[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Papst Leo I. an Kaiser Marcianus

Inhaltsverzeichnis

Papst Leo I. an die Bischöfe in Sizilien

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.

Papst Leo I. an Bischof Anatholius von Konstantinopel

O93, f. 146rb; V630, f. 235vb; N442, f. 150va; P9629, f. 129ra; W411, f. 247v; V1341, f. 149ra

LXXXI1 EIUSDEM2 LEONIS3 AD4 ANATHOLIUM CONSTANTINOPOLITANUM5 EPISCOPUM, UBI IN PRIMIS EUNDEM EPISCOPUM6 DE FILIO DEI7 IN CALCIDONENSE8 CONCILIO LAUDAT9, DEINDE ARGUIT10, QUOD CONTRA NICENAM SYNODUM ALEXANDRINAM ATQUE ANTHIOCENAM ECCLESIAS11 SIBI SUBDERE VOLUISSET.

Leo episcopus Anatolio episcopo.

Manifestato, sicut optavimus, per gratiam dei lumine evangelicae veritatis et ab universali ecclesia perniciosissimi12 erroris nocte depulsa, ineffabiliter gaudemus in domino, quod13 creditae nobis dispensationis <O93, f. 146va> labor14 ad desideratum15 pervenit effectum16, sicut etiam epistolae tuae textus eloquitur, ut secundum apostolicam17 doctrinam idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata. Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem18 sententia19. <W411, f. 248r> In20 cuius operis devotione gratulamur dilectionem tuam esse consortem, ut et21 corrigendis tua prodesset22 industria et ab omni te23 deviantium24 participatione purgares. Decessore enim25 tuo beatae memoriae Flaviano propter26 <P9629, f. 129rb> defensionem catholicae veritatis eiecto, non27 immerito credebatur, quod28 ordinatores tui contra sanctorum canonum constituta viderentur sui similem consecrasse. Sed adfuit29 misericordia dei in hoc te dirigens atque confirmans, ut malis principiis bene utereris et non te iudicio hominum, sed dei provectum30 benignitate31 monstrares. Quod vere ita accipiendum32 est, si hanc divini33 muneris gratiam34 alia offensione non35 perdas. Virum enim catholicum et praecipue domini sacerdotem sicut nullo errore implicari36, ita nulla oportet cupiditate violari37 dicente quippe scriptura sancta: Post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua vetare38, multis mundi huius illecebris, multis vanitatibus39 resistendum est, ut verae continentiae obtineatur integritas, cuius prima est labes40 superbia initium transgressionis et origo peccati41. <V630, f. 236ra> Quoniam42 mens sponte43 avida nec abstinere novit44 45 nec46 pietati adhibere consensus, dum inordinato pravoque progressu47 impunitarum transgressionum augentur48 excessus49 et crebrescunt50 culpae51 studio52 reparandae53 fidei et amore54 concordiae55. Post illa itaque ordinationis tuae non56 inculpata principia, post consecrationem Antioceni57 <V1341, f. 149rb> episcopi, quam tibimet58 contra canonicam regulam vindicasti, doleo59 etiam in hoc dilectionem tuam esse progressam60, ut sacratissimas Nicenorum canonum constitutiones conareris61 infringere62, tamquam opportune se tibi hoc tempus obtulerit, quod63 se<N442, f. 150vb>cundi64 honoris <P9629, f. 129va> privilegium sedes Alexandrina perdiderit et Antiocena ecclesia proprietatem tertiae dignitatis amiserit, ut his locis iuri65 tuo subditis omnes metropolitani66 episcopi proprio67 honore priventur. Quibus inauditis et numquam ante temptatis ita praeveniris68 excessibus, ut sanctam synodum ad exstinguendam69 solum heresim70 et ad confirmationem fidei catholicae studio christianissimi principis congregatam71 in occasionem72 ambitus trahas et, ut conhibentiam suam tibi dedat73, impellas, tamquam refutari74 nequeat75, quod illicite voluerit76 multitudo, et illa Nicenorum canonum per sanctum vere77 spiritum ordinata condicio78 in aliqua umquam79 sit parte solubilis80.

