O93,
f. 143vb; V630, f. 232ra; N442, f. 147ra; P9629, f. 123vb; W411, f.
240r; V1341, f. 144va
LXXV
ITEM
LEONIS PAPAE AD
THEODOSIUM
AUGUSTUM, UBI SCRIBIT,
UT ID, QUOD DE INCARNATIONE FILII
DEI AB ANATOLIO CONSTANTINOPOLITANO EPISCOPO PRAEDICATUR, AGNOSCAT ET
UNIVERSALE CONCILIUM IN ITALIA FIAT.
<V1341,
f. 144vb> Leo episcopus Theodosio
augusto.
<W411,
f. 240v> Omnibus quidem vestrae pietatis epistolis inter
eas sollicitudines, quas pro fide patimur, spem
securitatis nobis maximam praestitistis
Nicenum commendando
concilium, adeo ut ab
illo, sicut saepe
iam scribitis,
non patiamini sacerdotes domini deviare. Deinde
aliquid in praeiudicium
catholicae defensio<V630, f. 232vb>nis viderer
egisse de ordinatione eius, qui Constantinopolitanae coepit ecclesiae
praesidere, nihil interim in alterutram
partem tibi
scribendum
putavi, non dilectionem negans, sed manifestationem catholicae
veritatis exspectans. Quod
aequanimiter
ferat, obsecro, vestra
clementia, ut, cum talem
se erga fidem catholicam, qualem cupimus, approbarit,
de sinceritate ipsius copiosius et securius
gaudeamus. Ne vero
aliqua illum de nostro
animo mordeat sinistra suspicio,
occasionem
totius difficultatis
amoveo nec
aliquid exigo, quod
aut arduum videatur aut dubium, sed ad id, quod nullus catholicorum
refutet,
invito. Noti
enim
sunt per universum
mundum atque manifesti, qui ante nos sive Graeca sive Latina lingua in
catholicae
veritatis
praedicatione fulserunt, ad quorum scientiam atque doctrinam quidam
etiam nostrae aetatis accedunt, de quorum scriptis par et multiplex
profertur instructio, quae, sicut Nestorianam
heresim destruxit, ita etiam hunc, qui nunc
repullulat abscidit errorem.
Relegat
itaque
sollicite, quae a
sanctis patribus
incarnationis dominicae fides
fuerit custodita semperque similiter praedicata et,
cum sanctae memoriae Cyrilli Alexandrini
episcopi epistolam, qua
Nestorium corrigere et sanare voluit,
pravas praedicationes
ipsius arguens
et evidentius fidem
Nicenae
definitionis exponens,
quamque ab eo missam apostolicae sedis
scrinia susceperunt, praecedentium
sensui prospexerit
consonantem. Ephesinae
etiam synodi gesta recenseat, quibus contra Nestorii
impietatem
a sanctae
memoriae Cyrillo
inserta et alligata
sunt de
incarnatio<P9629, f. 124ra>ne domini catholicorum
testimonia sacerdotum. Non aspernetur etiam meam epistolam recensere,
quam pietati patrum per omnia concordari
repperiet. Cumque a
se hoc, quod
eidem
profuturum sit
ex<N442, f. 147rb>peti desiderarique cognoverit,
catholicorum
sententiis toto corde consentiat, ita ut sinceram communis fidei
professionem absolutissima
subscriptione coram omni clero et universa plebe declaret
et
apostolicae sedi
et universis domini sacerdotibus atque ecclesiis publicandam, ut
pacificato per unam fidem mundo possumus
omnes dicere, quod angeli nato
de Maria virgine salvatore cecinerunt: Gloria <V1341, f.
145ra>
in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Quia vero et nos
et beati patres
nostri, quorum doctrinam et veneramur et sequimur, in unius fidei
concordia sumus, sicut provinciarum omnium protestantur antistites,
agat clementiae vestrae devotissima fides, ut, quam primum ad nos
Constan<W411, f. 241r>tinopolitani
episcopi, qualia debent,
probati et catholici sacerdotis
scripta perveniant aperte scilicet atque lucide
protestantis,
quod, si quis de
incarnatione
verbi dei aliud
aliquid
credat aut asserat
quam catholicorum
omnium et mea
professio pro<V630, f. 232va>testatur, hunc
sua
communione secernat,
ut ei
fraternam in Christo
caritatem merito possimus
intendere.
Ut autem salubribus
curis
velocior pleniorque
auxiliante domino <O93, f. 144ra> per
vestrae
clementiae fidem
praestetur effectus, ad pietatem vestram fratres et coepiscopos
meos Sabundium
et Asterium,
sed et Basilium et Sanatorem
presbyteros, quorum mihi devotio est
probata, direxi, per quos, quae nostrae forma
sit fidei, manifestatis instructionibus, quas misimus, possitis
dignanter agnoscere, ut, si Constantinopolitanus antistes
in eandem confessionem toto corde consentit, securi, ut dignum est, de
ecclesiastica pace laetemur, neque aliquid residere
videatur ambiguum, ut de superfluis forsitan suspicionibus laboremus.
Sin vero aliqui a puritate nostrae fidei atque patrum auctoritate
dissentiunt, concilium universale
intra Italiam, sicut synodus,
quae ob hanc causam Roma
convenerat, mecum petit, clementia vestra concedat, <P9629, f.
124rb> ut in unum convenientibus
his, qui aut ignorantia aut errore
prolapsi sunt, correctionis
remediis consulatur,
ne
cuiquam ultra sit liberum, ita Nicenae synodi facere mentionem, ut eius
fidei inveniatur esse contrarius, quoniam universae ecclesiae et
vestro
imperio profuturum
est, si unus deus,
una fides, unum
sacramentum salutis humanae, una totius mundi confessione teneatur.
Data
XVII
Kal. August.
Valentiniano
vv. cc. conss. aera
qua
supra.
O93,
f. 144ra; V630, f. 232va; N442, f. 247rb; P9629, f. 124rb; W411, f.
241r; V1341, f. 145ra