O93,
f. 145vb; V630, f. 234vb; N442, f. 149va; P9629, f. 127vb; W411, f.
246r; V1341, f. 147vb
LXXXIIII
EIUSDEM
LEONIS AD SYNODUM
CALCIDONENSEM, UBI HORTATUR
PER LEGATOS SUOS DEI SACERDOTES,
UT SECUNDUM SCRIPTURAS CUNCTA
DISPONERENT.
Leo
episcopus sanctae synodo
Calcidonensi
constitutae.
Optaveram
quidem, dilectissimi,
pro
nostri <V1341, f. 148ra> caritate collegii
omnes domini sacerdotes in una catholicae fidei devotione persistere
nec quemquam gratia aut formidine
sacerdotum
saecularium depravari
aut
a via veritatis
abscedere.
Sed quia
multa,
quae
poe<N442, f. 149vb>nitudinem possint generare,
proveniunt, et
superat
culpas delinquentium
misericordia dei atque ideo suspenditur ultio,
ut possit locum
habere correctio,
amplectendum est clementissimi principis plenum <V630, f.
235ra>
religione
consilium, quo sanctam
fraternitatem vestram ad destruendas
insidias diaboli et ad reformandam ecclesiasticam pacem voluit
convenire beatissimi Petri apostoli sedem
iure atque honore servato, adeo ut nos quoque suis ad
hoc litteris invitaret, ut venerabili synodo nostram praesentiam
praeberemus,
quod quidem
nec
necessitas temporis
nec ulla poterat consuetudo permittere. Tamen in his fratribus, hoc
est Pascasino
et Lucensio episcopis,
Bonifacio et Basilio presbyteris, qui ab apostolica sede directi sunt,
me synodo vestra fraternitas aestimet praesidere,
non seiunctam
a vobis praesentiam
meam, qui nunc in vicariis meis adsum et iamdudum in fidei catholicae
praedicatione
non desum, et,
qui non potestis ignorare,
quid ex antiqua
traditione credamus,
non potestis
dubitare, quid
cupiamus.
Unde, fratres
carissimi, reiecta penitus audacia disputandi
contra fidem divinitus inspiratam
vana errantium infidelitas <P9629, f. 128ra> conquiescat
nec
liceat defendi, quod
non liceat
credi, cum secundum evangelicas auctoritates, secundum prophetias,
voces
apostolicas
apostolicamque
doctrinam plenissime et lucidissime per litteras, quas
ad
beatae memoriae
Flavianum episcopum misimus, fuerit declaratum, quae
sit de sacramento incarnationis domini nostri Iesu Christi pia et
sincera confessio.
Quia
vero non ignoramus per pravas aemulationes multarum ecclesiarum statum
fuisse turbatum plurimosque episcopos,
quia heresim
non reciperent,
sedibus suis pulsos et in
exilia deportatos, atque in locum superstitum alios
<W411, f. 246v> substitutos,
his
primitus vulneribus
adhibeatur medicina iustitiae, nec
quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis, cum, si
,
ut cupimus, errorem
omnes relinquunt,
nemini
quidem perire honor debeat, sed illis,
qui pro fide laboraverunt, cum omni privilegio
suo
oporteat
proprium reformari. Prioris
autem Ephesinae
synodi, cui sanctae
memoriae episcopus Cyrillus tunc praesedit, contra Nesto<V1341,
f.
148rb>rium specialiter statuta permaneant, ne tunc damnata
impietas
demum
sibi in aliquo
blandiatur,
quia
Eutices iusta
exsecratione
percellitur. Puritas enim fidei atque doctrina,
quam eodem, quo sancti patres nostri spiritu praedicamus, et Nestorianam
et Euticenam cum suis auctoribus condemnat
pariter et persequitur pravitatem.
Dat.
VI Kal. Iul.
Adelfico
v. c. cons. aera qua
supra.
O93,
f. 145vb; V630, f. 235ra; N442, f. 149vb; P9629, f. 128ra; W411. f.
246v; V1341, f. 148rb