[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Papst Leo I. an Bischof Anatholius von Konstantinopel

Inhaltsverzeichnis

Papst Leo I. an Kaiser Marcianus

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Leo I. an Kaiser Marcianus

O93, f. 144vb; V630, f. 233vb; N442, f. 148va; P9629, f. 126ra; W411, f. 243v; V1341, f. 146va

LXXX1 EIUSDEM2 LEONIS3 AD MARCIANUM AUGUSTUM4, UBI5 DE6 ILLO PRO CONSERVATIONE CATHO<O93, f. 145ra>LICAE FIDEI7 GRATULETUR8.

Leo9 episcopus Marciano augusto10.

Quamvis per Constantinopolitanos11 clericos a12 pietate tua sumptis13 tamen clementiae vestrae litteris14 per virum illustrem praefectum15 urbis filium meum16 Tatianum magnam materiam gratulationis accepi, quia studiosissimos17 vos ecclesiasticae pacis18 agnovi19. Cui sancto desiderio digna aequitate confertur, ut, quem statum esse cupitis religionis20, eundem habeatis et regni. Nam inter21 <P9629, f. 126rb> hos22 principes christianos spiritu dei confirmante concordiam, gemina per totum mundum fiducia roboratur, quia profectus caritatis23 et fidei utrorumque armorum potentiam insuperabilem facit, ut propitiato per unam confessionem <W411, f. 244r> deo simul et heretica falsitas et barbara destruatur24 hostilitas, gloriosissime25 imperator. Aucta26 igitur per imperialem27 amicitiam spe caelestis auxilii28 confidentius29 pietatem vestram pro sacramento salutis humanae incitare praesumo nec30 cuiusquam31 procaci impudentique32 versutia quasi incerto, quid sequendum sit, <N442, f. 148vb> sinatis incurri33. Et cum ab evangelica aposto<V1341, f. 146vb>licaque doctrina nec in uno quidem verbo liceat desiderare34 aut aliter de scripturis divinis habere35, quam beati apostoli et patres nostri didicerunt36 atque docuerunt, nunc demum indisciplinatae moventur37 et impiae quaestiones, quas olim mox, ut eas per apta sibi corda diabolus38 excitavit, per discipulos veritatis spiritus sanctus <V630, f. 234ra> exstinxit. Nimis autem inimicum39 est, ut per paucorum insipientiam ad coniecturas opinionum et ad carnalium distationum40 bella revocemur41, tamquam reparata disceptatione42 tractandum43 sit, utrum Eutices impie senserit et utrum perverse Dioscorus44 iudicarit45, qui in sanctae memoriae Flaviani condemnationem46 se protulit47 et48, ut49 simpliciores quosque50 in eandem ruinam provolverentur, impegit51, quorum multis iam52, ut cognovimus53, ad satisfactionis remedia conversis et veniam de inconstanti54 trepidatione poscentibus, non cuius modi sit fides tenenda, tractandum est, sed55 eorum precibus, qualiter sit56 annuendum. Unde piissimae sollicitudini vestrae, quam de colligendo57 synodo habere dignamini, per legationem, quae confestim ad clementiam vestram annuente Christo58 perveniat59, quicquid ad causae utilitatem arbitror60 pertinere, plenius atque opportunius suggeretur.

Datum VIIII Kal. Mai. Adelfico61 62 vicario63 cons. aera qua64 supra.

O93, f. 145ra; V630, f. 234ra; N442, f. 148vb; P9629, f. 126rb; W411, f. 244r; V1341, f. 146vb

1 LXXX fehlt V630; W411; XCI N442; LII V1341

2 EIUSDEM] ITEM EPISTOLA EIUSDEM N442

3 LEONIS] LEONIS PAPAE N442

4 AUGUSTA O93; AUGUSTUM korr. aus AGUSTUM V1341

5 UBI] in qua N442

6 DE ILLO fehlt N442

7 FIDEI] fidei illi korr. aus fidei illa N442; fidem W411

8 GRATULATUR V630; congratulatur N442; GRATULENTUR V1341

9 am Rande CVII N442

10 augusto korr. aus agusto V1341

11 constantinopolitanus P9629

12 a pietate tua] ad pietatem tuam ante rescripserim korr. aus ad piaetatem tuam N442; ad pietatem tuam ante scripserim W411

13 sumptis korr. aus suptis N442

14 litterit V630

15 perfectum O93; P9629

16 nostrum W411

17 studiosisismos P9629

18 plebis V630

19 cognovi W411

20 regionis W411

21 inter hos] inter korr. aus inter hos N442

22 hos fehlt W411

23 caritatis fehlt V630

24 destruatur korr. aus distruatur N442

25 gloriosisisme korr. aus gloriosisime P9629

26 Aucta] aut ita P9629

27 imperalem V630

28 ausilii W411

29 confidendius V630

30 ne korr. aus nec N442

31 cuiusquam] licutis quam W411

32 imprudentique V1341

33 incurri korr. aus inquiri N442

34 dissedere korr. aus discedere V630; desidere W411; dissidere V1341

35 sapere korr. aus habere N442

36 dedicerunt W411

37 moveantur korr. aus moventur N442; mobeantur W411

38 diabolus korr. aus diabolum N442; diabulus W411

39 iniquum N442; W411

40 disceptationum V630; V1341; distantionum P9629; disceptationum korr. aus distationum N442

41 revocemus N442

42 disceptatione korr. aus disceptione N442; disceptione W411

43 tractandum korr. aus tractadum V1341

44 duoscorus P9629; dioscorius W411

45 iudicavit N442; iudicaret W411

46 condempnatione W411

47 pertulit korr. aus protulit N442; pertulit W411

48 et ut] et korr. aus et ut N442

49 ut fehlt W411

50 quosque] quo usque O93; P9629; quosque ut korr. aus quo usque N442

51 impegit korr. aus impgit N442

52 iam korr. aus etiam O93; etiam P9629

53 agnovimus P9629

54 incontati W411

55 et W411

56 si P9629; sit fehlt W411

57 colligenda V630; V1341; colligenda korr. aus colligendo N442; indicenda W411

58 Christo fehlt W411

59 perveniet N442

60 arbitrior W411

61 adelfo V630; adelfio korr. aus adelfico N442; adelfico korr. aus adefico V1341

62 Adelphio vicario cons. aera qua supra] ADEL W411

63 vicario] v. c. V630

64 quae P9629

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 19.9.2005