Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Konzil
von Mileve
O93, f. 56va; V630,
f. 112rb; W411, f. 64v; B132, f. 33rb; V1341, f. 42vb
INCIPIUNT TITULI CONCILII MILEVITANI
I Contra Pelagianos,
qui dicunt etiam sine peccato mori potuisse Adam.
II
Quod iuxta apostoli testimonium etiam parvuli, qui nihil peccati adhuc
commiserunt, omnes in peccatorum remissione veraciter
baptizentur.
III
Quod gratia dei non
solum peccata dimittat, sed etiam adiuvet ne committantur.
IIII
Quod per gratiam dei
sciamus, quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus.
V
Quod gratia dei praestet, ut lex impleatur,
non, sicut ait Pelagius, facile, quasi sine gratia dei
difficilius possit impleri.
VI Quod iuxta
sententiam Iohannis evangelistae nemo sit, qui esse possit sine peccato.
VII
Quod unicuique etiam iusto non solum pro aliis, sed et pro semetipso
dicere oporteat: Dimitte nobis debita nostra.
<V1341,
f. 43ra> VIII Quod a sanctis veraciter
dicitur: Dimitte nobis debita nostra.
VIIII
Quod ad communes causas
ecclesiae generale concilium congregare oporteat, in
privatis vero causis speciale unuscuiusque provinciae.
X
Ut epistolas ad con<W411, f. 65r>cilium evocandum metropolitanus
subscribat et dirigat.
XI
Ut de hereticis vel infidelibus,
quicquid in concilio constituitur, a principe impetretur.
<V630,
f. 112rb> XII Ut preces vel orationes compositae, nisi probatae
fuerint in concilio, non dicantur.
XIII
Ut posteriores anterioribus episcopis non praeferantur nec inconsulto primatibus suis
aliquid agere praesumatur.
XIIII Ut episcopi pro
tempore consecrationis suae litteras ab ordinatoribus habeant.
XV
Ut ubi quis primum legerit, ibi permaneat
clericus.
XVI
Ut pro causis ecclesiarum exsecutores vel advocati a
principe postulentur.
XVII
Ut neque dimissus neque dimissa
alteri coniungatur.
XVIII
De his, qui in sua provincia non communicant, alibi non communicent.
XVIIII
De clericis, qui apud principem saeculare iudicium aut
synodale imploraverint.
XX
Ut sine formatis nemo ad comitatum proficiscatur, vel qualiter fiant formatae.
XXI
De episcopis, qui, quod repetere poterant,
praetermissa synodo invaserint.
XXII
De clericis, qui de iudicio episcoporum suorum
conquaeruntur.
XXIII De his, qui apud
hereticos poenitentiam acceperunt.
XXIIII
De episcopis negligentibus adversus hereticos.
XXV Unde supra.
<B132,
f. 33va> XXVI De virginibus, qui infra viginti
quinque annos necessitate
cogente velantur.
XXVII De episcopis, qui
post acta Carthaginensi synodo retenti sunt
ad reliqua peragenda.
INCIPIT CONCILIUM
MILEVITANUM SUB ARCHADIO ET
HONORIO IMPERATORIBUS GLORIOSISSIMIS ACTUM
<B132,
f. 33vb> Gloriosissimis imperatoribus Arcadio et Honorio augustis vv. consulibus. VI
Kal. Septembr. in civitate Milevitana, in secretario
basilicae, cum Aurelius episcopus ecclesiae Cartaginis in concilio
universali consedisset, adstantibus
diaconibus, Aurelius episcopus dixit:
Quoniam ecclesiae sanctae unum est corpus omniumque membrorum caput est
unum, factum est volente domino ac nostram
infirmitatem iuvante, ut ad hanc
ecclesiam veniremus dilectionis et fraternitatis gratia invitati. Unde quaeso caritatem vestram, quia ita
credendum est,
quod noster accessus ad vos nec superfluus nec insuavis est cunctis. Ideoque pariter
quaedam de causis fidei, unde <V1341, f. 43rb> nunc
quaestio
Pelagianorum <V630, f.
112va> imminet, in hoc coetu sanctissimo primitus tractetur,
deinde
subsequantur et aliqua quae
disciplinae ecclesiasticae necessaria exsistunt.
QUOD ADAM NON SIT FACTUS A DEO
MORTALIS
I
Placuit igitur omnibus episcopis, qui fuerunt in hac sancta
<O93, f.
56vb> synodo, constituere haec, quae in praesenti concilio
definita
sunt, ut quicumque dicit: Adam primum hominem mortalem factum ita, ut,
sive peccaret sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est
de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae,
anathema sit.
