Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Konzil
von Valencia
O93, f. 67va; V630, f. 129rb; W411, f. 97v;
V1341, f.
61ra; E97, f. 302rb
INCIPIT VALENTINUM CONCILIUM SEX EPISCOPORUM HABITUM ERA DXXXIII.
TITULI EIUSDEM CONCILII INCIPIUNT
<V630. f. 129va> I Ut evangelium
post apostolum legatur.
II Ut defuncto episcopo de rebus ipsius vel
ecclesiae nullus quicquam
praesumat.
III Ut propinqui morientis
episcopi de rebus eius nihil usurpent sine
metropolitani et
comprovincialium conscientia.
IIII De exsequiis morientis
episcopi et qualiter humetur.
<V1341, f. 61rb> V De vagis et
inoboedientibus clericis.
VI Ut clericum alienum
nullus ordinet,
nec sit clericus, qui non spoponderit locum, ubi
sit
delegatus.
ANNO XV TEODORICI REGIS SUB DIE PRIDIE NON. DECEMBR.
I Cum in nomine domini nostri Iesu Christi Valentino concilio congregati ecclesiasticas regulas tractaremus antiquos canones
relegentes inter
cetera hoc
esse censuimus observandum, ut sacrosancta evangelia ante munerum illationem vel missam <W411, f. 98r> caticuminorum in
ordine lectionum
post legantur, quatenus salutaria praecepta domini nostri Iesu Christi vel
sermones sacerdotis non solum fideles, sed etiam caticumini ac poenitentes et omnes, qui e diverso sunt, audire licitum habeant. Si enim pontificum praedicatione audita nonnullos
attractos ad fidem evidenter scimus.
II Hoc etiam placuit, ut episcopo ab hoc saeculo iubente domino arcessito clerici ab omni omnino supellectili vel quaecumque sunt in domo ecclesiae vel episcopi in libris,
<E97,
302va> in speciebus, utensibilibus, vasculis, frugibus, gregibus, animalibus vel omni
omnino re, rapaces manus abstineant et nihil latronum
more diripiant. Qui nisi canonum auctoritate cohibiti fuerint omnia,
quae
pervaserint,
metropolitani vel omnium comprovincialium sacerdotum districtione coacti in pristinum statum redintegrare cogantur, ut nihil antistiti vel dispensatori futuro necessariorum sub hac
iusta
constitutione <O93, f. 67vb> depereat. Quod ut
confidentius iustitia manente servetur secundum Regiensis synodi constituta episcopo a corpore recedente
vicinior
illi accedat episcopus, qui ex more exsequiis celebratis, statim ecclesiae ipsius curam
districtissime
gerat, ne quid ante ordinationem futuri pontificis remanentium clericorum subversioni vel direptioni iam liceat, ita ut perspectis omnibus inspectio certior descriptioque fidelissima, si fieri potest, intra octavas defuncti sub diligentia praesentis episcopi peragatur. Dehinc ad metropolitani notitiam habita ordinate descri<V630, f. 129vb>ptio
deferatur, ut eius
electione talis persona ordinandae domus ecclesiasticae procuretur, quae vel consueta clericis stipendia dispenset et creditarum sibi rerum, si forsitan tarditas in episcopo ordinando successerit, metropolitano congruis
temporibus
reddere possit rationem, ut sub hac salubri constitutione clerici stipendiis suis omnino contenti labores <V1341, f. 61va> non diripiant episcopi decedentis et in vacuam ecclesiae domum futurus pontifex non sine
dolore
succedat, sed magis de praedecessoris sui dimisso possit et ipse gaudere et aliis ministrare.
III Simili quoque modo parentibus et propinquis decedentis episcopi, si intestatus obierit denuntietur, ut sine metropolitani vel comprovincialium
sacerdotum
conscientia nihil de rebus defuncti occupare pertemptent, ne forte
hereditariis
rebus etiam aliqua ad ecclesiam pertinentia vel permixta usurpent, sed
usque
ad ordinationem futuri exspectent antistitis aut certe, si longum fuerit, ad metropolitani, ut dictum est, ordinationem
<W411, f.
98v> recurrant. Si quis <E97, f. 302va> autem
immemor divini
timoris contra haec sancta synodica clericus quisque vel laicus venire improba mente temptaverit et
communione et consortio privetur ecclesiae, quia durum est, ut ad illam conveniat, quam exspoliare non
metuit, nisi forte spiritu meliori correptus, dum a praesumptione cessaverit,
recuperet indulgentiam. Si autem rationabiliter modesteque unusquisque repetit, quod sibi iure debetur, ei absque aliqua
animadversione
a metropolitano, vel cui iniunxerit, aut res aut ratio non negetur. Hos etiam omnes canones constringunt, qui tam in praeteritum quam in futurum res ecclesiae vel episcopi
usurpantes
diripuerint.
IIII Illud etiam provido consilio decernentes, ut, quia saepe sanctorum antistitum per abstinentiam commendatoris episcopi exsequiae differuntur,
ita ut
veneranda pontificis membra, dum tardius funerantur, iniuriae omnino subiaceant. Episcopus, qui post mortem
fratris ad
sepeliendum eum solet invitatus occurrere, infirmum magis et adhuc in
corpore positum admonitus visitare non differat, ut aut de relevatione consacerdotis amplius gaudeat aut certe de ordinatione domus
suae
fratrem admoneat eiusque probabilem voluntatem in effectum transmittat ac recedentem a saeculo oblatum in eius commendatione sacrificium deo, mox sepulturae tradat diligentissime et
superius
constituta canonice non differat adimplere. Si autem, ut fieri solet,
antistes
obitu repentino discesserit et collimitanei sacerdotes de longinquo
minime adesse potuerint, uno die tantum cum sua nocte exanimatum corpusculum sacerdotis maneat, ne sine <V630, f. 130ra> fratrum ac religiosorum frequentia vel psallentium excubatione
<V1341, f.
61vb> servatum a presbyteris cum omni diligentia in loculo conditum seorsum non statim humetur, sed
honorifice
commendetur, donec sine mora invitato undecumque pontifice ab ipso, ut
condecet, sollemniter tumuletur, ut et iniuriae tollatur occasio et mos
antiquus in sepeliendis sacerdotibus observetur.
V Hoc etiam placuit, ut vagus atque instabilis
clericus
<O93, f. 68r>
sive etiam in diaconi ministerio vel presbyteri officio constitutus, si episcopi, a quo ordinatus est, praeceptis non
oboedierit, ut in
delegata
sibi ecclesia <E97, f. 303ra> officium dependat assiduum,
quousque in vitio permanserit, et communione et honore privetur.
VI Ut nullus alienum clericum secundum decreta canonum sine consensu episcopi sui audeat
ordinare, sed
nec ullum
sanctorum sacerdotum quispiam ordinet, qui localem se futurum primitus
non spoponderit, ut per hoc nullus a regula vel disciplina
<W411, f. 99r>
ecclesiastica deviare
permittatur impune.
Celsinus in Christi nomine episcopus kk. subscripsi. Secabius episcopus subscripsi. Benagius
episcopus
subscripsi. Ampelius episcopus subscripsi. Salustius archidiaconus vicarius domini mei Marcelli episcopi
subscripsi.
O93, f. 68ra; V630, f.
130ra; W411, f. 99r;
V1341, f. 61vb; E97, f. 303ra
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 15.1.2006
|