O93,
f. 142vb; V630, f. 230vb; N442, f. 145vb; P9629, f. 122rb; W411, f.
238r; V1341, f. 143rb
LXXI
ITEM
LEONIS
PAPAE EPISTOLA
AD THEODOSIUM AUGUSTUM
de secundo
synodo Ephesina,
in
qua Euticetis heresis
quorundam <V630, f. 231ra> episcoporum pravo intellectu
adiuta
est, unde hortatur
eundem augustum,
ut priscae fidei constitutio ab eis non violetur, sed
deo
sacerdotes totius orbis
coadunentur.
Leo
episcopus et sancta synodus, quae
in
urbe Roma convenit,
Theodosio augusto.
Litteris
clementiae vestrae, quas dudum ad
beati Petri apostoli sedem pro catholicae fidei amore
misistis,
tantam
fiduciam sumpsimus defendendae
per vos veritatis et
pacis, ut in
causam
tam simplici tamque
minuta,
nihil putaremus posse
exsistere, quod noceret, praesertim cum ad episcopale concilium, quod
haberi
apud Ephesum
praecepistis tam instructi sint
missi, ut, si scripta, quae
ad sanctam synodum vel
ad Flavianum episcopum detulerunt, episcoporum publicari
auribus Alexandrinus per<P9629, f. 122va>misisset
antistes,
ita manifestatione
purissimae fidei, quam
divinitus inspiratam et accepimus
et tenemus, omnium concertationum
<N442, f. 146ra> strepitus quievisset, ut nec imperitia
ultra desiperet,
nec occasione
nocendi aemulatio repperiret.
Sed
dum private causa
religionis exerciti
sub obtentu, commissum est impietate paucorum, quod universam
<V1341, f. 143va> ecclesiam vulneraret. Comperimus enim
non
incerto nuntio,
sed fidelissimo
rerum, quae gesta sunt, narratore
Hilaro
diacono nostro, qui
vix, ne subscribere per
vim cogeretur, effugit, convenisse ad synodum plurimos
sacerdotes, quorum utique frequentia consolationi
et iudicio profuisset, si is, qui sibi locum principem
vindicabat, sacerdotalem moderationem custodire voluisset, ut, sicut
moris est, omnium sententiis
ex
libertate prolatis, id
tranquillo et aequo constitueretur examine, quod et fidei congrueret et
errantibus subveniret. <W411, f. 238v> In ipso autem
iudicio non
omnes, qui convenerant, interfuisse cognovimus. Nam alios eiectos,
alios didicimus
intromissos, qui pro
supradicti
sacerdotis arbitrio
impiis
subscriptionibus
captivas manus dederent
et nocituros
statui suo scirent, nisi imperata fecissent,
talemque ab ipso prolatam esse sententiam, ut, dum homo unus impetitur,
in omnem ecclesiam saeviretur.
Quod
nostri ab apostolica
sede directi adeo impii
et catholicae fidei <O93, f. 143ra> contrarium esse
viderunt, ut
ad consentiendum nulla poterunt
oppressione compelli constanterque in eadem synodo, ut decuit,
fuerunt
protestati
nequaquam id, quod constituebatur, sedem apostolicam recepturam,
quoniam revera
omne christianae fidei
sacramentum, quod
absit, a temporibus
vestrae
pietatis exscinditur,
nisi hoc
scelestissimum
facinus, quod cuncta
sacrilegia excedit,
aboleatur.
Quia vero diabolica
nequitia subtiliter fallit,
et ita quorundam imprudentiam per similitudinem pietatis illudit, ut
pro salubribus
nocitura
persuadeat, removete,
quaesumus, a vestrae
pie<V630, f. 231rb>tatis conscientia periculum
religionis et fidei. Quodque in saecularibus negotiis legum vestrarum
aequitate
conceditur, in rerum
divinarum
pertractatione
praestate,
ut Christi evangelio
vim non
inferat humana
praesumptio. Ecce ego, christianissime et venerabilis imperator, cum
consacerdotibus meis implens erga reverentiam clementiae vestrae
sinceri amo<P9629, f. 122vb>ris
officium cupiensque vos placere per
omnia deo, cum
pro vobis ab ecclesia
supplicatur, ne ante tribunal
domini rei de silentio iudicemur, obsecramus coram unius deitatis
inseparabili
trinitate, quae tali
facto laeditur, cum ipsa vestri sit custos et auctor imperii et coram
sanctis angelis Christi, ut omnia in eo statu
esse iubeatis, in quo fuerunt ante omne iudicium, donec maior ex toto
orbe sacerdotum numerus congregetur
nec alieno peccato patiamini
vos gravari, quia, quod necesse est nos dicere, veremur nec
,
si
haec religio
<V1341, f.
143vb> dissipetur
,
inquam
,
vos indignatio
provocetur. Prae oculis habete et tota mentis acie reverenter aspicite
beati Petri gloriam et communes cum ipso omnium apostolorum
coronas cunctorumque martyrum <N442, f. 146rb> palmas,
quibus
alia non fuit causa patiendi nisi confessio verae divinitatis et verae
humanitatis in Christo. Cui
sacramento, quia impie nunc a paucis imprudentibus obviatur,
omnes partium nostrarum ecclesiae, omnes mansuetudini
vestrae cum
gemitibus et lacrimis supplicant sacerdotes, ut, quia et
nostri fideliter reclamaverunt, et eisdem libellum appellationis
Flavianus episcopus dedit, generalem synodum iubeatis intra Italiam
celebrari, quae omnes offensio<W411, f. 239r>nes ita aut
repellat
aut mitiget, ne aliquid ultra sit vel in fide
dubium, vel in caritate divisum. Convenientibus utique
orientalium
provinciarum
episcopis, quorum, si qui superati
minis atque
iniuriis a veritatis
tramite deviarunt, salutaribus remediis in integrum revocentur ipsique,
quorum est causa durior, si consiliis melioribus acquiescent,
ab ecclesiae unitate non excedant.
Quam
autem post
appellationem
interpositam
hoc necessarie postulatur,
canonum
Nicea habitorum
decreta testantur,
quae
totius mundi sunt
sacerdotibus constituta, quaeque subter
annexa sunt. Favete
catholicis vestro
more parentumque vestrorum, date defendendae
fidei libertatem, quam salva
clementiae vestrae reverentia nulla vis, nullus poterit mundanus terror
auferre.
Cum enim ecclesiae
causa statum
regni vestri agimus
et salutis, ut provinciarum vestrarum quieto iure potiamini,
defendite contra hereticos inconcussum ecclesiae statum,
ut vestrum Christi dextera defendat
imperium.
Dat.
Id. Octobr. Asterio
et Protogene
vv. cc. conss.
aera
qua
supra.
O93,
f. 143ra; V630, f. 231rb; N442, f. 146rb; P9629, f. 122vb; W411, f.
239r; V1341, f. 143vb