QUOD PARVULI IN
PECCATORUM REMISSIONE BAPTIZENTUR
II
Item placuit, ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum
baptizandos negat aut dicit in remissionem quidem <W411, f.
65v> peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam
trahere orginalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, unde fit consequens, ut in
eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non
vera, sed falsa intellegatur, anathema sit,
quoniam non aliter intellegendum est, quod ait apostolus: Per unum
hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors,
et ita in omnes homines
pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmodum ecclesia
catholica <B132, f. 34ra> ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim
regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere
potuerunt, ideo in peccatorum
remissione veraciter
baptizantur, ut in eis
regeneratione mundetur, quod
generatione traxerunt.
QUOD GRATIA DEI NON
SOLUM REMISSIONEM TRIBUIT PECCATORUM, SED ETIAM PRAESTAT ADIUTORIUM, NE
PECCETUR
III
Item placuit, ut, quicumque dixerit
gratiam dei, qua
iustificamur per Iesum Christum
dominum nostrum ad solam remissionem peccatorum valere, quae iam
commissa sunt, non etiam ad
adiutorium, ut non committantur, anathema sit.
QUOD PER GRATIAM DEI
SCIAMUS, QUID FACERE DEBEAMUS; ET DILIGERE, UT FACIAMUS
IIII
Item quisquis dixerit eandem
gratiam dei per Iesum Christum
dominum nostrum propter hoc tantum nos adiuvare ad non peccandum, quia
per ipsam nobis revelatur et aperitur
intellegentia mandatorum, ut
sciamus, quid appetere, quid vitare debemus, non autem per
illam nobis praestari, ut, quod faciendum
cognoverimus, etiam facere debeamus atque valeamus,
anathema sit. Cum enim dicat <V1341, f. 43va> apostolus:
Scientia
inflat, caritas vero aedificat, valde impium est, ut credamus ad eam,
quae inflat, nos habere gratiam Christi et ad eam, quae aedificat,
non habere, cum sit utrumque donum dei et scire, quid facere debeamus, et diligere, ut
faciamus, ut aedificante caritate scientia non possit inflare. Sicut
autem de deo scriptum est: Qui <V630, f.
112vb> docet hominem scientiam, ita etiam scriptum est:
Caritas ex deo est.
QUOD SINE GRATIA DEI NIHIL BONI
POSSIMUS IMPLERE
V
Item placuit, ut, quicumque dixerit ideo nobis
gratiam iustificationis
dari, ut, quod facere per liberum iubemur arbitrium, facilius possimus
implere per gratiam, tamquam etsi gratia non daretur, non quidem
facile, sed tamen possimus etiam sine illa
implere divina mandata, anathema sit. De
fructibus enim mandatorum dominus loquebatur, ubi non ait: Sine me
difficilius potestis facere, sed ait: Sine me nihil potestis facere.
QUOD IUXTA SENTENTIA IOHANNIS
EVANGLISTAE NEMO SIT, QUI ESSE POSSIT SINE PECCATO
VI Si dixerimus, quia
peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est.
Quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem non oportere dici nos
non habere peccatum, non quia veritas est, anathema sit.
Sequitur enim apostolus et adiungit: Si autem confessi fuerimus peccata
nostra, <W411, f. 66r> fidelis est et iustus, qui
remittat nobis
peccata et mundet nos ab omni iniquitate, ubi satis apparet hoc non
tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim apostolus <O93,
f. 57ra> dicere: Si dixerimus, quia non habemus peccatum,
nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est. Sed
cum ait: Nos ipsos decipimus et veritas in nobis non
est, satis ostendit eum, qui dixerit se non habere peccatum, non verum
loqui sed falsum.
