Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Konzil
von Turin
O93, f. 59rb; V630,
f. 116va; W411, f. 72v; V1341, f. 47va
CONCILIUM TAURINANTIUM.
I Ut
qui approbaverint suam civitatem metropolim fuisse, teneant primatum.
II Ut
episcopi, qui contra statuta faciunt, honore priventur.
III
De laicis, qui in clericos crimen
intendunt.
IIII De clericis, qui per culpam
ab episcopo suo excommunicantur.
V De
his, qui se ab hereticis
separare voluerint, ut ab ecclesia catholica
suscipiantur.
VI Ut
alterius clericum non promoveat alter nec abiectum recipiat.
VII De his, qui contra
interdictum sunt ordinati vel in
honore filios
genuerunt.
Fratribus
dilectissimis per Gallias et quinque provincias constitutis sancta synodus, quae convenit
in urbe Taurinantium.
Cum
ad postulationem provinciarum
<V1341. f. 47vb>
Galliae sacerdotes convenissemus ad Taurinantium civitatem atque in
eiusdem urbis ecclesia auctore domino vel mediatore sederemus, auditis
allegationibus episcoporum, eorum videlicet, qui ad iudicium fuerant
congregati, de singulis negotiis haec sententiae forma
processit, quod a paucis statuta canonum
servarentur et plurimorum
intentionibus
adhiberetur utilis medicina.
I
Nam cum primus omnium vir
sanctus Proculus
Massiliensis episcopus civitatis se tamquam
metropolitanum ecclesiis, quae in secunda
provincia Narbonensi
positae videbantur, diceret praeesse debere
atque per se
ordinationes in memorata provincia summorum fieri sacerdotum, si quidem assereret easdem
ecclesias vel suas fuisse vel
episcopos a se in eisdem ecclesiis
ordinatos, e diverso eiusdem
regionis episcopi aliud
defensarent ac sibi alterius provinciae
sacerdotem praeesse non
debere contenderent, id iudicatum est a sancta synodo
contemplatione pacis <O93,
f. 59va> atque con<W411, f. 73r>cordiae, ut non tam
civitati eius, quae in
altera provincia sita
est, cuius magnitudinem penitus
nesciremus, quam ipsi
potissimum deferretur, ut filiis honore primatus
assisteret. Dignum
enim visum est, ut, quamvis unitate provinciae minime tenerentur,
constringerentur tamen pietatis
affectu. Haec ipsi tantum in die vitae eius
forma servabitur, ut in
ecclesiis provinciae secundae Narbonensis,
quas <V630, f.
116vb> vel suas parrochias vel suos discipulos fuisse
constiterit
ordinatos, primatus habeat dignitatem. Illud a partibus suis observandum,
quod licet ex superfluo
non tamen inutiliter commonetur, ut ipse Proculus
tamquam pius pater
consacerdotes suos honoret ut filios et memoratae
provinciae sacerdotes
tamquam boni filii eundem habeant ut parentem, et
invicem sibi exhibeant
caritatis affectum impleto hoc, quod ait beatus apostolus: Honore mutuo
praevenientes, non alta sapientes, sed humilibus
consentientes. Illud deinde
inter episcopos urbium Arelatensis et Viennensis, qui
de primatus apud nos
honore certabant, a sancta synodo
definitum est, ut qui ex
his approbaverit suam civitatem esse
metropolim, is totius
provinciae honorem primatus
obtineat, et ipse canonum
ordinationem habeat
potestatem. Certe ad pacis
vinculum conservandum hoc consilio utiliori
decretum est, ut, si placet
meritarum urbium episcopis,
unaquaeque de his
viciniores sibi inter provincias
muniat civitates atque
eas ecclesias visitet, quas in oppidis suis
maximas magis esse
constiterit, <V1341, f.
48ra> ita ut memores unanimitatis atque
concordiae non alterum longius sibi
usurpando, quod est alii
propius, inquietet.
II Gestorum quoque seriem conscribi placuit itaque perpeti disciplinam,
quam circa Octavium,
Ursionem, Remigium et Triferium
episcopos synodus sancta
decrevit, qui usurpatione quadam de ordinatione
sacerdotum ad invidiam
vocabantur, quod eis hactenus idcirco videtur indultum, ut de cetero hac
auctoritate commoniti nihil usurpare
conentur, siquidem ea ab hac causa
excusatione se defenderint,
qua dicerent prius se non esse conventos.
Proinde iudicavit synodus,
ut, si quis ex hoc fecerit contra statuta maiorum, sciat is, qui
ordinatus fuerit, sacerdotii se honore privandum. Ille vero, qui
ordinaverit, auctoritatem se in
ordinationibus vel in conciliis minime retinendam. Non solum
autem circa memoratos
episcopos haec sententia praevalebit, sed circa omnes qui simili errore
decepti ordinationes huiusmodi perpetrarunt.
III De Palladio autem laico, qui
Spano presbytero non
leve crimen intenderat, inter quos
episcopos Triferius eiusdem
criminis causas se cognovisse testatus est,
id con<W411, f.
73v>cilii decrevit auctoritas, ut idem Palladius in eadem
sententia
maneret, qua cognitionis
tempore a Triferio fuerat
sacerdote multatus, hoc ei
humanitate reservato concilii, ut
ipse Triferius in
potestate habeat, quando
ei voluerit
relaxare.
IIII Statuit quoque de Exuperatio
presbytero sancta
synodus, qui in iniuriam sancti episcopi sui Triferii gravia et multa
consen<V630, f.
117ra>serat et frequentibus
eum contumeliis
provocaverat, ita ut nonnulla fecerit contra ecclesiasticam
disciplinam, propter quam causam ab eo
fuerat dominica
communione privatus, ut in eius sit arbitrio, restitutio ipsius, in
cuius potestate fuit eius abiectio,
hoc est, ut, quando
vel idem Exuperatius satisfecerit
vel episcopo Triferio
visum fuerit, tunc gratiam
communionis accipiat.
V Illud
decrevit praeterea
sancta synodus, ut, quoniam
legatos episcopi Galliarum, qui Felici communicant, destinarunt, ut, si
quis ab eius communione se voluerit sequestrare, in sanctae pacis
consortium suscipiatur
iuxta litteras venerabilis
memoriae Ambrosii episcopi vel
Romanae ecclesiae
sacerdotis dudum latas, quae in concilio legatis praesentibus recitatae sunt.
VI
<V1341, f. 48rb> Nec illud praetermittendum
fuit, quod
synodi sententia definitum <O93, f. 59vb> est, ut
clericum
alterius secundum statuta canonum nemo suscipiat neque suae ecclesiae
in alio gradu audeat ordinare neque abiectum recipiat in communionem.
VII Hi autem qui
contra interdictum sunt
ordinati vel in ministerio filios genuerunt, ne ad maiores gradus
ordinum permittantur, synodi decrevit auctoritas.
Incolumes
vos dominus
noster aevo longissimo conservare dignetur, domini fratres dilectissimi.
O93,
f. 59vb; V630, f.
117ra; W411, f. 73v; V1341, f. 48rb
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 13.1.2006
|