Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Konzil
von Ephesus
O93, f. 43rb; V630,
f. 89ra; W411, f. 26r; B132, f. 21ra; V1341, f. 20vb; E97, f. 258vb
INCIPIT
SYNODUS EPHESINA PRIMA DUCENTORUM
EPISCOPORUM HABITA ADVERSUS NESTORIUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM,
qui purum hominem ex sancta virgine Maria natum asseruit, ut aliam
personam carnis, aliam faceret deitatis, nec unum Christum in verbo dei
et carne sentiret, sed
separatim atque seiunctim alterum filium dei,
alterum hominis praedicaret.
Convenit
autem haec synodus Theodosio iuniore
tertio decies et Valentiniano tertio consulibus
era CCCCLXVIII, cui synodo
praesedit beatissimus quondam Cyrillus Alexandriae episcopus, qui cum
omni concilio ad eundem Nestorium haec synodalia decreta transmisit:
Religioso
et deo amabili consacerdoti
Nestorio Cyrillus vel quicumque sunt <E97, f.
259ra> apud Ephesi synodum.
Cum
salvator noster aperte pronuntiet: Qui diligit patrem aut matrem super
me, non est me dignus, et qui diligit filium
aut filiam super me, non est me dignus, quid nos patiemur, qui deposcimur a tua religione, ut te super
Christum salvatorem omnium diligamus? Quid
enim nobis in die iudicii proderit,
aut quam satisfactionem repperire poterimus propter tam
diuturnum silentium de
prolatis a te contra eum
blasphemiis? Et si quidem te tantummodo
laederes docens ista vel
sentiens, sollicitudo nobis minor exsisteret. Cum vero totam
scandalizaveris ecclesiam et fermentum insolitae pravitatis et novae
heresis miscueris in populis, nec tantum ibidem positis, sed ubique
consistentibus. Nam tuarum expositionum libri per cuncta vulgati sunt, quae pro nostro silentio ratio ultra vel
excusationis sermo sufficiat, aut quomodo non necesse sit meminisse
Christi domini sic dicentis: Non
putetis, quod venerim pacem mittere in terram, non veni pacem mittere,
sed gladium, veni enim separare hominem adversus
patrem suum, et filiam adversus matrem
suam. Nam cum laeditur
fides, parentum
reverentia velut inutilis et periculosa despicitur, et amor erga filios
fratresque vitatur. Ad postremum etiam super ipsam vitam mors potius a
piis viris eligitur, ut meliorem resurrectionem, sicut scriptum est,
consequantur. Ecce itaque te simul cum sancta synodo, quae apud
amplam urbem Romam
congregata est, praesidente sanctissimo et venerantissimo patre et consacerdote
nostro Caelestino episcopo his
scriptis synodicis te iam tertio <V630, f. 89rb>
convenimus
<W411, f. 26v> consilium dantes, ut a tam pravis abstineas dogmatibus, quae et
sentire cognosceris et docere. Recipias vero fidem rectam ecclesiis per
beatissimos apostolos et evange<B132, f. 21rb>listas ab
initio
traditam, qui et oculis
inspexerunt et ministri verbi <V1341, f. 21ra> fuisse
monstrantur. Quod si hoc
<O93, f.
43va> religio tua facere
distulerit, iuxta dilationem litteris
praefinitam sanctissimi et venerantissimi consacerdotis nostri Romanae
praesulis ecclesiae Caelestini, scias te nullam sortem habere nobiscum
nec locum aut convivium vel colloquium cum dei
sacerdotibus et episcopis obtinere. <E97, f. 259rb> Non
enim fas
est contemnere ecclesias ita
turbatas et scandalizatos populos fidemque
rectissimam violatam, dissipatum quin etiam gregem,
quem custodire debueras, siquidem iuxta nos amator recti dogmati exstitisses sanctorum patrum
vestigia pia consectans. Omnes
itaque, quos
propter fidem tua religio a communione
removit aut ab ordine suo deposuit laicos et clericos in nostram communionem
recepimus. Non enim iustum
est eos tuis decretis opprimi, qui noverunt recta sentire, qui etiam benefacientes
tibi prudentissime restiterunt. Hoc idem namque in epistola, quam
misisti ad praesulem amplae
Romae, sanctum et coepiscopum nostrum Caelestinum, significare curasti.
