas hominis et altitudo <W411, f.
235v>
deitatis. Sicut enim deus non mutatur
miseratione, ita homo
non consumitur dignitate. Agit
enim utraque forma
cum alterius
communione,
quod proprium
est, verbo
scilicet operante,
quod verbi est,
car<N442, f.
141vb>ne exsequente, quod carnis
est.
Unum horum coruscat
miraculis,
aliud succumbit
iniuriis.
Sicut verbum ab
aequalitate
paternae gloriae non
recedit, ita
caro naturam nostri
generis non relinquit.
Unus enim idemque est,
<P9629, f. 121ra> vere filius
dei et vere filius
hominis, filius
deus
per
id, quod in
principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum,
homo per id, quod verbum
caro factum est et habitavit in nobis, deus per id, quod <V630,
f.
229vb> omnia per ipsum facta sunt et sine ipso
factum est nihil,
homo per id, quod
factus
est ex muliere,
factus
sub lege. Nativitas
carnis manifestatio est humanae naturae, partus virginis divinae est
virtutis
indicium. Infantia
parvuli ostenditur
humilitate cunarum,
magnitudo altissimi declaratur vocibus
angelorum, similis est rudimentis hominum, quem Herodes impius
molitur occidere, sed dominus est omnium, quem magi gaudentes
suppliciter veniunt
adorare. <O93, f.
142ra> Iam cum ad praecursoris sui Iohannis baptismum venit, ne
lateret, quod carnis velamine divinitas tegeretur, vox patris de caelo
intonans
dixit: Hic est
filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit.
Quem itaque sicut hominem diaboli
temptat astutia, eidem
sicut deo angelica famulantur officia. Esurire, sitire, <V1341,
f.
142ra> lassescere atque dormire evidenter humanum est, sed
quinque
panibus quinque milia hominum saturare
et
largiri
Samaritanae aquam
vivam,
cuius haustus
bibenti
praestat,
ne
ultra iam sitiat, supra dorsum
maris plantis non subsidentibus
ambulare et elationes fluctuum increpata tempestate consternere, sine
ambiguitate divinum est. Sicut ergo, ut multa praeteream, non eiusdem
naturae
est flere
miserationis affectu
amicum mortuum et eundem remoto quatriduanae
aggere
sepulturae ad
vocis imperium excitare redivivum aut in cruce pendere et in
noctem
luce
conversa omnia elementa
tremefacere aut clavis transfixum esse et
paradisi
portam fidei
latronis aperire, ita non eiusdem naturae est dicere: Ego et pater unum
sumus, et dicere: Pater maior me est. Quamvis enim in domino Iesu
Christo dei et hominis una persona sit, aliud tamen est, unde in utroque
communis est contumelia, aliud, unde communis est gloria. De nostro
enim illi
est minor patre
humanitas, de patre illi
est aequalis cum patre divinitas.
V
Propter hanc ergo unitatem personae in utraque natura intellegendam et
filius hominis legitur descendisse de caelo, cum filius dei carnem de
ea virgine, de qua est natus, assumpserat,
<W411, f. 235r> et rursus filius dei crucifixus dicitur
ac sepultus, cum haec non in divinitate ipsa, qua
unigenitus consempiternus et consubstantialis
est patri, sed in naturae
humanae sit infirmitate
perpessus. Unde unigenitum filium
dei crucifixum et sepultum omnes etiam
in symbolo
confitemur secundum
illud apostoli dictum: Si enim cognovissent, numquam dominum
maiestatis crucifixissent.
Cum
autem
ipse <P9629, f. 121rb> dominus noster atque salvator
fidem
discipulorum suis interrogationibus erudiret, quem me, inquit,
dicunt homines esse filium hominis?
Cumque
illi diversas
aliorum opiniones
retexuissent: Vos
autem,
ait,
<N442, f. 142ra> quem me dicitis
esse? Me
utique, qui sum
filius hominis et quem
in forma servi atque in veritate carnis aspicitis, quem me esse
dicitis? Ubi beatus Petrus divinitus inspiratus et confes<V630,
f.
230ra>sione sua omnibus gentibus profuturus: Tu es, inquit,
filius dei vivi. Nec immerito beatus est pronuntiatus a domino et a
principali
petra soliditatem
et virtutem
traxit <V1341, f.
142rb> et
nominis, qui per
revelationem patris eundem et dei filium
est confessus et Christum, quia unum horum sine alio receptum non
proderat ad salutem et aequalis erat periculi
dominum Iesum Christum aut deum tantummodo
sine homine aut sine deo solum
hominem credidisse. Post resurrectionem vero domini, quae utique veri
corporis
fuit, quia non alter
est resuscitatus, quam qui fuerat
crucifixus et mortuus, quid aliud quadraginta dierum mora
gestum est,
quam ut fidei
nostrae integritas ab omni caligine mundaretur? Colloquens enim cum
discipulis
et cohabitans
atque
convescens
et pertractari
se diligenti
curiosoque contactu
ab eis
,
quos dubietas
praestringebat
assensum
adhibens,
ideo et clausis
ianuis ad discipulos introibat
et flatu suo
dabat
spiritum sanctum et donato intellegentiae lumine sanctarum scripturarum
occulta pandebat. Et
rursus idem vulnus lateris, fixuras clavorum et omnia recentissimae
passionis signa monstrabat,
dicens: Videte
manus meas et pedes,
quia ego sum, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non
habet, sicut me videtis habere, ut agnosceretur in eo proprietas
divinae humanaeque naturae individua permanere et ita sciremus
verbum
non hoc esse, quod
carnem, et
unum dei filium et
verbum confiteremur
et carnem. Quo
fidei sacramento Eutices
nimium
aestimandus
est vacuus, qui
naturam nostram in
unigenito dei nec per humilitatem mortalitatis, nec per gloriam
resurrectionis agnovit,
nec
sententiam beati
apostoli et
evangelistae
Iohannis expavit
dicentis: Omnis
spiritus, qui confite<O93, f. 142rb>tur Iesum Christum in
carne
venisse,
ex deo est, et
omnis spiritus, qui solvit
Iesum, ex deo non est, et hic est antichristus. Quid autem
solvere Iesum nisi humanam ab eo separare
naturam et sacramentum, per quod unum
salvati
<P9629, f.
