Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
2.
Konzil
von Karthago
O93, f. 49rb;
V630, f. 98va; W411, f.
42v; V1341, f. 30ra; B132, f. 51va; E97, f. 269vb
INCIPIUNT GESTA CONCILII
CARTAGINENSIS SECUNDI HABITA ERA
CCCCXXXIII .
I Ut
trinitas et credatur et praedicetur.
II Ut
castitas a levitis et sacerdotibus custodiatur.
III Ut chrisma et benedictio
puellarum et reconciliatio
poenitentium a presbyteris non fiat.
IIII Ut presbyter poenitentem
iussus ab episcopo suo
reconciliet.
V Ut
diocesis, quae episcopum numquam habuit, non habeat.
VI Ut
qui criminibus <W411, f. 43r> implicati sunt, clericos
non
accusent.
VII Ut qui excommunicatum
alterius susceperit, excommunicetur.
VIII Ut si excommunicatus
presbyter sacrificare
praesumpserit, anathematizetur.
VIIII Ut si presbyter inconsulto
episcopo agenda celebraverit,
honore privetur.
X Quanti
debeant iudicare sacerdotem atque levitam.
XI Ut
nullus parrochiam alienam praesumat.
XII Ut sine consulto metropolitani
nullus ordinetur
episcopus.
XIII Ut qui contra
professionem vel subscriptionem
suam venerit, in concilio
deponatur.
GLORIOSISSIMO
IMPERATORE VALENTINIANO
AUGUSTO IIII ET THEODOSIO , VIRIS CLARISSIMIS CONSULIBUS, III KL. IUNII CARTHAGINE IN BASILICA
PERPETUA RESTITUTA, CUM
GENECLIUS EPISCOPUS UNA
CUM VICTORE ABDIRITANO
<E97, f. 270ra> ET ALIO VICTORE PUPPIANENSE ET CETERIS
COEPISCOPIS SUIS
PROVINCIARUM DIVERSARUM <V630. f. 98vb> CONSEDISSET,
I Geneclius episcopus
dixit: Omnipotenti deo
gratias refero, qui permisit, ut secundum commune consilium habitum in
praetorio etiam ita tenorem
petitionis litterarum mearum
ad Carthaginem pro fide atque humilitate ecclesiastica veniretis, licet non omnes
tamen, quoniam totum caritas persuadet, ut qui corpore
sunt absentes, nobiscum spiritu
videantur esse coniuncti,
idcirco deo propitio, quia praesentes
estis pari professione
fides ecclesiastica,
quae per nos traditur,
in hoc coetu glorioso primitus confitenda est, unde nunc ordo
ecclesiasticus singulorum ex consensu est exstruendus atque
roborandus, ut fratrum et
coepiscoporum nuper promotorum omnium mentes de his, quae
proponenda sunt, roborentur, et sicut a
patribus certa dispositione
accepimus, ut trinitatem, quam nostris
in sinibus consecratam
retinemus, patris et filii
et spiritus sancti unitatem, quae nullam noscitur habere differentiam, sicut didicimus, dei populos instruamus. Ab
universis episcopis
dictum est: Plane sic accipimus, sic tenemus
fidem apostolicam
sequentes.
O93; V630;
V1341; B132; E97
DE CONTINENTIA
II Aurelius episcopus dixit:
Cum in praeterito concilio de
continentiae et castitatis moderamine
tractaretur, gradus isti
tres conscriptione quadam
castitatis per consecrationes annexi sunt: episcopos, inquam,
presbyteros et diaconos ita placuit, ut
condecet, sacrosanctos
antistites ac dei
sacerdotes necnon et levitas, vel qui sacramentis divinis inserviunt,
continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter, quod a deo postulant,
impetrare, ut, quod
apostoli docuerunt et ipsa servavit antiquitas, nos quoque
custodiamus. Ab universis
episcopis dictum est: Omnibus placet, ut
episcopi, presbyteri et diaconi, vel
qui sacramenta
contrectant, pudicitiae custodes etiam ab uxoribus se
absti<B132, f.
52ra>neant. Ab omnibus dictum est: Placet, ut in omnibus et ab omnibus
pudicitia custodiatur,
qui altario inserviunt.
|
W411
II UT
CASTITAS A LEVITIS ET SACERDOTIBUS CUSTODIATUR
Epigonius
episcopus vullensium
regionum dixit:
Cum preterito concilio de
continentia et castitate
tractaretur, gradus isti
tres, qui contritione quadam castitatis pro consecratione adnecti sunt,
episcopus, inquam, presbyter et diaconus, tractatu pleniori, ut
pudicitiam custodiant, doceantur. Geneclius episcopus dixit: Ut
superius dictum est, decet sacrosanctos antestites <W411, f.
43v>
ac dei sacerdotes necnon levitas vel qui sacramentis divinis inserviunt
continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter, quod a domino postulant, impetrare,
ut, quod apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nunc quoque
custodiamus. Ab universis
episcopis, presbiteris et diaconis pudicitiae custodiatur, set etiam ab
uxoribus se abstineant, ut ab omnibus pudicitia custodiatur,
qui altario inserviunt.
|
<E97, f. 270rb> UT
CHRISMA ET BENEDICTIO PUELLARUM ET RECONCILIATIO POENITENTIUM A PRESBYTERIS NON FIAT.
