O93,
f. 143rb; V630, f. 231vb; N442, f. 146va; P9629, f. 123rb; W411, f.
239v; V1341, f. 144rb
LXXIII
ITEM
LEONIS PAPAE
AD PULCHERIAM AUGUSTAM.
Gaudere
me plurimum et
exultare
in domino pietatis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur,
quantum
catholicam diligis
fidem et
quantum hereticum
detestaris
errorem <O93, f.
143va>. Heresis quippe est nimis impia
et evangelicae
veritatis inimica,
quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa
christianae religionis <N442, f. 146vb> conatur
fundamenta
convellere negans sempiterni patris filium sempiternum de utero beatae
virginis matris veram carnem nostrae
sumpsisse naturae et eos damnatione percellens, qui
ab evangelica et apostolica fide nullo deduci errore potuerunt,
illudque frustra praetendens, quod Nicenae
synodi fidem teneat, cui
eum constat esse alienum, gloriosissima augusta.
Unde quia
non deserit ecclesiam
suam divina protectio dicente domino: Ecce ego vobiscum sum omnibus
diebus usque
ad consummationem
saeculi, eodemque opere, eadem
mente spiritus dei et clementiae vestrae sollicitudinem et curam nostri
cordis <W411, f. 240r> accendit,
ut de remediis procurandis eadem
utrique
cuperemus.
Quae prius petivi,
nunc quoque
instantius peto, maiore utens fiducia deprecandi, posteaquam
praesidium venerandae
exhortationis accepi, spero
autem adfuturam misericordiam dei, quod
cooperante
vestra clementia
pestiferi erroris
possit morbus
auferri, ut,
quicquid ipso
inspirante atque auxiliante potuerit salubriter
fieri, cum vestrae fidei laude peragatur,
quoniam res omnes
aliter tutae esse non
possunt, nisi quae ad divinam
confessionem pertinent, et regia et sacerdotalis defendat
auctoritas.
Data
XVI Kal. Apr. Valentiano
<P9629, f.
123va> augusto septies et Avieno
vv. cc.
conss. aera
CCCCLXXXVIII.
O93,
f. 143va; V630, f. 231vb; N442, f. 146vb; P9629, f. 123va; W411, f.
240r; V1341, f. 144rb