Non autem
sufficit solummodo fidei
symbolum confiteri, quod expositum est per idem tempus sancti spiritus largitate a venerando et magno
concilio apud Niceam congregato. Hoc enim nec intellexisti nec recte
interpretatus es, quin immo perverse, licet sono vocis
eadem verba protuleris. Sed consequens est et
iureiurando fateri te, quod anathematizes quidem tua polluta et profana
dogmata, sentias autem et doceas, quae nos universi per orientem seu
per occidentem episcopi et magistri praesulesque populorum credimus et
docemus. Epistolis autem ab
Alexandrina tuae religioni directis ecclesia consensum
praebuit, tam ea, quae apud urbem
Romam convenit sancta synodus, quam etiam nos omnes velut recte
irrepraehensibiliterque conscriptis. Subdidimus
autem his nostris, quae te sentire oporteat et docere, et ea, a quibus abstinere
conveniat. Haec est enim fides catholicae
ecclesiae, cui cuncti consentiunt
orthodoxi per orientem occidentemque
pontifices:
Credimus in unum deum patrem
omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem et in
unum dominum Iesum Christum filium dei natum de patre unigenitum, hoc
est de substantia patris,
deum ex deo, lumen ex lumi<V630, f. 89va>ne,
<W411, f. 27r>
deum verum ex deo vero, natum, non factum, homousion patris, hoc est
unius cum patre substantiae, per quem omnia facta sunt in caelo et in
terra, qui propter nos <V1341, f. 21rb> <E97, f.
259va>
homines et propter nostram salutem descendit et incarnatus est
et homo factus passus est, et resurgens tertia die ascendit in caelos,
inde venturus est <B132, f.
21va> iudicare vivos et mortuos, et in spiritum sanctum. Eos
autem,
qui dicunt: Erat tempus, quando non erat, et antequam nasceretur, non
erat, et quia ex nullis exsistentibus factus est, aut ex
alia substantia vel
essentia dicunt esse, aut convertibilem vel commutabilem dei
filium, anathematizat catholica et apostolica ecclesia.
Sequentes
itaque per omnia sanctorum patrum
confessiones, quas loquente in eis sancto spiritu protulerunt, et unitioni, quae est in eorum
intellectibus, aequis vestigiis inhaerentes atque iter ambulantes
regium profitemur, quod ipsum unigenitum
dei verbum natum ex ipsa patris essentia, de deo vero deus
verus, lumen de lumine, per quem omnia facta sunt, sive in caelis sive
in terra, salutis nostrae causa
descendens ad exinanitionem sese dignatus est
inclinare, natus autem et homo
factus, id est carnem de virgine sancta suscipiens eamque propriam
faciens, nativitatem nostram ex vulva sustinuit homo de muliere
procedens nec, quod erat,
abiciens. Nam licet factus sit in assumptione carnis et sanguinis,
tamen servat, quod erat, deus
natura scilicet et veritate persistens. Nec
carnem itaque dicimus in naturam deitatis esse conversam, nec substantiam carnis
in inseparabilem dei verbi essentiam commutatam. Inconvertibilis
est enim et
incommutabilis idemque ipse iuxta scripturas iugiter permanens. Visus
est autem et parvulus positus adhuc in cunabulis et in sinibus genitricis
virginis constitutus universam creaturam replebat ut deus genitori suo indivisus exsistens. Quod divinum est
enim sine quantitate et sine mole cognoscitur, nec ullis terminis
continetur. Unitum ergo carni verbum
dei secundum subsistentiam confitentes, unum
adoramus filium et dominum Iesum Christum, <O93, f. 43vb>
non
seorsum ponentes et determinantes hominem et deum velut invicem sibi
dignitatis et auctoritatis unitate <E97, f. 259vb>
coniunctum. Hoc enim novitas
vocis est et aliud nihil, nec item Christum
specialiter nominantes deum verbum, quod ex deo
est, nec alterum similiter Christum
specialiter, qui de muliere natus est, sed unum solummodo Christum dei patris verbum cum
propria carne cognoscimus. Tunc enim etiam iuxta nos <V630, f.
89vb> unctus est, quamvis
spiritum dignis ipse contulerit et
non ad mensuram, sicut beatus evangelista
Iohannes asseruit. Sed nec illud
dicimus, <W411, f. 27v> quod dei verbum velut in homine communi, qui
de sancta virgine natus est, habitaverit, ne deum homo Christus
habitatorem possidere credatur. Quamvis enim verbum habitaverit in nobis et dictum
sit in Christo habitare
omnem plenitudinem
deitatis corporaliter, tamen <B132, f.
