Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
4.
Konzil
von Toledo
O93, f. 73vb; V630, f.
138rb; W411, f.
114v; V1341, f. 71rb; E97, f. 311va
I
II De oratione et fidei confessione, quae in sancta dei ecclesia praedicatur.
<E97, f.
311vb> III
Nulla pene res magis disciplinae mores ab ecclesia Christi depulit,
quam
inordinata diversitas officii.
IIII De formula, secundum quam debeat sancta synodus in dei nomine fieri.
V De sollemnitate paschali, qualiter solet in Spaniis varietas exsistere praedicationis.
VI De baptismi sacramento.
VII Comperimus, quod per nonnullas ecclesias in die sexta feria passionis domini
clausis
basilicarum foribus non celebretur officium.
VIII Quidam in die eiusdem dominicae passionis ab hora nona ieiunium solvunt.
VIIII Lucerna et cereus infra vigilias apud quasdam ecclesias non benedicuntur, et cur a nobis
benedicantur,
inquirunt.
X Nonnulli sacerdotum per Spanias reperiuntur, qui dominicam orationem, quam
salvator
noster docuit et recipit, non cotidie, sed tantum die dominico dicunt.
XI Quod sacerdotes Spaniae diebus quadragesimae alleluia decantent.
XII Quod in quibusdam Spaniarum ecclesiis laudes post apostolum decantantur.
XIII De hymnis etiam canendis.
XIIII De hymnis quoque trium puerorum, in quo universa caeli terraeque creatura deum collaudat.
XV Quod in finem psalmorum non, sicut a quibusdam, gloria patri, sed gloria et honor patri dicatur.
XVI Sunt quidam, qui in fine responsoriorum gloriam non dicant.
XVII De apocalypsi libro, ut teneatur et quando legatur.
<V630, f.
138va> <V1341, f.
71rb> XVIII Quod quidam sacerdotes non rite post dictam orationem dominicam statim
communicant
et postea benedictionem in populo dant.
XVIIII Quod perniciosa consuetudo nequaquam est
reticenda.
XX Quod in veteri lege ab anno XXV levitae ordinari mandantur.
XXI Quod sacerdotes dei irrepraehensibiles esse
debent.
XXII Quod apud deum conscientiam puram habere oporteat.
XXIII Quemadmodum antistites, ita presbyteri atque levitae sicut nomine, ita et meritis vitae testimonium teneant.
XXIIII Quod prona sit omnis aetas ab adolescentia in malum.
XXV Quod maxime in sacerdotibus dei vitanda est errorum ignorantia.
XXVI De presbyteris parrochitanis, dum ordinantur, quod libellum officialem a sacerdote suo accipere
debeant.
XXVII Quando presbyteri aut diaconi per parrochias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere.
XXVIII Si episcopus, presbyter, diaconus, subdiaconus
a gradus suos deiecti fuerint et in secunda synodo innocentes inveniantur, qualiter recipi debeant.
XXVIIII Si episcopus aut presbyter seu diaconus vel ex ordine clericorum magos, aruspices, ariolos, augures vel sortilogos consulere fuerint depraehensi, quid de his agendum sit.
XXX Confinitimi hostium sacerdotes praeter eos, qui a regia
potestate
licentiam acceperint, in synodo multandi sunt.
<O93, f.
74ra> XXXI Quod saepe principes contra quoslibet maiestatis
obnoxios
<E97, f. 312ra> sacerdotibus negotia sua committunt.
XXXII Ut episcopi in protegendis populis ac defendendis impositam a deo sibi curam non ambigant.
XXXIII Ut avaritia <W411, f. 115r> radix cunctorum
malorum aliquorum sacerdotum mentes obtineant.
XXXIIII Quicumque episcopus alterius episcopi diocesim per XXX annorum sine aliqua interpellatione possederit, ut eam teneat.
XXXV Ut sicut diocesim alienam trigennalis possessio tollit, ita territorium conventum non adit.
XXXVI Quod episcopum per cunctas dioceses parrochiasque suas per singulos annos ire oporteat.
XXXVII Quicumque episcopi suffragio cuiuslibet
aliquid de ecclesiasticis utilitatibus perviderit, quid agendum sit.
XXXVIII Praebendum a sacerdotibus vitae solacium indigentibus
<V1341, f.
71va> et maxime his, quibus praestituenda vicissitudo est.
XXXVIIII Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam, ut presbyteris se praeferant.
XL Si non licet episcopis nec presbyteris oraria duo indui, quanto magis diacones, qui ministri eorum sunt.
XLI Ut omnes clerici vel lectores sicut levitae et sacerdotes
detonso superius toto capite, inferius solam circuli coronam
relinquant.
<V630, f. 138vb>
XLII Ut extraneae feminae cum clericis non habitent.
XLIII De clericis, qui non habentes legitimum coniugium extranearum mulierum vel ancillarum
suarum
interdicta sibi consortia appetunt.
XLIIII De clericis, qui sine consultu episcopi sui uxores duxerunt.
XLV De clericis, qui in quacumque seditione arma
volentes
sumpserint.
