Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Konzil
von
Neocäsarea
O93, f. 38rb; V630,
f. 81ra; W411, f. 11r; V1341, f. 12va; E97, f. 249vb
INCIPIT
CONCILIUM NEOCAESARIENSE.
I
<W411, f. 11v> De
presbyteris, quod uxorem ducere non debent.
II
De muliere duobus
fratribus nubere non licere.
III
De his,
qui multis nuptiis
communicaverint.
IIII De concupiscentia
non consumpta.
V De caticuminis
peccantibus.
VI
De pregnantibus
baptizandis.
VII
Presbyteros in
secundis nuptiis non debere
orare.
VIII
Uxoris adulterae virum clericum fieri non debere.
VIIII
De presbyteris corporali peccato praeoccupatis.
X De diaconibus
corporali peccato praeoccupatis.
XI
De presbytero
minus triginta annorum minime ordinandum.
XII
De his,
qui in aegritudine sunt baptizati.
XIII
De presbyteris
alterius regionis.
XIIII
De diaconibus septem.
Et
hi
quidem canones secundi sunt eorum, qui in Anchyra et Caesarea expositi
sunt, Nicenis vero priores inveniuntur. Convenerunt autem in synodum
memoratam Novae
Caesariense <O93, f. 38va> civitate hi,
qui infra scripti sunt:
Vitalis,
Germanus, Sedus, Erstrius, Lupus, Gerontius, Leontius,
sanctus
Basiliscus,
Valentinus, Stephanus, Gregorius, Longinus, Salamnus,
Narcissus, Leontius, Decasius, Heraclius, Alipius, a quibus haec
regulae prolatae
sunt, quae infra scriptae sunt.
PRESBYTERIS
<V1341, f. 12vb> UXOREM DUCERE NON LICERE
O93, f. 38va; V630,
f. 81ra; W411, f. 11v; V1341, f. 12vb
I Presbyter, si
uxorem duxerit, ab
ordine illum deponi debere. Quod si fornicatus fuerit vel
ad<V630,
f. 81rb>ulterium commiserit, extra ecclesiam abici et ad
poenitentiam inter laicos redigi oportet.
DE
MULIERE
DUOBUS FRATRIBUS NUBERE NON LICERE
II Mulier, si
duobus fratribus
nupserit, abiciatur
usque ad diem mortis, sed propter humanitatem in extremis suis
sacramentis reconciliari
oportet, ita tamen ut, si forte sanitatem recuperaverit, matrimonio
soluto
ad poenitentiam admittatur. Quod si
defuncta fuerit
mulier in huiusmodi consortio constituta, difficilis erit poenitentia
remanenti. Quae sententia tam viros quam mulieres tenere debebit.
|
E97, f. 249vb
Presbiter, si uxorem
acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut
adulterium perpetraverit, amplius pelle debet et ad penitentiam redigi.
De iis que duobus
fratribus nupserint
Mulier, si duobus
fratribus nupserit, abiciatur usque ad mortem. Veruntamen <E97,
f.
250ra> in exitu propter misericordiam. si promiserit, quod facta
incolumis huius coniunctionis vincula dissolvat, fructum penitentie
consequatur. Quod si defecerit mulier aut vir in talibus nuptiis,
difficilis esse penitentia invita permanenti.
|
DE
HIS,
QUI MULTIS NUPTIIS
COMMUNICAVERINT
III
De his,
qui frequenter uxores ducunt et de
his,
qui
saepius nubunt, tempus quidem
his
constitutum
manifestum est,
sed
conversatio
et fides
eorum tempus abbreviat.
DE
CONCUPISCENTIA NON CONSUMMATA
IIII
Si quis concupita muliere, etiamsi concubitus eius desiderium habet,
non autem subsequatur effectus, manifestum
est hunc fuisse per divinam gratiam liberatum.
DE
CATICUMINIS
PECCANTIBUS
V
Caticuminus,
id est audiens, qui ingreditur
ecclesiam et stat cum caticuminis, si peccare fuerit visus, figens
genua audiat verbum, ut
se abstineat ab illo peccato, <W411 f. 12r> quod fecit.
