O93,
f. 148rb; V630, f. 246ra; N442, f. 166vb; P9629, f. 132rb; W411, f.
271r; V1341, f. 163vb
LXXXVIIII
EIUSDEM
LEONIS AD IANUARIUM
EPISCOPUM, QUOD
OMNIS CUIUSLIBET ORDINIS
CLERICUS, QUI CATHOLICAM DESERENS HERETICAE
SE
COMMUNIONI MISCERIT,
SI AD ECCLESIAM
REVERSUS FUERAT,
IN EO GRADU, QUO ERAT,
SINE PROMOTIONE PERMANEAT.
Leo episcopus urbis Romae Ianuario episcopo Aquile.
Lectis fraternitatis tuae litteris vigorem fidei
tuae, quem olim noveramus, agnovimus, congratulantes tibi, quod ad
custodiam
gregum Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris, ne lupi, qui sub
specie ovium subintrarunt, bestiali saevitia simplices quoque <P9629, f. 132va> dilacerent et non solum ipsi nulla correctione
proficiant, sed
etiam ea, quae sunt sana, corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallaciam, dilectionem tuam duximus commonendam insinuantes ad animae periculum
pertinere,
si quisquam de his, qui a nobis in hereticorum atque schismaticorum secta dilapsus et se utcumque hereticae communionis contagio macularit, resipiscens in communione catholica sine promotione <V630, f. 246rb>
legitima satisfactionis habeatur. Saluberri<O93, f. 148rb>mum
enim et spiritalis medicinae utilitate plenissimum est, ut sive presbyteri sive diaconi vel subdiaconi aut cuiuslibet ordinis clerici, qui
se
correctos videri volunt, atque ad catholicam fidem, quam iam pridem amiserant, rursum reverti ambiunt, prius errores suos et ipsos auctores erroris damnatos a se sine ambiguitate fateantur, et sensibus pravis etiam peremptis nulla <W411, f.
271v> desperandi supersit occasio, nec ullum membrum talium, possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit
obviare.
Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ut in magno habeant beneficio, si adempta sibi omni spe promotionis, in quo inveniuntur ordine, stabilitate perpetua manent, si tamen iterata tinctione non fuerint maculati. Non levem apud deum noxam incurrit, qui de talibus ad sacros promovendos ordines iudicarit. Quod si cum grandi examinatione promotio conceditur inculpatis, multo magis non debet licere suspectis. Proinde dilectio tua, <N442, f. 167ra> cuius
devotione gaudemus, iungat curam suam dispositionibus nostris et det
operam, ut circumspecte ac velociter <V1341, f. 164ra>
impleantur, quae ad totius ecclesiae incolumitatem et laudabiliter suggesta sunt et
salubriter ordinata. Non autem dubitet dilectio tua nos, si, quod
non
arbitramur, neglecta fuerint, quae pro custodia canonum et pro fidei integritate decernimus, vehementius
commovendos, quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides neglegentesque rectores,
qui
multam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere <P9629, f. 132vb>
medicinam.
Dat. III Kal. Iul. Alapio et Ardabure conss.
O93, f. 148rb; V630, f. 246rb;
N442, f. 167ra; P9629, f. 132vb; W411, f. 271r; 1341, f. 164ra