21vb> <V1341, f. 21va> intellegimus eum, quod caro factus, non
sicut in sanctis habitare dicatur, nec talem in ipso habitationem factam definire
temptabimus, sed unitus iuxta
naturam nec in carnem penitus commutatus talem sibi fecit habitationem,
qualem et anima hominis habere creditur ad proprium corpus. Unus igitur
est Christus, filius et dominus, non velut coniunctionem quamlibet in
unitate dignitatis et auctoritatis hominis habentis ad deum. Non
enim potest unire naturam sola dignitatis
aequalitas. Denique Petrus et Ioannes aequalis sunt ad alterutrum
dignitatis, propter quod apostoli et sancti
discipuli esse monstrantur, verumtamen uterque non unus est, nec iuxta
collationem vel connexionem modum coniunctionis advertimus. Hoc enim ad
unitatem non sufficit naturalem nec secundum participationis effectum,
sicut nos etiam
adhaerentes domino unus cum eo
spiritus sumus, immo potius
coniunctionis nomen evitamus tamquam non exsistens
idoneum, quod significet
unitatis arcanum. Sed neque deum aut dominum Christi verbum dei patris
asserimus, ne iterum manifestius
in duo dividamus unum Christum, filium et dominum, et in crimen
sacrilegii recidamus, deum illi seipsum facientes et dominum, unitus
quippe, sicut superius diximus, deus verbum carni secundum subsistentiam deus quidem est
omnium et dominatur universitatis.
Verumtamen nec servus est sibi ipse nec dominus, <E97, f.
260ra>
quia ineptum est vel potius impium hoc
sentire vel dicere. Quamvis enim deum suum patrem dixerit, cum deus sit etiam ipse natura et de illius essentia,
tamen nullatenus ignoramus, quod
manens deus homo quoque factus sit, qui sub deo iuxta debitam legem
naturae humanitatis exsisteret, ipse vero sibi, quomodo vel deus
poterit esse vel dominus? Ergo sicut homo, quantum decenter
exinanitionis mensurae congruit, sub deo se nobiscum esse
asseruit, hoc etiam modo sub lege factus
est, quamvis ipse promulgaverit legem et legislator ut deus exstiterit. Cavemus de Christo dicere:
propter assumentem veneror assumptum <V630. f. 90ra> et
propter
invisibilem adoro visibilem. Horrendum vero super hoc etiam illud
dicere: is, qui susceptus est, cum eo, qui suscepit, nuncupatur deus.
Qui enim haec dicit, dividit iterum in duos Christos eum, qui unus est, hominem seorsum in
parte et deum similiter in parte constituens. Evidenter enim denegat
unitatem, secundum quam non alter cum altero
coadoratur aut conuncupatur deus, sed unus
intellegitur Christus Iesus, filius dei unigenitus, <B132, f.
22ra> <W411, f. 28r> una servitute cum propria
carne
venerandus. Confitemur etiam, quod idem ipse, qui ex deo patre natus
<V1341, f. 21vb> est filius unigenitus deus, licet iuxta
naturam
suam expers passionis
exstiterit, pro nobis tamen secundum scripturas carnem perpessus sit et
erat in crucifixo corpore propriae carnis impassibiliter ad se referens
passionem. Gratia vero dei
pro omnibus gustavit mortem tradens et proprium corpus,
quamvis naturaliter ipse
vita sit et resurrectio
mortuorum. Nam ut mortem
ineffabili potentia proculcaret ac prius in sua
carne primogenitus ex mortuis fieret et primitiae dormientium viamque
faceret humanae naturae ad incorruptionis recursum, gratia dei, sicut
supra<O93, f. 44ra>dictum est, pro omnibus gustavit
mortem et
tertia die resurgens
exspoliavit infernum. Idcirco quamvis dicatur, quod per hominem facta
sit resurrectio mortuorum, tamen intellegimus hominem factum verbum,
quod ex deo est, et per ipsum mortis imperium fuisse destructum. Veniet
autem temporibus praefinitis, sicut est unus
filius et dominus in gloria patris, ut iudicet <E97, f.
260rb>
orbem terrarum in aequitate, sicut scriptura testatur.
