Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
3.
Konzil
von Arles
O93, f. 58vb; V630,
f. 115va; W411, f. 71r; V1341, f. 46vb
INCIPIT CONCILIUM ARELATENSE TERTIUM
XIIII EPISCOPORUM HABITUM ERA CCCCLXI
TITULI EIUSDEM INCIPIT CONCILII
I
Ut diaconus ante XXV et sacerdos ante
XXX annos non ordinetur.
II Ut laicus ante
annum conversionis non ordinetur.
III
Ut digami vel poenitentes vel repudiatarum mariti ad sacerdotium non promoveantur.
IIII
Ut qui clericum alienum defendere
nititur, communione privetur.
<V630,
f. 115vb> Marciano augusto Opilione et
Vincomalone consulibus VIII Id. Iul. cum in voluntate dei ad
dedicationem basilicae sanctae Mariae in Arelatense civitate sacerdotes
domini convenissent, congruum eis et rationabile visum est, ut primum
de observandis canonibus attentissima sollicitudine pertractantes,
qualiter ab ipsis ecclesiasticae regulae servarentur, salubri consilio
definirent.
I
Et quia in ordinandis clericis antiquorum patrum statuta non ad
integrum, sicut expedit, observata esse cognoscuntur, ne forte
quorumcumque importunis et inordinatis precibus sacerdotes domini
fatigentur, et ea, quae toties sunt praecepta, transgredi compellantur,
hoc inter se observandum esse definiunt, ut nullus episcoporum diaconum
antequam viginti quinque annos impleat, ordinare praesumat, episcopatus
vero vel presbyterii honorem nullus laicus ante praemissa anni conversione vel
ante triginta aetatis annos accipiat.
II Nullus poenitentem,
nullus digamum vel viduarum maritos in
praedictis honoribus audeat ordinare. Et licet haec iam prope omnium
canonum instituta contineant, tamen, ne
cuicumque sacerdotum supplicantum, sicut iam diximus,
importunitas vel suggestio iniqua subripiat, necesse fuit, ut nunc
severiorem <W411, f. 71v> regulam sibi velint domini
sacerdotes
imponere. Et ideo quicumque ab hac die contra ea, quae superius sunt
compraehensa clericum ordinare
praesumpserit , ab ea die, qua hoc ei potuerit
approbari, anno integro missas facere non
praesumat. Quam ob rem si quis
observare noluerit et contra concessum fratrum faciens
missas celebrare praesumpserit, ab omnium fratrum caritate noverit se
alienum, <O93, f. 59ra> quia dignum est, ut severitatem
ecclesiasticae disciplinae sentiat, qui salubriter a sanctis patribus instituta observare
contemnit.
<W411,
f. 71r> III Et licet de laicis
prolixiora tempora antiqui
patres ordinaverint observandum, tamen, quia accrescunt ecclesiarum numeri, necesse est nobis sine praeiudicio
dumtaxat canonum constitui antiquorum, ut
nullus metropolitanorum cuicumque laico dignitatem episcopatus tribuat, sed nec reliqui
pontifices presbyterii vel diaconatus honorem conferre praesumant, nisi
anno integro fuerit praemissa conversio.
<W411,
f. 71v> IIII Si forte aliquis
clericorum regulam disciplinae ecclesiasticae subterfugiens fuerit evagatus, quicumque
eum susceperit et illum pontifici suo non
reconciliaverit, sed magis defensare praesumpserit, ecclesiae communione privetur.
Caesarius
in Christi nomine episcopus <V630, f. 116ra> definitionem hanc sanctorum
fratrum meorum vel meam
relegi et subscripsi, Contumeliosus episcopus consensi et subscripsi,
Filiargius episcopus
subscripsi, Praetexatus episcopus
subscripsi, Maximus episcopus subscripsi, Iulianus episcopus
subscripsi, Florentius episcopus subscripsi, item Cyprianus episcopus
subscripsi, Caelestinus episcopus subscripsi,
Procianus episcopus
subscripsi, Eucherius episcopus
subscripsi, Catafronius presbyter directus a dominis meis Agritio et
Severo episcopis subscripsi, ego Desiderius presbyter directus a domino
meo Iohanne episcopo consensi et subscripsi, Leontius presbyter
directus a domino meo Constantino episcopo
subscripsi, ego Emetherius directus a domino
meo Galliciano episcopo consensi
et subscripsi.
O93, f. 59ra; V630, f.
116ra; W411, f. 71v; V1341, f. 47ra
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 12.1.2006
|