121va> sumus, impudentissimis
evacuare
figmentis?
Caliginans
vero circa naturam
corporis
necesse est, ut
etiam in passione eius eadem <W411, f. 236v> obcaecatione
dispiciat.
Nam qui
crucem domini non putat falsam et susceptum
pro mundi salute supplicium verum fuisse non dubitat, cuius credit,
mortem agnoscat
et carnem, nec
diffiteatur nostri corporis hominem, quem
cognoscit fuisse passibilem, quoniam negatio
verae
carnis negatio
est etiam corporeae
passionis. Si ergo
christianam
suscepit
fidem et a praedicatione <V1341, f. 142va> evangelii suum
non
avertit
auditum, videat, quae
natura
transfixa clavis
pependerit in crucis ligno et aperto
per militis
lanceam
latere crucifixi, intellegat, unde sanguis
et aqua fluxerit, ut ecclesia dei et lavacro regeneretur
et poculo. Audiat et
beatum
Petrum apostolum
praedicantem, <N442, f. 142rb> quod sanctificatio
spiritus per
aspersionem
fiat sangui<V630,
f. 230rb>nis
Christi, nec
transitorie legat
eiusdem
apostoli verba dicentis:
Scientes
quod non
corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana vestra
conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine, quasi agni
incontaminati et immaculati Iesu Christi. Beati quoque apostoli
Iohannis testimonio non resistat dicentis: Et sanguis
Iesu Christi filii dei mundat
nos ab omni peccato. Et iterum: Haec est victoria, quae vincit mundum,
fides nostra, et quis
est,
qui vincit mundum,
nisi qui credit, quoniam Iesus est filius dei? Hic est, qui venit per
aquam et
sanguinem Iesus
Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine, et spiritus est,
qui testificatur, quoniam Christus est veritas, quia tres sunt, qui
testimonium dant: spiritus,
aqua et sanguis,
et tres unum sunt:
spiritus utique sanctificationis et sanguis
et aqua baptismatis, quae tria unum sunt et individua
manent, nihilque eorum a sua
connexione seiungitur, quia ecclesia catholica hac
fide vivit, hac proficit, ut in domino Iesu Christo vera
nec sine
divinitate
humanitas,
nec
sine vera credatur humanitate
divinitas.
VI
Cum autem ad interlocutionem
examinis
vestri Eutices
responderit
dicens:
Confiteor ex duabus
naturis fuisse
dominum nostrum ante adunationem, post
vero
adunationem
unam naturam confiteor; miror tam absurdam
tamquam
perversam
professionem
nulla iudicantium increpatione repraehensam et cernens
nimis insipientem
ita omissum, quasi
nihil, quod
offenderet, esset auditum, cum tam impie duarum naturarum ante
incarnationem unigenitus dei
filius fuisse dicatur, quam nefarie, postquam
verbum caro factum
est, natura
in eo singularis asseritur. Quod non
Eutices <P9629, f. 121vb> ideo vel recte vel
tolerabiliter
aestimet dictum, quia nulla vestra
est sententia
confutatum,
dilectionis tuae
igitur
diligentiam
commonemus,
frater
carissime, et,
si per inspirationem
misericordiae
dei ad
satisfactionem causa
perducitur, imprudentia
hominis
<W411, f.
237r> imperiti etiam
ab hac sensus
sui
macula per te purgetur, qui
quidem, ut,
sicut gestorum ordo patefecit, bene coeperat a sua persuasione
discedere, cum ex
vestra sententia
coartatus profiteretur se dicere,
quod antea
non dixerat, et
<V1341, f. 142vb> ei fidei acquiescere, cuius prius
fuisset
alienus, sed cum anathematizando impio dogmati noluisset praebere
consensum, intellexit eum fraternitas vestra in sua manere
perfidia dignumque esse, qui iudicium condemnationis
exciperet. De quo,
si fideliter atque
utiliter doletis,
quam recte
mota sit episcopalis auctoritas, vel se recognoscat
vel si ad satisfactionis
plenitudinem omnia, quae ab eo male sunt sensa, viva voce
et praesenti
subscriptione
damnaverit,
non erit
repraehensibilis erga correctum
quanta<O93, f. 142va>cumque miseratio, quia dominus
noster verus
et bonus pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et qui
venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores nos
vult
esse <V630, f.
230va> suae pietatis, ut peccantes quidem
iustitia coerceat,
conversos
autem misericordia
non repellat. Tunc
enim demum fructuosissime fides vera
depraehenditur,
<N442, f.
142va> quando etiam a sectatoribus
suis opinio falsa damnatur. Ad omnem vero causam pie ac fideliter
exsequendam
fratres
nostros Iulianum
episcopum et Renatum
presbyterum,
sed et filium meum
Hilarum
diaconum vice
nostra direximus, quibus Dulcitium notarium nostrum, cuius nobis fides
est
probata, sociavimus
confidentes adfuturum divinitatis auxilium, ut,
si
qui erraverint,
damnata
sensus
sui pravitate
salvetur.
Dat.
Id. Iun. Asterio et Protogene vv. cc.
aera
CCCCLXXXVI.
O93,
f. 142va; V630, f. 230va; N442, f. 142va; P9629, f. 121vb; W411, f.
237r; V1341, f. 142vb