Necessarie igitur et hoc adicimus:
annuntiantes enim secundum carnem mortem unigeniti filii dei, id est,
Iesu Christi et resurrectionem eius et in caelis ascensionem pariter
confitentes, incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii servitutem.
Sic etiam ad mysticas
benedictiones accedimus et sanctificamur
participes sancti corporis et pretiosi sanguinis Christi omnium nostrorum
redemptoris effecti, non ut communem carnem percipientes, quod absit,
nec ut viri sanctificati et verbo coniuncti secundum dignitatis unitatem
aut sicut divinam possidentis habitationem, sed vere vivificatricem
et ipsius verbi propriam factam. Vita enim naturaliter ut
deus exsistens, quia proprie carni unitus est, vivificatricem eam esse
professus est. Et ideo quamvis dicat ad nos: Amen, amen dico vobis,
nisi manducaveritis carnem filii hominis et
biberitis eius sanguinem, non tamen eam ut hominis unius ex nobis existimare
debemus. Quomodo enim
iuxta naturam suam
vivificatrix <V630. f. 90rb> esse caro hominis poterit? sed ut vere propriam eius factam, qui propter
nos filius
hominis est factus et vocatus.
Eas autem voces, quas salvator noster in evangeliis
protulit, non in duabus substantiis aut personis omnino
partimur. Non enim duplex
est unus Christus et deus solus, quamvis ex
duabus diversisque rebus ad unitatem cognoscitur individuam convenisse, sicut homo quoque
ex anima constat et corpore non
duplex potius, sed unus est ex utraque. <V1341, f.
22ra> Humanas ergo <W411, f. 28v> et divinas insuper voces ab
uno Christo dictas animadvertentes recte sentimus. Cum enim de duobus dignissime loquitur
de seipso: Qui me videt, videt et patrem, et ego
et pater unum sumus, divinam eius intellegimus ineffabilemque naturam,
secundum quam unus est cum patre suo propter <B132, f.
22rb> unam
eandemque substantiam, imago
et caracter splendorque gloriae eius exsistens. Cum vero humanae
naturae mensuram nullatenus ignorans Iudaeos alloquitur: Nunc me quaeritis
occidere hominem, qui veritatem vobis locutus sum, item non minus
<E97, f. 260va> eum, qui in similitudinem et aequalitatem
patris est, deum verum etiam in mensuris
humanitatis eius agnoscimus. Si
autem necessario creditur, quod natura deus exsistens factus
sit caro, immo potius homo animatus anima rationali, quae causa est, ut in eius quilibet vocibus erubescat, si eas homine dignas effatus est? Quod si sermones
homini congruentes abicit, iuxta nos hominem fieri, quis coegit? Cum vero se
propter nos ad exinanitionem spontaneam misericorditer inclinaverit,
quam ob causam dignos exinanitione sermonis effugerit? Uni
igitur personae cuncta eius in evangelio
adscribimus, uni substantiae
verbi, scilicet incarnati, quia unus est dominus
Iesus Christus, ut scriptum est: appellatum vero ab apostolo pontificem
confessionis nostrae, tamquam sacrificantem deo et patri fidei
nostrae confessionem, quae a nobis ipsis per ipsum deo et patri
incessanter offertur. Iterum eum dicimus, qui ex deo
secundum naturam filius unigenitus, nec
homini praeter eum alteri sacerdotii nomen et
officium deputamus. Factus est enim mediator
dei et hominum et reconciliator ad pacem semetipsum deo et patri pro
nobis offerens in odorem suavitatis, ideoque dicebat: Sacrificium et
oblationem noluisti, holocausta pro peccato non tibi placuerunt, corpus
autem perfecisti mihi, tunc dixi:
Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut faciam, deus,
voluntatem tuam. Obtulit enim proprium
corpus non pro se, sed pro nobis in odorem suavitatis. Nam qua pro se oblatione vel sacrificio
indigeret, ab omni peccato
liber, ut deus exsistens? Quod si omnes <V630, f. 90va>
peccaverunt et egent gloria dei secundum
hoc, quod sumus,
<O93, f. 44rb> ad mutabilitatis excessum proniores effecti. Peccatis
aegrotavit humana natura, ipse vero non ita, ideoque nos gloria eius
egemus. Cur erit ultra iam
dubium, quod agnus verus pro nobis sit immolatus? Qui dicit autem, quia
