Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Konzil
von Valence
O93, f. 59ra; V630,
f. 116ra; W411, f. 71v; V1341, f. 47ra
INCIPIT CONCILIUM VALENTINUM XXX EPISCOPORUM HABITUM
ERA CCCCXIII
INCIPIUNT TITULI EIUSDEM CONCILII
I
De digamis non consecrandis.
II
Ut devota, si maritaverit vel
moechaverit, poenitentiae deputetur.
III
Circa eorum vero personas, qui se post unum et sanctum lavacrum vel
profanis sacrificiis daemonum vel incesta lavatione
polluerunt.
IIII
Ut sacerdos vel levita, si de se crimen aliquod confitetur,
deponatur.
STATUTA
SYNODI APUD ECCLESIAM VALENTINAM SUB
GRATIANO ET VALENTINIANO IMPERATORIBUS SUB DIE IIII ID. IUL. GRATIANO
III ET QUINTIANO CONSULIBUS
Dilectissimis
fratribus per Gallias et quinque
provincias constitutis
episcopis Fegadius, Emerius,
Florentius, Artemius, Emilianus, Britto, Iustus, <V1341, f.
47rb>
Eufodius, Rodamius, Eortius, Cretus, Concordius, Constantius, Paulus,
Anterius, Felix, Neuterius, Urbanus, Simplicius et Vincentius episcopi
in domino salutem.
Transactis
Valentinum omnibus et in dei nomine in statu
meliore compositis, quae fuerunt coepta causa discidii quorundam,
fuit <W411, f. 72r> patrum utilis et religiosa suggestio retractata de his, quae nec recipere
possumus ab ecclesiae sanctitate, nec tamen
usquequaque consuetudinis causa
damnare, ita enim per omnes ecclesias eiusmodi vitii germen inolevit, ut ad plena
remedia non facilis sit recursus, certe non sine verecundia eorum,
quibus causa contigit vitium. Quod circa fratres
generat odium moderatoque
consilio ea cautelae ratio servata est,
quae et scandala submoveret et sanctitatem ecclesiae custodiret.
Sedit igitur neminem post
hanc synodum, qua eiusmodi illicitis
vel sero succurritur.
I De digamis aut internuptiarum maritis ordinari clericos posse, nec
requirendum utrumne initiati sacramentis divinis, anne gentiles hac se
infelici sorte necessitate macularint.
II
De puellis vero, quae se deo voverunt, si ad terrenas
<V630, f. 116rb> nuptias sponte transierint, id custodiendum
esse decrevimus, ut poenitentes per satisfactionem ad poenitentiam
recipiantur, et cum data tamen fuerit, nisi plene
satisfecerint deo, in quantum ratio poposcerit, eis communio differatur.
III
Circa eorum vero
personas, quae se post unum et sanctum lavacrum vel profanis
sacrificiis daemonum vel incesta lavatione polluerunt, eam censurae formam diximus esse
servandam, ut his iuxta <O93, f. 59rb> synodum Nicenum
satisfactionis quidem aditus non negetur, ne infelicibus
lacrimis vel solacii ianua disperationis claudatur, acturi
vero poenitentiam usque
in diem mortis, non sine spe tamen remissionis, quam ab eo plene
sperare debebunt, qui eius largitatem et solus
obtinet et tam dives
misericordia est, ut nemo
desperet. Deus enim mortem
non fecit nec laetatur in perditione vivorum.
IIII
Nec illud, fratres, scribere alienum ab ecclesiae utilitate censuimus, ut
sciretis quicumque sub ordinatione vel diaconatus vel
presbyterii vel episcopatus mortali crimine dixerint se esse pollutos,
a supradictis ordinationibus submovendos, reos scilicet <V1341,
f.
47va> vel veri confessione vel
mendacio falsitatis. Neque enim absolvi potest, qui in se ipsum dixerit mortis causa, quia maior homicida sit.
Divina pietas vos in aeternum custodiat, dilectissimi fratres.
ITEM
ALIA EORUNDEM QUORUM SUPRA.
Dilectissimis
fratribus, clero et plebi ecclesiae Foroiuliensis Fegadius, Emerius,
Florentius, Artemius, Emilianus, Britto, Iustus,
Eufodius, Romadius, Eortius,
Constantinus, Paulus, Cretus, Concordius, Anterius, Neuterius,
Nicetius, Urbanus, Felix, Simplicius et Vincentius, episcopi in domino
salutem.
Quamvis
tam ea Benedictus
frater de sanctissimi Accepti <W411, f. 72v> persona
suggerit,
quae prudenti et christiano viro digna sint, quam quod studio omnium
vestrum ad honorem sacerdotii poscatur edixerit, tamen quia in synodo iam sederat,
ordinationes huiusmodi submovendas, quae
sine scandalo esse non possunt, non potuimus
praestare uni, quod ceteris negabatur. Et licet non ignoremus multos verecundia
et nonnullos honore suscipiendi
sacerdotium et ut trepidos,
quae utique signa sunt sanctitatis falsa in se reiciendi honoris causa
dixisse, tamen quia omnium fere ad ea, quae sunt peiora, proclive iudicium est et hinc materies
disputationum in obtrectationes
sacer<V630, f. 116va>dotum dei quaeritur, sedit in synodo, ut
quisque de se vel vera vel falsa dixisset, fides, quam suimet testimonio
confirmaret, haberetur. Quapropter decretum est
submovendos protinus esse ab eo gradu, quem
ab omni scandalo liberum esse licet. Divina pietas in aeternum vos protegat.
O93, f. 59rb;
V630, f.
116va; W411, f. 72v; V1341, f. 47va
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 13.1.2006
|