O93,
f. 147vb; V630, f. 245va; N442, f. 166rb; P9629, f. 131va; W411, f.
270r; V1341, f. 163ra
LXXXVIII
<P9629,
f. 131vb> I
Ut nullus episcopus
servum alterius ad officium clericatus provehat.
II
Ut quicumque ad
sacerdotium vel viduarum
mariti
vel habentes
numeros<V1341, f. 163rb>a
coniugia promoti fuerint, ecclesiasticis officiis arceantur.
III
Quod usuras non solum clerici exigere non debent
sed nec laici christiani.
IIII
Ut clericus nec suo nec alieno nomine fenus exerceat.
V
Ut si quis sacerdotum contra
interdicta
fecerit, a suo
submoveatur
officio.
Leo
episcopus
urbis Romae universis
episcopis per Campaniam et Picenum vel Tusciam et per universas
provincias constitutis
in domino salutem.
Ut
nobis gratulationem facit ecclesiarum status salubri dispo<V630,
f.
245vb>sitione
compositus, ita non
levi nos memore
contristat,
quoties aliqua contra constituta canonum et
ecclesiasticam disciplinam praesumpta
vel commissa cognoscimus,
quae, si non, qua debemus vigilantia, resecemus,
illi, qui nos speculatores
esse voluit,
excusare non possumus
permittentes sincerum corpus ecclesiae, quod
ab omni purum
macula custodire
debemus
ambientium
improba contagione fedari, cum ipsa sibi membrorum per dissimulationem
compago non congruat.
UT
NULLUS
EPISCOPORUM SERVUM
ALTERIUS AD CLERICATUS OFFICIUM PROMOVERE PRAESUMAT.
I
Admittuntur passim ad ordinem sacrum, quibus nulla natalium,
nulla morum dignitas suffragatur, et
qui a dominis
suis libertatem
consequi minime potuerunt ad fastidium
sacerdotii, tamquam servilis
vilitas
hunc honorem capiant,
provehuntur
et probari
<W411, f. 270v> posse deo creditur, qui domino suo necdum
probare
se potuit. Duplex itaque in hac parte reatus
est, quod et sacrum mysterium
talis consortii
vilitate
polluitur
et dominorum, quantum
ad illicitae usurpationis temeritatem
pertinet, iura solvuntur. Ab his itaque, fratres carissimi, omnes
vestrae provinciae abstineant
sacerdotes et non
tantum ab his, sed ab
aliis
etiam, qui aut
originali <N442, f. 166va> aut alicui condicioni obligati
sunt,
volumus temperari,
nisi forte eorum
petitio aut volun<P9629, f. 132ra>tas accesserit, qui
aliquid
sibi in eos vindicant potestatis.
Debet enim
esse immunis ab aliis,
qui divinae militiae fuerit
aggregandus, ut a
castris dominicis,
quibus nomen
eius adscribitur,
nullis necessitatis
vinculis
abstrahatur.
UT
,
QUICUMQUE AD
SACERDOTIUM VEL VIDUARUM MARITI VEL HABENTES NUMEROSA CONIUGIA PROMOTI
FUERINT, AB OMNIBUS ECCLESIASTICIS OFFICIIS ARCEANTUR.
II
Qualis vero unicuique
natalium honestas et morum esse debeat, qui
sacri altaris ministerio est sociandus, et apostolo nos docente et
divina praeceptione didicimus et canonum regulis, a quibus plerosque
fratrum declinasse et
penitus deviasse repperimus. Nam constat ad sacerdotium pervenisse
viduarum maritos, quosdam etiam, quibus fuerint numerosa
<V1341, f. 163va> coniugia, et ad omnem
licentiam vita liberior, ad sacrum ordinem passim patefactis
aditibus fuisse permissos
contra illam
beati
apostoli vocem,
qua
talibus exclamabat
dicens: Unius uxoris
virum, et contra illud
antiquae
legis
praeceptum, quo
dicitur cautum:
<O93, f. 148ra> Sacerdos virginem uxorem accipiat,
non viduam, non repudiatam. Hos ergo, quicumque tales admissi sunt, ab
ecclesiasticis officiis et
sacerdotali
nomine apostolicae
sedis auctoritate
iubemus arceri. Nec
hoc enim sibi poterunt
vindicare,
cuius capaces per hoc,
quod illis obstiterat, non fuerunt, huius discussionis
curam
nobis
specialiter vindicantes, ut, si qua forsitan de his commissa sunt,
corrigantur, nec liceat ultra committi, et ne qua excusatio
de ignoratione
nascatur, quamquam
ignorare numquam
licuerit
sacerdotem,
quid
canonum regulis fuerit definitum. Haec ergo ad provincias vestras per
Innocentium, <V630, f. 246ra> Legitimum et Segetium
fratres et coepiscopos
nostros scripta direximus, ut quae male pullulasse
noscuntur,
radicitus evellantur
nulla
corrumpantur. Ita enim fructum uberem, quae sunt sincera, praestabunt,
si ea, quae natam segetem enecare
consuerunt, diligentius amputentur.
QUOD
USURAS NON SOLUM CLERICI EXIGERE NON DEBEANT, SED NEC INCITENTUR.
III
<P9629, f. 132rb> Nec
hoc quoque praetereundum esse
duximus
quosdam
lucri
turpis cupiditate
captos usurariam exercere pecuniam et foenore velle ditescere.
Quod
nos
non dicamus
eos, qui sunt in
clericali officio constitutos, sed
et illicitos
cedere,
qui christianos se dici cupiunt, condolemus,
quod vindicari acrius in eos,
qui fuerint
<W411, f.
271r> confutati,
decernimus, ut omnis
peccandi opportunitas admittatur.
UT
CLERICUS NEC
SUO NEC ALIENO
NOMINE FOENUS EXERCEAT.
IIII
Illud etiam duximus
praemonendum,
ut, sicut non suo, ita nec
alieno nomine
aliquis clericorum
exercere
foenus attemptet.
Indecens enim est crimen suum commodis alienis impendere. Foenus autem
hoc solum aspicere et exercere debemus, ut, quod hic misericorditer
tribuimus,
a
domino, qui
multipliciter et in
perpetuum mansura retribuit,
recipere valeamus.
UT,
SI QUIS SACERDOTUM CONTRA HAEC INTERDICTA FECERIT, A SUO SIT OFFICIO
SUBMOVENDUS.
V
<N442, f. 166vb> Hoc itaque admonitio vestra
denuntiat, quod, si quis fratrem
contra haec constituta venire temptaverit et prohibita
fuerit ausus
admittere,
a suo se noverit officio submovendum nec eum
communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit
disciplinae. Ne
<V1341, f.
163vb> quid vero sit, quod praetermissum a nobis forte creditur,
omnia decretalia constituta
tam beatae recordationis Innocentii
quam omnium
decessorum
nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et
canonum promulgata sunt disciplinis, ita vestram
dilectionem custodire debere mandamus, ut, si
quis in
illa
commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari.
Dat.
VI Id. Octobr. Maximo II
et Paterio
vv. cc. conss.
O93,
f. 148ra; V630, f. 246ra; N442, f. 166vb; P9629, f. 132rb; W411, f.
271r; V1341, f. 163vb