se ipsum tam pro se
quam pro nobis obtulerit, nullatenus impietatis crimen effugiet, cum nihil
prorsus <V1341, f. 22rb> iste deliquerit, nec ullum fecerit
omnino <W411, f. 29r> peccatum. Qua igitur egeret oblationes nullo suo exstante
facinore? <E97, f. 260vb> Pro quo, si esset satis
admodum, convenienter offerret? De
spiritu quoque, cum dicit: Ille me clarificabit, hoc rectissime
sentientes, unum Christum et
filium, non velut alterius egentem <B132, f. 22va>
gloria,
confitemur ab spiritu sancto
gloriam consecutum, quia spiritus eius nec melior nec superior ipso
est. Sed quia humana opera faciens ad demonstrationem suae deitatis
virtute proprii spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur, quod virtus sua vel disciplina
quaelibet unumquemque clarificet. Quamvis enim in
sua sit substantia spiritus eius et intellegatur in
persona proprietas iuxta id, quod spiritus est, et non filius, attamen
alienus non est ab illo. Nam spiritus appellatus est veritatis et veritas Christus
est, unde et ab isto
similiter sicut ex deo patre procedit. Denique hic ipse spiritus etiam
per sanctorum manus apostolorum miracula gloriosa perficiens dominum
glorificavit Iesum Christum, postquam ascendit in caelum. Nam creditus
est Christus natura deus exsistens per suum spiritum virtutes efficiens, ideoque
dicebat: De meo accipiet et annuntiabit vobis. Nequaquam
vero participatione alterius idem spiritus sapiens
aut potens dicitur, quia per omnia perfectus est et nullo prorsus
indigens bono. Nam paternae virtutis et sapientiae, id est, filii spiritus
creditur, et ideo ipsa re et subsistenti virtus et sapientia
comprobatur. Igitur quia deum carni unitum iuxta
subsistentiam sancta virgo corporaliter
peperit, idcirco eam dei genitricem esse profitemur, non quod verbi
natura exsistendi principium de carne sortita sit, erat enim in principio verbum et deus erat verbum
et verbum erat apud deum, et ipse est conditor saeculorum
patri coaeternus et universitatis conditor. Sed quod superius diximus,
iuxta subsistentiam sibimet uniens humanam naturam nativitatem
sustineret ex ipsa vulva
corporea, non quod eguerit necessario propter suam
naturam nativitate, quae est in
extremis saeculi facta temporibus, sed ut ipsas benediceret substantiae
nostrae primitias, et dum deum carni unitum mulier edidisset, illa,
quae adversus omne <V630, f. 90vb>
genus humanum maledictio fuerat prolata <E97, f. 261ra>
desineret, nec iam morti
nostra corpora destinaret. Illud quoque, quod dictum est: In tristitia
paries filios, ipse dissolvens verum esse monstraret, quod prophetae
voce praedixerat: Absorta est mors in victoria, et iterum:
<B132, f. 22vb> Abstulit deus omnem lacrimam ab omni
facie.
Propter hanc enim causam dicimus eum dispensatorie et ipsis
bene<V1341, f. 22va>dixisse tunc nuptiis
<W411,
f. 29v> cum in Chana Galileae cum
sanctis vocatus apostolis adesse dignatus est. Haec sapere sumus edocti a sanctis apostolis
et evangelistis et ab omni scriptura divinitus inspirata, nec non et a
beatis patrum confessionibus veritatis subnexis. His omnibus etiam religionem concordare et praeter aliquem
dolum consentire convenit. Quae vero religioni tuae anathematizare
necesse est, huic epistolae nostrae subiecta sunt:
I Si quis non
confitetur deum esse veraciter Emmanuel
et propterea dei genitricem sanctam virginem peperit enim secundum
carnem factum dei verbum,
secundum quod scriptum est: Verbum caro
factum est, anathema sit.
II Si quis non
confitetur carni secundum substantiam unitum dei patris verbum unumque esse
Christum cum propria carne eundem scilicet, deum simul et
hominem, anathema sit.
III Si quis in uno Christo dividit
subsistentias post unitatem sola eas connexione
coniungens ea, quae secundum dignitatem vel etiam auctoritatem aut
potestatem ac non potius conventu qui per unitatem
factus est naturalem, anathema sit.