XLVI Si quis clericus in demoliendis sepulchris fuerit depraehensus.
XLVII De praecepto domini nostri Sisenandi regis.
XLVIII De elegendis oeconomis.
XLVIIII De professione monachi, ut, quicquid fuerit allegatum, tenebit.
L De clericis, qui monachorum praepositum appetunt.
LI De monachis, qui egredientes a monasterio non solum ad saeculum revertuntur,
sed etiam
uxores accipiunt.
LII De nonnullis monachis egredientibus a monasteriis.
LIII De religiosis propriae religionis, qui nec inter clericos nec inter monachos habentur.
LIIII De eis, qui in discrimine constituti poenitentiam
accipiunt.
LV De saecularibus, qui accipientes poenitentiam se totonderant et rursus prevaricantes laici effecti sunt.
LVI Quod duo sint genera viduarum, saeculares et
sanctimoniales.
LVII De Iudaeis.
LVIII De cupiditate episcopi, presbyteri, diaconi
sive
clericorum, qui contra fidem christianam a Iudaeis suffragium praestiterit.
LVIIII De his, qui ex Iudaeis dudum ad christianam fidem promoti sunt.
LX De Iudaeorum filiis vel filiabus, ne parentum ultra involvantur erroribus.
LXI De Iudaeis baptizatis, si postea praevaricaverint in Christo.
LXII De malorum consortia, quae etiam bonos corrumpunt.
LXIII De Iudaeis, qui christianas mulieres in coniugio habent.
<E97, f.
312rb> LXIIII Non potest erga homines esse fidelis, qui exstiterit impius.
LXV Praecipiente domino atque excellentissimo Sisenando rege,
ut Iudaei
aut, qui ex Iudaeis sunt, officia publica nullatenus appetant.
<V1341, f.
71vb> LXVI Ut Iudaeis non liceat christianos servos habere.
LXVII De eis, qui de rebus suis pauperibus Christi nulla distribuunt.
<W411, f.
115v> LXVIII De episcopis, qui mancipium iuris ecclesiae
non retento ecclesiastico patrocinio manumitti desiderant.
LXVIIII Ut sacerdotes, qui aut res suas ecclesiae relinquunt aut nihil habentes aliqua praedia ecclesiis
suis
conquirunt, si voluerint, possunt de ecclesiae famulis
aliquos libertos
facere.
LXX De libertis ecclesiae, quia nusquam moritur eorum patrona,
<O93,
f. 74rb> a patrocinio eiusdem nusquam discedant.
<V630, f.
139ra> LXXI De libertis ecclesiae, qui a patrocinio eius discedunt.
LXXII De libertis, qui a quibuscumque manumissi sunt atque ad ecclesiae patrocinio commendati exsistunt.
LXXIII Ut, qui libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum in
eis
obsequium patronus detentet, suscipiantur ad clerum.
LXXIIII De familiis ecclesiae constituere presbyteros et diaconos per parrochias licet.
LXXV De ecclesiastici ordinis institutis vel decretis, quae ad quorundam pertinent disciplinam.
Anno tertio regnante domino nostro gloriosissimo principe Sisenando die
Non. Dec.
era DCLXXXI, dum studio amoris Christi ac diligentia religiosissimi Sisenandi regis Hispaniae atque Galliae sacerdotes apud Toletanam urbem in nomine domini convenissemus, ut eius imperiis atque
iussis
commoniti a nobis agitaretur de quibusdam ecclesiae disciplinis tractatus, primum gratias salvatori nostro deo
omnipotenti egimus.
Post haec antefato ministro excellentissimo et glorioso regi, cuius tanta erga deum devotio exstat, ut
non solum
in rebus humanis, sed etiam in causis divinis sollicitus
maneat. Hic quippe, dum in basilica beatissimae et sanctae martyris Leocadiae
omnium nostrum
pariter iam coetus adesset, pro merito fidei suae, cum magnificentissimis
et
nobilissimis viris ingressus, primum coram sacerdotibus dei hymni prostratus cum lacrimis et gemitibus pro se
interveniendum domino postulavit, deinde religiosa prosecutione synodum <E97, f.
312va> exhortatus
est, ut paternorum decretorum memores ad confirmanda in nobis iura
ecclesiastica studium praeberemus, et illa corrigere, quae, dum per
neglegentiam in usum venerunt contra ecclesiasticos mores,
<V1341,
f. 72ra> licentiam sibi de usurpatione fecerunt. Talibus igitur eius monitis congaudentes necessarium exstitit
iuxta
eius nostrumque votum tractare, quae competunt, sive in sacramentis
divinis, quae diverso atque illicito modo in Spaniarum ecclesiis celebrantur, seu quae in moribus
prave usurpata noscuntur. Et quoniam generale concilium
agimus, oportet
primum nostrae vocis sermonem de deo esse, ut post professionem fidei
sequentia operis nostri vota, quasi super fundamentum firmissimum
disponantur. <W411, f. 116r> Quemdadmodum a sanctis patribus accepimus, patrem et filium
et
spiritum sanctum unius deitatis atque substantiae confitemur, in
personarum diversitate trinitatem credentes, in divinitate unitatem praedicantes nec per<V630, f.