O93, f. 146va; P9629, f. 129va; W411, f. 248r; V1341, f. 149rb

Quos videt81 dignatio82 tua non posse reprobari, eligere83 debebis84, quos clericos facias. Si enim nullam gratiam hominibus aut beneficium praestare velimus, tales invenire possumus, de quorum85 assumptione necnon86 incurrere nec erubescere valeamus.

O93, f. 146va; P9629, f. 129va; W411, f. 248r; V1341, f. 149rb


V630, f. 236ra; N442, f. 150vb

Nulla sibimet de multitudine87 congregationis synodalia concilia blandiantur neque CCC illis X et octo episcopis88 quantumlibet copiosior numerus sacerdotum vel comparare se audeat vel praeferre, cum tanto divinitus privilegio Nicena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores sive per plures ecclesiastica iudicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, quicquid ab illorum fuerit constitutione diversum. Nimis ergo haec improba, nimis prava sunt, quae sacratissimis canonibus inveniuntur esse contraria. In totius ecclesiae perturbationem superba haec tendit elatio. Quae ita abuti voluit concilio synodali, ut fratres in fidei tantummodo negotio convocatos et definitione eius causae, quae erat curanda, perfunctos, ad consentiendum sibi aut depravando transduceret aut terrendo compelleret. Inde enim fratres nostri ab apostolica sede directi, qui vice mea synodo89 praesidebant90, probabiliter atque constanter illicitis ausibus obstiterunt91 aperte reclamantes, ne contra statuta92 Nicenae synodi prasumptio reprobae novitatis assurgeret. Nec potest de eorum contradictione dubitari, de quibus in epistola tua etiam ipse conquaereris, quod conatibus tuis voluerint obviare, in quo quidem multum eos mihi haec scribendo commendas93, sed temetipsum, quod eis parere nolueris, dum illicita moliris, accusas superfluo non concedenda appetens et insalubriter contraria94 concupiscens, quae nullum umquam poterunt nostrum <V630, f. 236rb> obtinere consensum. Absit enim a conscientia mea, ut tam prava cupiditas meis studiis adiuvetur ac non potius et meo et omnium, qui non alta sapiunt, sed humilibus consentiunt, opere subruatur. Sancti illi et venerabiles patres, qui in urbe Nicena95 sacrilego Arrio cum sua impietate damnato mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt et apud nos et in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt. Et si quid usquam aliter96 quam illi statuere praesumitur, sine cunctatione cassatur, ut, quae ad perpetuam utilitatem generaliter instituta sunt, nulla commutatione varientur. Nec ad privatum trahantur97 commodum, quae ad bonum sunt commune praefixa, et manentibus <N442, f. 151ra> terminis, quos constituerunt patres, nemo in ius tendat aut98 damnet alienum, sed infra fines proprios atque legitimos, prout quis valuerit99, in latitudine se caritatis exerceat, cuius satis uberes fructus Constantinopolitanus100 potest antistes acquirere, si magis humilitatis virtute nitatur, quam si spiritu ambitionis impleatur101. Noli, frater, altum sapere, sed time et christianorum principum piissimas aures improbis petitionibus inquietare desiste, quibus certum habeo modesti a te magis quam elatione placiturum. Pervasioni enim tuae in nullo penitus suffragatur, cum102 quorundam episcoporum103 ante sexaginta transactos104 annos facta conscriptione105 iam106 a praedecessoribus tuis ad apostolicam sedem transmissa notitia, cui ab initio sui caducae dudum, quae collapsa107 erant, nunc et inutilia subicere fulcimenta voluisti eliciendo a fratribus speciem consensionis, quam tibi108 in suam iniuriam109 fatigati110 praeberent. Memento, quid dominus ei, qui unum de pusillis scandalizaverit, comminetur, et sapienter intellege, quale sit dei iudicium subiturus, qui tot ecclesiis, tot sacerdotibus scandalum inferre non metuit. Fateor enim ita me dilectione universae fraternitatis obstringi111, ut nemini prorsus in his, quae contra se poscit, assentiam112. Et113 possis evidenter ostendere114 me dilectioni tuae benivolo animo contraire115, ut saniore consilio ab universalis te ecclesiae perturbatione contineas. Non convellantur provincialium iura primatum116 nec privilegiis antiquitus institutis metropolitani fraudentur antistites117. Nihil Alexandrinae sedi eius, quam per sanctum Marcum evangelistam, beati Petri discipulum, meruit, pereat dignitatis118, nec Dioscoro impietatis suae pertinacia corruenti119 splendor120 tantae ecclesiae tenebris obscuretur alienis. Antiocena121 quoque ecclesia, in qua primum praedicante beato Petro122 apostolo christianum nomen exortum est, in paternae <V630, f. 136va> constitutionis ordine perseveret et in gradu tertio collocata numquam123 fiat inferior. Aliud enim sunt sedes, aliud praesidentes, et magnus unicuique honor est integritas sua, quae, cum in quibuslibet locis propria ornamenta non perdat124. Quanto magis125 Constantinopolitanae urbis magnificentia126 potest esse gloriosa, si per observantiam tuam et defensionem paterni canones et exemplum probitatis multi habeant sacerdotes? Haec tibi scribens, frater, in domino hortor ac moneo, ut deposito ambitionis desiderio spiritu potius ferveas127 caritatis eiusque virtutibus secundum doctrinam apostolicam proficienter128 orneris. Est129 enim patiens et benigna130 et non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, nec quaerit, quae sua sunt. <N442, f. 151rb> Unde, si caritas non quaerit propria, quantum peccat, qui concupiscit aliena? A quibus volo, ut te prorsus131 abstineas memorque sis eius132 sententiae, quae dicit: Tene, quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Nam si inconcessa quaesieris, ipse te tuo opere atque iudicio universalis ecclesiae pace privabis.