QUOD UNICUIQUE, ETIAM
IUSTO, NON SOLUM PRO
ALIIS, SED ET PRO SEMETIPSO DICERE OPORTEAT: DIMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA
VII
Item placuit, ut, quicumque dixerit in oratione dominica, ideo dicere
sanctos: Dimitte nobis debita nostra, ut non pro seipsis hoc dicant,
quia non est eis iam necessaria ista petitio, sed pro aliis, qui sunt
in suo populo peccatores, <B132, f. 34rb> et ideo non
dicere
unumquemque sanctorum: Dimitte
mihi debita mea, sed dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis
potius quam pro se iustus petere
intellegatur, anathema sit. Sanctus
enim
<V1341, f. 43vb> et iustus erat apostolus Iacobus, cum dicebat: In multis
enim offendimus omnes. Nam quare additum est omnes, nisi ut
ista sententia conveniret et psalmo, ubi
legitur: Ne intres in iudicium cum servo tuo,
quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et in
oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo, qui non peccet. Et in libro sancti
Iob: In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem
suam. Unde etiam Daniel sanctus et
iustus, cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus, iniquitatem
fecimus, et cetera, quae ibi veraciter et humiliter confitetur, ne
putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi
sui potius dixisse peccatis, postea dixit: Cum orarem et confiterer
peccata mea et peccata <V630, f. 113ra>
populi mei
domino
deo meo, noluit dicere peccata nostra, sed populi sui dixit et
sua, quoniam futuros istos, qui tam male intellegerent, tamquam
propheta praevidit.
QUOD VERACITER A SANCTIS
DICATUR: DIMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA
VIII
Item placuit, ut quicumque ipsa verba dominicae orationis, ubi dicimus:
Dimitte nobis debita nostra, ita volunt a sanctis dici, ut humiliter,
non veraciter hoc dicatur,
anathema sit. Quis enim ferat orantem et non
hominibus, sed ipsi domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde
dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere?
HUCUSQUE DE FIDE CAPITULA CONTRA
PELAGIANOS, NUNC REGULAE TRACTANTUR ECCLESIASTICAE.
VIIII Placuit, non sit ultra
fatigandis fratribus
anniversaria necessitas, <W411, f. 66v> sed quoties
exegerit
causa communis, id est totius Africae, undecumque ad hanc sedem pro
concilio datae litterae fuerint, congregandam esse synodum in ea
provincia, ubi opportunitas persuaserit, causae autem, quae communes
non sunt, in suis provinciis iudicentur.
X
Placuit etiam peti, ut omnium
episcoporum epistolis omnibus
de concilio dandis sanctitas tua sola subscribat.
XI
Placuit et illud adversus hereticos
et paganos vel eorum superstitiones, ut legati missi de hoc glorioso concilio,
quicquid utile praeviderint, a gloriosissimis
principibus impetrent.
XII
Placuit etiam et illud, ut preces
vel orationes seu missae, quae probatae fuerint in
concilio, sive praefationes sive commendationes
seu manus impositiones ab omnibus celebrentur, nec aliae omnino dicantur in
ecclesia, nisi quae <V1341, f.
44ra> a prudentioribus tractatae vel comprobatae in
synodo fuerint, ne forte aliquid contra fidem vel per ignorantiam vel
per minus studium sit
compositum.
XIII
Valentinus episcopus dixit: Si
permittit bonum patientiae vestrae, prosequar ea, quae necessaria
sunt ecclesiasticae disciplinae. Scimus enim sic inviolate semper permansisse
<B132, f. 34va> ecclesiasticam disciplinam, ita ut nullus fratrum
prioribus suis se aliquando auderet anteponere, sed officiis legitimis
id semper exhibitum est prioribus, quod ab insequentibus rationabiliter
semper acciperetur. Hunc ordinem iubeat sanctitas vestra melius vestris
interlocutionibus roborare. Aurelius episcopus dixit: Non decuerat quidem, ut haec
repeteremus, nisi forte
exsisterent inconsideratae <O93, f. 57rb> mentes
quorumdam, quae
ad haec statuenda nostros acuerent <V630, f.
113rb> sensus, sed communis haec
causa est, quam insinuavit frater et coepiscopus noster, ut unusquisque
nostrum ordinem sibi decretum a deo
cognoscat et posteriores
anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere
praesumant. Qua de re oportet eos, qui putaverint spretis maioribus
aliquid praesumendum competenter esse ab omni concilio coercendos. Universi episcopi
dixerunt: Hic ordo et a patribus et a maioribus est servatus et a nobis
deo propitio servabitur salvo etiam iure primatus
Numidiae et Mauritaniae.
UT EPISCOPI, QUI
ORDINANTUR; AB ORDINATORIBUS SUIS EPISTOLAS ACCIPIANT, QUAE DIEM ET
CONSULEM PRAEFERANT
XIIII
Deinde placuit, ut, quicumque deinceps ab episcopis
ordinantur, litteras accipiant ab ordinatoribus suis manu eorum
subscriptas continentes consulem et diem,
ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus oriatur.
DE HIS, QUI SEMEL IN
ECCLESIA LEGERIT, AB ALIIS NON POSSE
PROMOVERI
XV
Item placuit, ut, quicumque in ecclesia vel semel legerit, ab alia
ecclesia ad clericatum non
teneatur.