<O93,
f. 44va> IIII Si quis personis duabus vel subsistentiis eas voces, quae in
apostolicis scriptis continentur et evangelicis,
dividit vel, quae de Christo dicuntur a sanctis vel ab
ipso, et aliquas quidem ex his velut homini, qui praeter dei verbum
specialiter intellegatur aptaverit, illas autem tamquam dignas deo soli dei patris verbo
deputaverit, anathema sit.
V Si quis audeat dicere Christum
hominem theophron, id est deum fortem, ac non potius deum
esse veraciter dixerit tamquam filium per naturam,
secundum quod verbum caro factum est et communicavit
similiter ut nos carni et sanguini,
anathema sit.
VI Si quis dicit deum
esse vel dominum Christi dei patris
verbum et non magis eundem ipsum confitetur <E97,
f. 261rb> deum simul et hominem, proptera quod verbum caro
factum
est secundum scripturas, anathema sit.
VII Si quis velut
hominem Iesum, operante deo verbo <B132,
f. 23ra> dicit adiutum et unigeniti gloriam tamquam alteri
praeter
<V630, f. 91ra> ipsum existenti tribuit, anathema sit.
VIII Si quis audet
dicere assumptum hominem coadorandum deo verbo et conglorificandum et conuncupandum
deum tamquam alterum cum altero,
nam con
sillaba semper adiecta hoc cogit intellegi, ac non potius una
supplicatione veneratur Emmanuel
unamque ei glorificationem
dependit, iuxta quod verbum caro factum est, anathema sit.
<V1341,
f. 22vb> VIIII Si quis unum
dominum Iesum Christum glorificatum dicit ab spiritu sancto tamquam, qui aliena virtute
per eum usus fuerit et ab eo acceperit efficaciam contra immundos
spiritus, posse et coram hominibus divina signa
perficere ac non potius proprium fatetur
eius spiritum, per quem divina
signa explevit, anathema sit.
<W411,
f. 29*r> X Pontificem et
apostolum confessionis nostrae factum esse Christum divina scriptura
commemorat. Obtulit enim semetipsum pro
nobis in odorem suavitatis deo et patri. Si quis ergo pontificem et
apostolum nostrum dicit factum non ipsum dei verbum, quando caro factum
est et iuxta nos hominem, sed velut alterum
praeter ipsum specialiter hominem ex muliere, aut qui dicit, quod pro se obtulisset semetipsum
oblationem et non potius pro nobis
solis, non enim eguit oblatione, qui
peccatum omnino nescivit, anathema sit.
XI Si quis non
confitetur carnem domini vivificatricem esse et propriam ipsius verbi dei
patris, sed velut alterius praeter ipsum coniuncti eidem per dignitatem aut
quasi divinam habentis habitationem ac non potius
vivificatricem esse, quia facta est propria verbi vivificare
valentis, anathema sit.
XII Si quis non
confitetur dei verbum passum carne et crucifixum carne et
mortem carne gustasse factumque primogenitum ex
mortuis, secundum quod vita est et vivificator ut deus, anathema sit.
<B132,
f. 23rb> INCIPIT ALIA AD EUNDEM NESTORIUM DE HERETICIS EPISTOLA
Ait igitur sancta magna
synodus: Ipsum, qui est ex deo patre naturaliter natus, filium
unigenitum, deum de deo vero, lumen de lumine, <E97, f.
261va>
per quem et cum quo omnia fecerit pater, hunc descendisse confitetur, incarnatum esse et
hominem factum passum esse et resurrexisse tertia
die, ascendisse rursus in caelos. Haec nos sequi verba debemus, his nos
convenit obtemperare dogmatibus, considerantes, quid sit <V630,
f.
91vb> incarnatum esse et hominem factum dei verbum. Non enim
dicimus, quod dei natura conversa vel immutata sit, sed magis,
quod carnem animatam anima rationabili sibi copulaverit
verbumque substantialiter,
ineffabiliter et irrepraehensibiliter factus sit homo et
nuncupatus sit etiam filius
hominis, non nuda tantummodo
voluntate, sed nec assumptione sola personae, sed quod diversae quidem
naturae in unum convenerint, unus tamen ex ambobus Christus et filius
non evacuata vel sublata diversitate
naturarum <V1341, f.