Frater autem et coepiscopus noster Lucianus et filius noster Basilius diaconus, quantum in ipsis fuit, studiose his, quae eis iniunxeras, affuerunt133, sed actioni eorum iustitia negavit effectum.

Data XI Kl. Iun. Herculano134 v. c. cons. aera135 qua supra.

V630, f. 236va; N442, f. 151rb



1 LXXXI fehlt V630; W411; LXXXVI P9629; XCVII N442; LXVIIII V1341

2 EIUSDEM] ITEM EPISTOLA EIUSDEM N442

3 LEONIS] LEONIS PAPAE N442

4 AD fehlt W411

5 CONSTANTINOPOLINUM P9629

6 EPISCOPUM fehlt N442

7 FILIO DEI IN] fidei W411

8 CALCIDONENSE] calcidonense episcopo W411

9 laudet W411

10 arguet W411

11 ECCLESIAM V630; ecclesia W411

12 pernitiosissima P9629

13 quo W411

14 labor ad] laborat W411

15 desiderandum V1341

16 effectum] effectum Tum W411

17 apostolica W411

18 eadem korr. aus eodem N442

19 scientia P9629; N442

20 IN fehlt W411

21 e W411

22 desset W411

23 te fehlt W411

24 deviantium korr. aus diviantium N442

25 autem N442

26 propter defensionem] pro defensione korr. aus propter defensionem N442

27 non korr. aus no N442

28 Quod korr. aus Quo O93

29 adfuit korr. aus fuit P9629

30 profectum W411

31 benignitatem W411

32 accipiendum] ac sciendum W411

33 divini korr. aus divini operis V630

34 gratia W411

35 non korr. aus no N442

36 inplicare W411

37 violaret W411

38 avertere N442; averte W411

39 sanitatibus W411

40 labe P9629

41 peccati] peccati Quoniam potentiae P9629; peccati korr. aus peccati vetitis nec gaudere concessis N442

