Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Konzil
von Konstantinopel
O93, f. 42va;
V630, f. 88rb; W411, f.
25r; V1341, f. 20rb; E97, f. 258rb
INCIPIT
SYNODUS, QUAE FACTA EST
CONSTANTINOPOLIM ADVERSUS
<V630, f. 88va> HERESIM
MACEDONIANAM AB EPISCOPIS
NUMERO CL SUB THEODOSIO
MAIORE SIAGRIO ET EUTHERIO CONSULIBUS AERA
CCCCXVIII
I Custodiendam esse fidem
patrum trecentorum decem et octo.
II Ut
episcopi suam diocesim
gubernent nec ad alias
accedant.
III Non invitatos episcopos ultra
diocesim propriam
accedere non debere.
IIII De ecclesiis in barbaricis compositis.
V De
honore Constantinopolitani episcopi.
VI De
Maximo Cinico philosopho.
VII De fide symboli apud
Constantinopolim constituti.
Hae regulae sive
definitiones sunt expositae ab
episcopis CL, qui in unum
Constantinopolim convenerunt, quando beatus Nectarius
episcopus est ordinatus,
damnato Maximo Cinico,
quorum nomina et provinciae in Graeco continentur.
CUSTODIENDAM ESSE FIDEM
PATRUM CCCXVIII
I Non
spernendam esse fidem patrum trecentorum decem et octo,
qui in Nicea Bithiniae
convenerunt, sed manere eam
ratam oportet et anathematizare omnem heresim, specialiter
autem Eunominiorum, immo
Anomianorum, qui latine sine lege dicuntur, et
Arrianorum sive Eudoxianorum seminaarrianorum, necnon
Pneumatomacorum, id est qui
contra sanctum spiritum
pugnant, et Sabellianorum et Marcellianorum et Tofinorum et
Apollonaristarum.
UT EPISCOPI SUAM DIOCESIM
GUBERNENT NEC AD ALIAS ACCEDANT
II Episcopi,
qui extra diocesim sunt ad ecclesias, quae extra terminos eorum sunt,
non accedant, neque <E97, f. 258va> confundant et
permisceant
ecclesias, secundum regulas constitutas Alexandriae
quidem episcopi ea, quae sunt in
Aegypto, tantum
gubernent, Orientis autem episcopi solius Orientis curam gerant servatis honoribus
primatus ecclesiae
Antiochenae, qui in regulis Niceni synodi
continentur, sed et Asianae
diocesis episcopi ea, quae sunt in
Asia et quae ad Asianam tantummodo
diocesim pertinent,
gubernent. Ponti autem episcopi Ponticae tantum diocesis habeant curam,
Thraciae vero ipsius tantummodo Thraciae.
NON INVITATI EPISCOPI ULTRA DIOCESIM
PROPRIAM NON ACCEDANT
III Non invitati
episcopi <W411, f.
25v> ultra diocesim accedere non debere
super ordinandis aliquibus
vel quibuscumque disponendis ecclesiasticis causis servata regula, quae
supra scripta est, de
unaquaque diocesi.
<V630, f. 88vb>
Manifestum namque est, quod per singulas
quasque <V1341, f.
20va> provincias provincialis synodus administrare et gubernare
omnia debeat secundum ea,
quae sunt in Nicea definita.
DE ECCLESIIS IN BARBARICIS COMPOSITIS
IIII Ecclesias
autem dei, quae sunt
in barbaricis gentibus
constitutae, regere administratori oportet
secundum consuetudinem, quae a
patribus obtinuisse dignoscitur.
DE HONORE
CONSTANTINOPOLITANI EPISCOPI
V Constantinopolitanae
civitatis episcopum habere oportet
primatis honorem post
Romanum episcopum, propter quod sit nova Roma.
DE MAXIMO CINICO
PHILOSOPHO
VI Propter totius
indisciplinationis eius
doctrinam, quae
Constantinopoli orta est,
statutum est, neque Maximus
fuisse aut esse iam putetur
episcopus neque hi, qui ab eo sunt
ordinati, qualemcumque
gradum clericatus obtineant omnibus scilicet, quae circa eum vel ab eo
gesta sunt, in irritum
revocatis.
INCIPIT
SYMBOLUM
EORUNDEM SANCTORUM CL PATRUM APUD CONSTANTINOPOLIM INSTITUTUM
VII Credimus in
unum deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium
omnium et invisibilium conditorem <O93, f. 43rb> et in
unum
dominum Iesum Christum
filium dei unigenitum
ex patre natum ante omnia saecula, deum ex deo, lumen ex lumine, deum
<E97, f. 258vb> verum ex deo vero, natum, non factum,
homousion patri, hoc est
eiusdem cum patre
substantiae, per quem omnia facta sunt, quae in caelo et quae in terra, qui
propter nos et propter
nostram salutem
descendit et incarnatus
est de spiritu sancto et Maria virgine
homo factus, passus est
sub Pontio Pilato ac sepultus et tertia die
resurrexit, ascendit in
caelos, sedet ad dexteram
patris, inde venturus cum
gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni finis non erit.
Credimus et in spiritum
sanctum, dominum et vivificantem, ex patre
procedentem, cum patre et
filio adorandum et conglorificandum, qui locutus est per prophetas, unam
catholicam atque apostolicam
ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissione peccatorum,
exspectamus resurrectionem
mortuorum et vitam futuri
saeculi. Amen.
Nomina
episcoporum CL: Nectarius
Constantinopolitanus, Timotheus
Alexandriae, Dorotheus a Corintho,
Cyrillus Hierosolymitanus,
Galasius Caesariensis, Marcer
Hierecuntius, Dionysius
Diospolitanus, Pricianus Nicopolitanus,
Saturninus Sebastianus, Ausentius Ascolonita, Helianus
Ianiensis, Zenon Tyrius,
Paulus <W411, f.
26r> Synodensis, Neisbus a
Ptolemeidi, Philippus
Damascenus, Varacus
Paleademsis, Timotheus,
Basilides Abilibo, <V630,
f. 89ra> Mochimus
Aradensis, et ceteri.
O93,
f. 43rb; V630, f.
89ra; W411, f. 26r; V1341, f. 20va; E97, f. 258vb
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 8.1.2006
|