[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Papst Leo I. an Kaiserin Pulcheria

Inhaltsverzeichnis

Papst Leo I. an Kaiser Theodosius

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Leo I. an die Priester Martianus und Faustus

O93, f. 143va; V630, f. 232ra; N442, f. 146vb; P9629, f. 123va; W411, f. 240r; V1341, f. 144rb

LXXIIII1 ITEM2 LEONIS EXORTATORIA AD MARTIANUM3 ET FAUSTUM PRESBYTEROS DE DAMNATIONE <V1341, f. 144va> EPHESINI4 CONCILII5 SECUNDI.

Leo6 episcopus Martiano7 et Fausto presbyteris.

Bonorum operum et spiritalium studiorum deum auctorem8 esse non dubium est, qui eorum incitat9 mentes, adiuvat10 actiones. Quod nobis praesenti experimento evidenter apparuit, si quidem inter discretarum spatia11 longinqua regionum unum sumpserunt12 corda nostra consilium, ut, quod a nobis desiderabatis13, eo vobis tempore, quo14 epistolae vestrae15 emittebantur16, occurrerit. Si tamen dilectioni vestrae tradi scripta17 nostra18 potuerunt, quae non solum apostolicae sedis auctoritate, sed etiam sanctae synodi, quae19 ad20 nos frequens convenerat, unanimitate21 directa sunt, ut in his, quantam22 curam totius ecclesiae habeamus, appareat hortando scilicet omnium fidelium mentes et clementissimorum principum praesidia ad defensionem fidei postulando, quorum utpote23 catholicos animos non diffidimus opem atque auctoritatem suam24 25 iustis26 27 petitionibus praestituros, quo citius auxiliante domino perniciosa heresis et dudum sanctorum patrum28 auctoritate damnata29, quae nuper Ephesi male adiuta est, auferatur. Interim30 vero det operam, quantum fieri potest, vestra dilectio, ut omnibus ecclesiae filiis innotescat, quid contra impium sensum secundum doctrinam evangelicam31 et apostolicam praedicemus. Quia licet plene, quae32 semper fuisset atque esset33 catholicorum sententia34 scripserimus, tamen nunc quoque ad confirmandas35 omnium mentes <N442, f. 147ra> non parum exhortationis addimus. Memor enim sum36 me sub illius nomine ecclesiae praesidere, cuius a domino Iesu Christo est glorificata confessio, et cuius fides37 omnes quidem hereses destruit, sed maxime impietatem praesentis erroris expugnat, et intellego mihi aliter38 non licere, quam ut omnes conatus39 meos ei40 causae, in qua univer<O93, f. 143vb>salis ecclesiae salus infestatur41, impendam. Ne autem42 aliqua neglegentiae occasione scripta nostra ad vos non potuerint43 pervenire, exemplaria eorundem nunc mittenda credimus, ut nullo modo fidei, quam defendimus, praedicatio vestrae notitiae44 subtrahatur.

Data XVI Kal. April. Valentiniano augusto VII et Avieno <P9629, f. 123vb> vv. cc. conss. aera qua45 supra46.

O93, f. 143vb; V630, f. 232ra; N442, f. 147ra; P9629, f. 123vb; W411, f. 240r; V1341, f. 144va

1 LXXIIII fehlt V630; W411; LXXXV N442; LXVI V1341

2 ITEM] ITEM EIUSDEM N442

3 MARTIANAM P9629; MARTINUM W411

4 EPHESENI P9629; EPHESINI fehlt W411

5 CONCILII SECUNDI] secundi concilii N442

6 Leo episcopus Martiano Faustoque presbyteris fehlt W411

7 martiniano P9629

8 auctore W411

9 incita W411

10 atiuvat korr. aus atviat P9629

11 spatia korr. aus spetia V1341

12 sumserint W411

13 desiderabitis W411

14 co W411

15 nostrae V1341

16 mittebantur korr. aus emittebantur N442

17 scriptura P9629

18 vestra P9629

19 quem W411

20 ad nos korr. aus ad N442

21 unanimitate] una anmitate O93

22 eam W411

23 utpote] pios et N442; posset W411

24 suam fehlt V630

25 suam iustis korr. aus suam V1341

26 iusti O93; P9629

27 iusti petitionibus] iussionibus W411

28 patruum W411

29 dampnata korr. aus dampnate P9629

30 Interim korr. aus Iterim N442

31 evangelicam et apostolicam korr. aus evangelicam N442

32 quę korr. aus quem N442

33 esse W411

34 sententiam N442

35 confirmandas korr. aus firmandas N442

36 sum me] simus W411

37 fidem W411

38 autem W411

39 conatus korr. aus conatos V630

40 et W411

41 infestitur W411

42 autem aliqua] aliqua autem V630

43 potuerunt P9629; W411; potuerint korr. aus potuer N442

44 noticice W411

45 qua] quae sunt O93; N442; que P9629

46 supra] prae O93

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 19.9.2005