42 quoniam korr. aus quonam P9629

43 potentiae P9629; N442; potens W411

44 interlinear vetitis nec gaudere concessis O93

45 novit] novit vetitis nec gaudere concessis V630; P9629; W411; novit vetitis nec gaudere concessis korr. aus novit vetitis nec gaudere consensus N442

46 nec pietatis adhiberi consensus fehlt V630; N442; W411

47 processu V630; V1341; concessu W411

48 augentur korr. aus augetur O93; augetur W411; V1341

49 excussus W411; excessus korr. aus excussus V1341

50 crebrescunt korr. aus crescunt O93; crescunt korr. aus crebrescunt N442; crebresunt W411

51 culpae] culpae quae toleratae sunt V630; P9629; N442; culpae fehlt W411; V1341

52 studio reparandae] studiorum pende V1341

53 reparandae] r V630

54 amore concordiae] amoris cordiae V1341

55 corde W411

56 non korr. aus no N442

57 anthiocęneni P9629; antiocene W411

58 tibimet korr. aus tibi O93; tibi V630; V1341; tibimet] tibi et W411

59 Deleo P9629

60 prolapsam V630; W411; V1341

61 conaveris V630; coronareris W411

62 infrangere P9629

63 quo V630; N442; V1341; quoniam W411

64 secundi] secundi suum V630; secundum W411; suum V1341

65 iuri] iurio N442

66 metropolitani korr. aus metropolitano P9629

67 proprio korr. aus propri N442

68 praevenisti V630; V1341; perveneris P9629; praeveniri W411

69 extinguendum W411

70 ęresi P9629

71 congretam N442

72 occansionem W411

73 dedit V630

74 reputari W411

75 neque W411

76 voluit N442; voluerint W411

77 vero V630

78 conconditio P9629

79 umquam] cum quam W411

80 resolubilis W411

81 vidit W411

82 degratio W411

83 elege W411

84 debebis] de his W411

85 corum W411

86 non P9629; nec W411; V1341

87 multiplicatione N442

88 episcopis quantumlibet fehlt V630

89 synodo fehlt V630

90 praesederant V630

91 abstiterunt V630

92 instituta V630

93 commendans V630

94 contraria] contraria non V630

95 nicea korr. aus nicena N442

96 alter V630

97 trahuntur V630

98 aut damnet fehlt N442

99 voluerit V630

100 constantinopolitanus korr. aus constantiopolitanus V630

101 impletur N442

102 cum fehlt N442

103 episcopus V630

104 transactos] ut iactas N442

105 conscriptio N442

106 iam] cum quando N442

107 collapsa erant] sublapse sera N442

108 sibi V630

109 interlinear vercundia N442

110 fatigata korr. aus fatigati N442

111 obstringi korr. aus obtringi V630

112 assentiar V630

113 Et possis] Possisque N442

114 agnoscere N442

115 contraire korr. aus contrahire N442

116 primatuum N442

117 antistes V630

118 dignitas V630

119 corruente N442

120 spendor V630

121 Antiocena quoque ecclesia] Antiochenae quoque ecclesiae V630

122 Petro apostolo] apostolo petro V630

123 numquam] nunquam se N442

124 perdit V630

125 magis] magis in korr. aus magis N442

126 magnificenti V630

127 ferves V630

128 proficienter fehlt V630

129 Est enim korr. aus Est

130 benigna et korr. aus benigna N442

131 prossus V630

132 eius fehlt V630

133 affuerunt korr. aus affuerant N442

134 herculiano V630

135 aera qua supra fehlt N442

© 2004, 2005 Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten, vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten. Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License unter dem Menüpunkt Lizenz.

Zuletzt geändert am 20.9.2005