III Fortunatus episcopus dixit: Si iubet
sanctitas vestra,
suggero, <V341, f. 30va> nam memini praeterito concilio
fuisse
statutum, ut chrisma vel reconciliatio poenitentium necnon et puellarum
consecratio a presbyteris
non fiat. Si quis autem
emerserit hoc faciens, quid de eo
statuendum sit? Aurelius episcopus
dixit: Audivit dignatio
vestra suggestionem fratris et
coepiscopi nostri Fortunati, quid ad haec
dicitis? Ab universis
episcopis dictum est: Chrismatis
confec<V630, f. 99ra>tio et
puellarum consecratio a presbyteris
non fiat, vel
reconciliare quemquam in publica missa
presbytero non licere,
hoc omnibus placet.
<O93,
f. 49va> DE HIS, QUI IN
PERICULO POSITI RECONCILIANTUR
IIII Aurelius episcopus
dixit: Si quisquam in
periculo fuerit constitutus et se reconciliari divinis altaribus
petierit, si episcopus
absens fuerit, debet utique presbyter consulere episcopum, et sic
periclitantem eius praecepto reconciliare, quam rem debemus salubri
consilio roborare. Ab
universis episcopis dictum est: Placet, quod sanctitas
vestra necessario nos
instruere dignata est.
V Felix episcopus
Selemselitanus dixit: Etiam si
hoc placet sanctitati
vestrae, insinuo, ut dioceses, quae numquam episcopos
acceperunt, non habeant, et illa diocesis, quae aliquando
habuit, habeat
proprium. Et si accedente tempore,
crescente fide dei populus
multiplicatus desideraverit proprium habere
rectorem, eius
videlicet voluntate, in cuius potestate est diocesis constituta, habeat
episcopum. Secundum autem hanc prosecutionem sanctitas vestra
aestimet, quid fieri debeat.
Geneclius episcopus
dixit: Si placet, insinuatio
fratris et coepiscopi nostri Felicis
ab omnibus confirmetur.
Ab universis episcopis dictum est: Placet.
DE HIS, QUI IN
ACCUSATIONEM MAIORIS NATU VENIUNT, ET UT
EPISCOPUM NULLI
CRIMINOSO LICEAT ACCUSARE
VI Numidius
episcopus Massilitanus dixit:
Praeterea sunt quamplurimi non
bonae conversationis, qui existimant
maiores natu vel
episcopos <E97, f. 270va> passim vageque in accusationem pulsandos:
debent tam facile admitti <W411,
f. 44r> necne? Aurelius episcopus dixit: Placet igitur caritati
vestrae, ut is, qui aliquibus sceleribus
irretitus est, vocem
adversus <V1341,
f. 30vb> maiorem natu non habeat
accusandi? Ab
universis episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur, omnibus placet.
<B132,
f. 52rb>
DE HIS, QUI MERITO
FACINORUM SUORUM AB ECCLESIAE
CONGREGATIONE PELLUNTUR
VII Felix episcopus Selemselitanus dixit: Illud
autem vestrae suggero
sanctitati, ut hi , qui pro
facinoribus suis de ecclesia
pelluntur et ausi fuerint aut ad comitatum
pergere aut ad iudicia
publica prosilire, aut si forsitan
ecclesiae catholicae limina
conturbare episcopus vel
clericus cuiuslibet
plebis eos sine consensu
susceperit, de his, quid censetis? Epigonius
episcopus Bullensium
regionum dixit: Si quis
episcopus communionem
tenens catholicam huiusmodi <V630, f. 99rb> homines vanis
blandimentis incedentes temere susceperit,
sciat cum his reiectis esse depravatum
vel damnatum.
Geneclius episcopus
dixit: Ergo recte suggerunt
fratres et coepiscopi nostri, ut, qui merito facinorum suorum ab
ecclesia pulsi sunt, si ab aliquo episcopo aut presbytero vel clerico fuerint in communione suscepti, etiam
ipse pari cum eisdem crimine teneatur obnoxius, refugientes sui episcopi
regulare iudicium? Ab
universis dictum est:
Omnibus placet.
DE PRESBYTERIS,
QUI A PROPRIIS
CORRIPIUNTUR EPISCOPIS
VIII Alipius episcopus ecclesiae
Tagastensis legatus
provinciae Numidiae dixit: Nec illud
praetermittendum est, ut,
si quis forte presbyter ab
episcopo suo correptus aut
excommunicatus, tumore vel superbia inflatus,
putaverit separatim se deo
sacrificia offerenda vel aliud
erigendum altare contra ecclesiasticam
fidem disciplinamque
crediderit agendum, non exeat impunitus. Valentinus primae sedis
provinciae Numidiae
dixit: Necessario disciplinae
ecclesiasticae et fidei
congrua sunt, quae frater noster Alipius prosecutus est.