XVI
Placuit praeterea, ut exsecutoribus in
omnibus iustis desideriis
impertiatur. Placuit etiam, ut petantur <W411, f. 57r> a
gloriosissimis imperatoribus, ut iubeant iudicibus dare petitos sibi
defensores scholasticos, qui in actu sint vel in officio
defensionum causarum ecclesiasticarum, ut more sacerdotum
provinciae idem ipsi, qui defensionem ecclesiarum susceperint, habeant facultatem pro
negotiis ecclesiarum, quoties necessitas flagitaverit, vel ad
obsistendum obrepetentibus <V1341, f.
44rb> vel ad necessaria suggerenda ingredi iudicum secretaria.
UT NEQUE DIMISSUS
NEQUE DIMISSA ALTERI CONIUNGATUR
XVII
Placuit ut secundum
evangelicam et apostolicam disciplinam neque dimissus ab
uxore neque dimissa a marito alteri coniungantur, sed ita maneant
aut sibimet reconcilientur.
Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur, in qua causa legem
imperialem petendam promulgari.
XVIII
Placuit, quicumque non
communicans in propria provincia in aliis provinciis vel transmarinis
partibus ad communicandum obrepserit, iacturam communionis vel
clericatus excipiat.
DE CLERICIS, QUI APUD
PRINCIPEM SAECULARE IUDICIUM NON
SYNODALE IMPLORAVERINT
XVIIII
Placuit, ut, quicumque ab imperatore cognitionem iudiciorum publicorum
petierit, honore proprio privetur. Si autem episcopale iudicium ab
impera<B132, f. 34vb>tore postulaverit, nihil ei obsit.
UT SINE FORMATIS AD COMITATUM NEMO
PROFICISCATUR, VEL QUALITER FIANT FORMATAE
XX
Placuit, ut, quicumque clericus propter necessitatem suam alicubi ad
comitatum ire voluerit, formatam ab episcopo suo accipiat. Quod si sine formata
voluerit pergere, a communione removeatur. Quod si alicubi ei repentina necessitas orta
fuerit ad comitatum <V630, f. 113va> pergendi, alleget apud episcopum loci
eius ipsam necessitatem et de hoc scripta eiusdem episcopi
deferat. Formatae autem,
quae a primatibus vel a quibuscumque
episcopis clericis propriis dantur,
habeant diem paschae. Quod si adhuc eiusdem anni paschae dies incertus
est, ille praecedens
adiungatur, quomodo solet post consulatum in publicis gestis adscribi.
DE HIS, QUI IN PLEBES QUAS AD SE PUTANT PERTINERE
IN CONVENTIS HIS A QUIBUS TENENTUR, INRUERINT
XXI
Item placuit, ut
quicumque episcopi quascumque
ecclesias vel plebes, quas ad suam cathedram aestimant pertinere, non ita repetunt, ut causas suas
episcopis iudicantibus agant, sed alio retinente
irruerint sive volentibus sive
nolentibus plebibus, causae suae detrimentum patiantur, et quicumque iam
hoc fecerunt, si nondum est
inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde
discedat, quem constiterit praetermissis iudiciis ecclesiasticis
<O93, f. 57va> <V1341, f. 44va> irruisse,
nec sibi quisque blandiatur, si a
primate, ut retineat,
litteras impetrarit, sed sive habeat litteras sive non habeat,
conveniat eum, qui tenet et eius litteras accipiat, ut eum appareat pacifice
tenuisse ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam quaestionem
retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint sive quos ipsos vicinos ex consensu delegerint.
DE CLERICIS, QUI DE
IUDICIIS EPISCOPORUM SUORUM
CONQUAERUNTUR
XXII
Item placuit, ut presbyteri, diaconi vel ceteri inferiores
<W411, f.
67v> clerici in causas, quas habuerint, si
de iudiciis episcoporum suorum quaesti fuerint, vicini episcopi eos
audiant et inter eos, quicquid est, finiant adhibiti ab eis ex consensu
episcoporum suorum. Quod si et ab eis
provocandum putaverint, non provocent, nisi ad Africana concilia vel ad
primates provinciarum
suarum. Ad transmarina autem, qui putaverint appellandum, a
nullo intra Africam in communione
suscipiatur.
XXIII
Placuit, ut quicumque conversus ab hereticis dixerint se apud eos
poenitentiam accipere, unusquisque catholicus episcopus requirat, ubi
et ob quam causam apud eosdem hereticos
poenitentiam susceperit, ut cum certis
documentis hoc ipsum sibi approbaverit pro qualitate peccati, sicut
eisdem episcopo catholico
visum fuerit, tempus poenitentiae vel reconciliationis decernat.
