O93,
f. 145va; V630, f. 234va; N442, f. 149rb; P9629, f. 127rb; W411, f.
245v; V1341, f. 147va
LXXXIII
EIUSDEM
LEONIS
AD MARTIANUM
DE DIRECTA VICIS SUAE
LEGATIONE CONSTANTINOPOLIM PRO CALCIDONENSE
CONCILIO FACIENDO.
Leo
episcopus Marciano
augusto.
Poposceram
<P9629, f. 127va> quidem <N442, f. 149va> a
gloriosissima
clementia vestra, ut synodum, quam pro
reparanda
orientalis ecclesiae
pace etiam
a nobis
<V630, f. 234vb> petitam necessariam
iudicastis,
aliquantisper
differri
ad tempus opportunius
iuberetis,
ut liberioribus ab
omni perturbati<V1341, f. 147vb>one animis hi
quoque episcopi, quos
hostilitatis metus detinet, convenirent. Sed quia pio studio humanis
negotiis divina praeponitis et rationabiliter ac religiose
regni vestri viribus creditis profuturum, si nulla sit in sacerdotum
sensibus dissonantia, nulla sit in evangelii
praedicatione discordia, ego etiam vestris dispositionibus non renitor
optans, ut omnium cordibus catholica fides, quae non potest nisi una
esse, firmetur. A cuius integritate et Nestorius antea et nunc Eutices
diversis
quidem callibus, sed
impietate
non impari deviarunt
abominandi prorsus in persuasionibus suis, quas contra sincerum veri
luminis fontem de cenosis lacis
diabolicae falsitatis
hauserunt.
Prior itaque synodus
Ephesina
Nestorium cum dogmate
suo merito iusteque damnavit, et quisquis in illo errore persistit, ad
nullius potest spem remedii pertinere. Sequens
vero in praedicta civitate non
potest
vocari concilium, quod in eversionem
fidei fuisse constat agitatum, quod vestra clementia more
veritatis catholicis affutura aliud statuendo cassabit,
gloriosissime imperator. Unde per ipsum dominum nostrum Iesum Christum,
qui regni vestri est auctor et rector, obtestor et obsecro clementiam
vestram, ut in praesenti synodo fidem, quam beati patres nostri
apostolis
sibi
<O93, f. 145vb> traditam praedicaverunt, non patiamini
quasi
dubiam retractari, et
quae olim maiorum sunt auctoritate damnata, redivivis non
permittatis conatibus excitari
illudque potius iubeatis,
ut antiquae
Nicenae
synodi constituta remota hereticorum interpretatione permaneant.
<W411, f. 246r>
Nec
me quoque, ut voluit vestra clementia ab illo credatis
abesse concilio.
In his fratribus, quos
direxi, <P9629, f. 127vb> id est
Pacasino
episcopo,
Bonifacio et Basilio presbyteris, sed et in
fratre
meo
Iuliano, quem eorum volui
esse participem, etiam mea
est aestimanda praesentia, quos auxiliante divina
gratia, ita acturos
esse confido, ut ea,
quae domino nostro placeant,
decernantur, accedente pietatis vestrae
studio, quod et paci prosit
et religionis
custodiae
veritatis.
Dat.
VI Kal. Iul. Adelfico
v. c. cons. aera qua
supra.
O93,
f. 145vb; V630, f. 234vb; N442, f. 149va; P9629, f. 127vb; W411, f.
246r; V1341, f. 147vb