Quod si
in eo perdurat, abici omnino
debere.
DE
PREGNANTIBUS BAPTIZANDIS
VI
De pregnantibus, quod
eas oportet baptizari, quando volunt, nihil enim
in
hoc sacramento commune est pariturae et illi, qui
de eius utero fuerit editus,
quia uniuscuiusque in illa confessione
libertas arbitrii
declaratur.
PRESBYTERI
IN
SECUNDIS NUPTIIS ORARE
NON DEBENT
VII
Presbyterum
conubio
secundarum nuptiarum interesse non debere, maxime cum praecipiatur
secundis
nuptiis poenitentiam tribuere. Quis
erit
presbyter, <V1341, f. 13ra> qui propter convivium illis
consentiat nuptiis?
UXORIS
ADULTERAE VIRUM CLERICUM FIERI NON DEBERE
VIII
Si cuius uxorem
adulterium commisisse, cum esset laicus, fuerit comprobatum, hic ad
ministerium ecclesiasticum admitti non potest. Quod si in clericatu iam constituto eo
adulteravit,
dato repudio dimittere eam debet. Si vero retinere eius consortium
velit, non potest suscepto ministerio perfrui.
DE
PRESBYTERIS CORPORALI
PECCATO PRAEOCCUPATIS
VIIII
Qui admiserit corporale peccatum et hic <E97, f. 250rb>
postea
presbyter ordinatus est, si confessus fuerit, quod ante ordinationem
suam peccaverit, non quidem offerat, maneat autem in aliis officiis
propter eius studii utilitatem. Nam
et
cetera <V630, f. 81va>
peccata
censuerunt
plurimi
etiam ordinatione privari.
Quod si de his
non fuerit confessus nec ab aliquibus
potest
manifeste convinci, huic ipsi de se potestas est committenda.
DE
DIACONIBUS CORPORALI PECCATO PRAEOCCUPATIS
X
Similiter et diaconus, si
in eodem culpae genere fuerit involutus, sese a ministerio cohibebit.
PRESBYTERUM
MINUS TRIGINTA ANNORUM MINIME ORDINANDUM
XI
Presbyter ante triginta annorum aetatem
non ordinetur, quamvis sit probabilis vitae, sed observetur
usque ad praefinitum tempus. Dominus
enim
tricesimo
anno baptizatus est et tunc praedicavit.
DE
HIS,
QUI IN AEGRITUDINE SUNT BAPTIZATI
XII
Si quis in aegritudine constitutus fuerit baptizatus, presbyter
ordinari non debet. Non enim fides illius voluntaria, sed ex
necessitate est, nisi forte postea
ipsius studium et fides
probabilis fuerit aut hominum raritas cogat.
DE
PRESBYTERIS ALTERIUS REGIONIS
XIII
Presbyteri, qui conregionales non sunt, in ecclesia praesentibus
episcopis vel presbyteris civitatis offerre non possunt,
nec panem dare sanctificatum
nec calicem porrigere. Quod si
absentes sunt
civitatis sacerdotes et fuerint
invitati ad
dandam orationem, soli
debebunt
dare. Vicarii autem
episcoporum, quos
Graeci chorepiscopos
<W411, f. 12v> vocant, constituti sunt quidem ad
ex<O93, f.
38vb>emplum septuaginta seniorum, sed tamquam consacerdotes
propter
sollicitudinem et studium, quod
in pauperes agunt,
offerant et honorabiles habeantur.
DE
DIACONIBUS SEPTEM
XIIII
Diaconi
septem debent
esse secundum regulam, quamvis magna sit civitas. Regulae
tamen auctoritas ista
est,
quod
et liber actuum
apostolorum insinuat
.
O93,
f. 38vb; V630, f. 81va;
W411, f. 12v; V1341, f.
13ra; E97, f. 250rb
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 7.1.2006
|