XXIIII
Item placuit, ut,
quicumque neglegunt loca ad suam
cathedram pertinentia in catholicam unitatem
<B132, f. 35ra> lucrari, conveniantur a diligentibus
vicinis episcopis, ut id agere non morentur. Quod si intra sex
menses a die conventionis non haec fecerint, qui
potuerit eas lucrari, ad ipsum pertineant ita sane, ut, si ille, ad
quem pertinuisse videbantur, probare potuerit magis illius electam <V630, f.
113vb> neglegentiam ab hereticis, ut impune ibi sint et
suam diligentiam fuisse praeventam, ut eo modo eius cura
sollicitior vitaretur, cum hoc
iudices episcopi cognoverint, suae cathedrae loca restituant. Sane si
episcopi, inter quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille
primas det iudices, in
cuius provincia est locus, de quo contenditur. Si
autem ex communi placito vicinos iudices elegerint,
aut unus eligatur aut tres. Quod, si tres elegerint,
aut omnium sententiam sequantur aut duorum.
<V1341,
f. 44vb> QUOD ELECTORUM IUDICUM
SENTENTIA SPERNI NON DEBET
A iudicibus autem,
quos communis consensus elegerit, non liceat provocare. Et quisquis
probatus fuerit pro contumaciam nolle obtemperare
iudicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det litteras, ut nullus
ei communicet episcoporum, donec obtemperet.
UT SI EPISCOPIS IN SUAM DIOCESIM
COMMUNIONE PRIVETUR
XXV Si in matricibus
cathedris episcopus neglegens fuerit adversus hereticos, conveniatur a
vicinis episcopis diligentibus, et ei sua negligentia
demonstretur, ut se excusare non possit. Quod si ex die, quo convenitur, intra
sex menses, si in eius provincia exsecutio fuerit et non eos
ad unitatem catholicam convertendos curaverit, non ei
communicetur, donec impleat. Si autem exsecutor ad
loca non venerit, non adscribatur episcopo.
DE EPISCOPIS, QUI
DONATISTAS COMMUNICASSE MENTITI FUERINT
Si autem probatum
fuerit eum de communione illorum fuisse mentitum
dicendo eos communicasse, quos eo sciente non
communicasse constiterit, etiam episcopatum amittat.
DE VIRGINIBUS, QUAE
INFRA VIGINTI QUINQUE ANNOS NECESSITATE COGENTE VELANTUR
XXVI Item placuit, ut,
quicumque episcoporum necessitate periclitantis pudicitiae
virginalis, cum vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo <W411, f.
68r> mortis periculoso scrupulo compuncta fuerit,
ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his, ad quorum
curam pertinet, velaverit virginem seu velavit inter viginti quinque annos
aetatis, non ei obsit concilium, quod de isto numero annorum
constitutum est.
DE EPISCOPIS, QUI
PERACTA CARTHAGINENSI SYNODO RETENTI SUNT AD RELIQUA PERAGENDA
XXVII Item placuit, ne
diutius universi episcopi, qui ad concilium congregati sunt, tenerentur ab universo
concilio iudices ternos de singulis
provinciis elegi . Et
electi sunt de provincia Carthaginiensi Vincentius,
Fortunatianus et Clarus, de
provincia Numidia Alipius, Augustinus et Restitutus, de provincia
Bizacena cum sancto sene
Donatiano <V1341, f. 45ra> primate Crisconius,
Iocundus et Emelianus, de Mauri<V630,
f. 114ra>tania Sitifensi Severianus,
<B132, f. 35rb> Asiaticus et Donatus, de
provincia Tripolitana Plautius, qui ex more legatus unus est missus.
Qui omnes cum sancto sene Aurelio universa cognoscant, a quo petit universum
concilium, ut cunctis sive gestis, quae confecta iam sunt, sive epistolis ipse
subscribat.
Et subscripserunt:
Aurelius episcopus ecclesiae Carthaginiensis huic decreto consensi et
perlecto subscripsi,
Donatianus Teleptensis primae sedis subscripsi. Agustinus Ippone regionis
subscripsi. Similiter
omnes episcopi subscripserunt.
EXPLICIUNT AFRICAE CONCILIA.
O93,
f. 57vb; V630, f.
114ra; W411, f. 68r; B132, f. 37ra; V1341, f. 45ra
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 12.1.2006
|