23ra> per coniunctiones, sed quia simul nobis
effecerunt, unum deum et Christum et filium, id est divinitas et humanitas per
arcanam <O93, f. 44vb> illam ineffabilemque copulationem ad
humanitatem. Itaque is, qui ante saecula
omnia natus est ex patre, etiam
ex muliere carnaliter est procreatus, non
quia divina ipsius natura de sacrata virgine sumpsit
exordium, nec quod propter seipsum opus habuit secundo
nasci post illam nativitatem, quam habebat ex patre. Est enim
ineptum et stultum hoc dicere, quod is, qui ante omnia saecula est
consempiternus patri, secundae generationis eguerit, <W411, f.
29*v> ut esse inciperet, sed quia propter nostram salutem
<B132,
f. 23va> naturam sibi copulavit humanam et processit ex muliere,
idcirco dicitur natus esse carnaliter. Neque enim primum natus est homo
communis de sancta virgine et tunc demum inhabitavit
in eo verbum, sed in ipsa vulva uteroque virginali secum carnem coniunxit et
sustinuit generationem carnalem carnis suae nativitatem suam faciens. Sic illum
dicimus et passum esse et resurrexisse, non quia deus verbum in sua
natura passus sit aut plagas aut clavos transfixionis aut alia vulnera
susceperit, deus namque
incorporalis et extra passionem est, sed quia
corpus illud, quod ipsius proprium factum est, <E97, f.
261vb> haec sustinuit, ideo
haec omnia pro nobis ipse dicitur passus, inerat enim in eo corpore,
quod patiebatur deus, qui pati non poterat. Simili modo et mortem ipsius intellegimus,
immortale enim et
incorruptibile est naturaliter et vita et vivificans deus verbum. Sed
quia per corpus ipsius
proprium gratia dei iuxta Pauli vocem pro omnibus mortem gustavit,
idcirco ipse dicitur mortem passus esse pro nobis, non quod ipse mortem
esset expertus, quantum
ad ipsius naturam pertinet, insania enim est hoc vel sentire vel dicere, sed
quod, ut diximus, vera caro ipsius mortem gustavit, ita et resurgente
carne ipsius rursus resurrectionem dicimus, non quia in corruptionem
ceciderat, absit, sed
qui<V630, f. 91va>a eius surrexit corpus. Ita
Christum unum et dominum
confitemur, non tamquam hominem cum verbo
coadorantes, ne divisionis quaedam species
inducatur, sed unum iam et eundem adorantes, quia non est
alienum a verbo corpus suum, cum quo ipse etiam assidet patri. Nec hoc ita
dicimus quasi duobus filiis assidentibus, sed uno cum carne per
unitatem, quia si talem
copulationem factam per substantiam aut quasi
impassibilem aut quasi parum decoram noluerimus accipere, in id
incidemus, ut duos filios
esse dicamus. Necesse est enim discernere et dicere hominem separatim
fuisse sola filii appellatione honoratum rursus verbum, quod est ex deo in homine <V1341, f.
23rb> in veritate filium dei, sed discernere
in duos filios non debemus unum dominum Iesum Christum,
neque enim id iuvat rectam fidei
rationem, licet nonnulli copulationem, nescio <B132, f.
23vb>
quam, perhibeant personarum. Non dixit enim scriptura verbum dei personam
sibi hominis assumpsisse, sed carnem factum esse. Id autem est ostendere dei verbum
similiter ac nos participium habuisse carnis et
sanguinis, et corpus nostrum proprie suum fecisse et hominem ex muliere
processisse non abiecta nec deposita deitate, ut generationem illam amitteret, quam habebat ex patre, sed
mansisse etiam in assumptione carnis deum, quod erat. Hoc ubique
<W411, f. 30r> rectae fidei ratio
protestatur. <E97, f. 262ra> In tali sensu sanctos patres fuisse
comperimus; ideo illi non dubitaverunt sanctam virginem
dicere theotocon, non quia verbi
natura deitasque in sancta virgine sumpsit exordium, sed quod ex ea
natum sit sacrum illud corpus animatum anima rationabili, cui
substantialiter adunatum dei verbum
carnaliter esse natum dicitur. Haec
igitur pro caritate in Christo
scribo tibi quaerens
tamquam fratrem et contestans coram deo et electis angelis, ut haec
nobiscum et sentias et doceas, ut
ecclesiarum pax salva servetur, et concordiae caritatisque vinculum
indissolubile <O93, f. 45ra>maneat sacerdotibus.
O93, f. 45ra; V630, f.
91va, W411, f. 30r; B132, f. 23vb; V1341, f. 23rb; E97, f. 262ra
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 8.1.2006
|