Proinde, quid exinde videtur vestrae
dilectioni, edicite. Si quis presbyter
contra episcopum suum
inflatus scisma fecerit,
anathema sit. Ab universis
episcopis dictum est: Si quis presbyter a praeposito suo
excom<E97,
f. 270vb>municatus vel correptus fuerit, debet utique apud
vicinos
episcopos conquaeri, ut ab ipsis
eius causa possit audiri
ac per ipsos suo episcopo
reconciliari. Quod, nisi
fecerit, sed superbia, quod
absit, inflatus
secernendum se ab episcopi sui communione
duxerit ac separatim cum aliquibus
scisma faciens
sacrificium deo obtulerit, loco amisso anathema habeatur et locum
<V1341, f. 31ra> amittat. Nihilominus et
de civitate et congregatione,
in qua fuerit, longius
repellatur, ne vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina
fraude decipiat, quoniam secundum
apostolum ecclesia una est,
una fides, unum baptisma. Et si querimoniam iustam <B132, f.
52va> adversus episcopum non habuerit,
inquirendum erit.
VIIII Numidius episcopus
Maxilitanus dixit:. In
quibusdam locis sunt
presbyteri, qui aut
ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter <O93, f.
49vb>
praesente et inconsulto
episcopo cum plurimis in
domiciliis agant agenda, quod
disciplinae et incongruum esse
cognoscit sanctitas
vestra. Geneclius <V630,
f. 99va>
episcopus dixit: Fratris et coepiscopi
nostri dignae satisfactioni respondere non moremur. Ab
universis episcopis
dictum est: Quisquis presbyter inconsulto episcopo agendam in quolibet
loco voluerit celebrare, ipse
honori suo contrarius
exsistit.
SI QUIS EPISCOPUS
ABSQUE TEMPORE SYNODI
IN CRIMINE DETRACTUS FUERIT, A
DUODECIM EPISCOPIS AUDIATUR
X Felix
episcopus Selemselitanus dixit: Etiam hoc adicio
secundum statuta veterum conciliorum, ut
si quis episcopus,
quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit et
fuerit ei nimia
necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a
duodecim episcopis audiatur et a
sex presbyter et a tribus
diaconus cum proprio suo
episcopo. Geneclius episcopus dixit: Quid ad
haec dicit sanctitas
vestra? Ab universis episcopis dictum est: A nobis veterum statuta
debere servari.
X
Victor episcopus
Abziritanus dixit:
Roboranda est ecclesiastica
disciplina, ne quisquam episcoporum alterius plebes vel diocesim
sua importunitate pulsare
debeat. Qui hoc facere
temptaverit, <E97,
f. 271ra> quemadmodum coercendus est? Geneclius episcopus
dixit: Et lex sancta prohibet, et ipsa
veritas definit non debere quemquam
aliena concupiscere.
Proinde, quid etiam
vobis omnibus placeat, propria voce signate. Ab universis
episcopis dictum est:
Placet et secundum divinae legis et sancti
evangelii auctoritatem, ut nemo
nostrum alienos limites transgrediatur.
XII Numidius episcopus
Maxilitanus dixit: Aliqui
episcopi usurpatione quadam existimant
contempto primate
cuiuslibet provinciae sive ad desiderium
populi episcopum
ordinare sine litteris ad se primae cathedrae
manentibus neque postea
acceptis. Quid de hoc statuat sanctitas
vestra? Geneclius episcopus
dixit: Quoniam communis est
honorificentia, quae unicuique
servari oportet et ipsum fratrem vestrum
pronuntiare. Ab universis
episcopis dictum est:
Placet omnibus, ut
inconsulto primate
cuiuslibet provinciae tam
facile nemo praesumat,
licet cum multis episcopis in quocumque
loco sine eius, ut dictum
est, <B132, f. 52vb> praecepto episcopum ordinare. Si
autem necessitas fuerit,
tres episcopi, in quocumque loco sint, cum primatis praecepto ordinare debeant episcopum.
<W411,
f. 46r> XIII Geneclius episcopus
dixit: Omnia ergo, quae a coetu gloriosissimo
statuta sunt, placet ab omnibus
custodiri? Ab universis
episcopis dictum est:
Placet, ut custodiantur ab omnibus.
Geneclius episcopus
dixit: Si, quod non
opinamur, ab aliquo fuerint violata, quid
statuitis, quid fieri debeat?
<V630, f. 99vb> Ab
universis episcopis dictum est: Qui contra suam professionem vel
subscriptionem venerit, ipse se ab hoc coetu
separabit. Geneclius episcopus
dixit: Gratulemur deo nostro
praestante, quod pro statu ecclesiae
catholicae cuncta nos
salubri consilio servanda decrevimus. Et ideo, quae ab omnibus sunt
dicta, propria debemus subscriptione roborari. Ab universis
episcopis dictum est:
Fiat, fiat. Et
subscripserunt.
O93,
f. 49vb; V630, f.
99vb, W411, f. 45r; V1341, f. 31rb; B132, f. 53ra; E97, f. 271ra
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 9.1.2006
|