139rb>sonas
confundimus nec substantiam separamus. Patrem a nullo
factum vel
genitum dicimus, filium a patre non factum, sed genitum asserimus,
spiritum vero sanctum nec creatum nec genitum, sed procedentem ex patre
et filio profitemur. Ipsum autem dominum Iesum Christum dei filium et
creatorem omnium ex substantia patris ante saecula genitum descendisse ultimo tempore pro redemptione mundi a patre,
qui
numquam desinit esse cum patre, incarnatus est enim ex spiritu sancto
et sancta gloriosa dei genetrice virgine Maria et natus ex ipsa solus. Idem dominus Iesus Christus unus in sancta trinitate anima et carne perfectus sine
peccato
suscipiens hominem manens, quod erat, assumens, quod non erat, aequalis
patri secundum divinitatem, minor patre secundum humanitatem, habens in una persona duarum naturarum
proprietatem,
naturae enim in illo duae, deus et homo, non autem duo
filii et dii
duo, sed idem una persona in utraque natura; perferens
passionem et mortem pro nostra salute, non in virtute
<O93, f.
74va> divinitatis, sed infirmitate humanitatis, descendit ad inferos,
ut
sanctos, qui ibi tenebantur, erueret et devicto mortis imperio resurrexerit, assumptus in caelis venturus est in futurum ad iudicium
vivorum et
mortuorum, cuius morte <E97, f. 312vb> et sanguine mundati remissionem peccatorum
consecuti sumus,
resuscitandi ab eo in die novissima in ea, qua nunc vidimus, carne et in ea, qua resurrexit, idem dominus forma,
percepturi ab ipso alii pro iustitiae meritis vitam
aeternam, alii
pro peccatis supplicii aeterni sententiam. Haec <V1341, f. 72rb> est catholicae
ecclesiae fides,
hanc confessionem conservamus atque tenemus, quam quisque firmissime
custodierit, perpetuam salutem habebit.
II Post rectae fidei confessionem, quae in sancta
dei
ecclesia praedicatur, placuit omnes sacerdotes, qui catholicae fidei unitate complectimur, ut nihil ultra diversum aut dissonum in ecclesiasticis sacramentis agamus,
ne
quaelibet nostra diversitas apud ignotos seu carnales schismatis errorem videatur
ostendere et
multis exstet in scandalum varietas ecclesiarum. Unus igitur
ordo orandi
atque psallendi a nobis per omnem Spaniam atque Galliam conservetur, unus modus in missarum sollemnitatibus, unus in
vespertinis officiis, nec diversa sit ultra in nobis ecclesiastica consuetudo,
quia una fide continemur et regno. Hoc
enim et antiqui canones decreverunt, ut unaquaeque <W411, f.
116v>
provincia et psallendi et ministrandi parem consuetudinem teneat.
III <V630, f. 139va> Nulla pene res
disciplinae mores
ab ecclesia Christi magis depulit, quam sacerdotum neglegentia, qui contemptis canonibus ad corrigendos ecclesiasticos mores
synodum
facere neglegunt. Ob hoc a nobis universaliter definitum est, ut, quia iuxta antiqua patrum decreta bis in anno difficultas temporis fieri concilium non sinit, saltem vel semel a nobis celebretur ita tamen, ut, si fidei causa est aut quaelibet alia ecclesiae communis, generalis totius Spaniae et Galliae synodus convocetur; si vero nec de fide, nec
de communi ecclesiae utilitate tractabitur, speciale erit concilium, prout uniuscuiusque provinciae metropolitanus elegerit peragendum. Omnes
autem, qui
causas contra episcopos aut iudices ac potentes aut contra quoslibet alios habere noscuntur, ad
eundem concilium concurrant, et quaecumque examina synodalia a quibuslibet prave usurpata inveniuntur regii
exsecutoris
in<E97, f. 313ra>stantia iustissime his, quibus iura
sunt,
reformentur, ita ut pro compellendis iudicibus vel saecularibus
viris ad
synodum metropolitani studio quidam exsecutor a principe postuletur. Quinta autem decima Kal. Iun. congreganda est in unaquaque provincia synodus propter vernale tempus, quando herbis <V1341, f. 72va> terra vestitur et pabula germinum inveniuntur.
IIII Hora itaque diei prima ante solis ortum eiciantur omnes ab ecclesia.
Obseratisque foribus cunctis ad unam ianuam, per quam sacerdotes
ingredi oportet, ostiarii sedeant et convenientes omnes episcopi pariter
introeant, et
secundum ordinationis suae tempora resideant. Post ingressum omnium episcoporum atque
consessum vocentur deinde presbyteri, quos causa probaverit introire. Nullus se inter eos ingerat diaconorum. Post hos
ingrediantur
diacones probabiles, quos ordo poposcerit interesse, et corona facta de
sedibus episcoporum presbyteri a tergo eorum resideant, diacones in conspectu episcoporum stent. <O93,
f. 74vb>
Deinde ingrediantur laici, qui electione concilii interesse meruerint, tum quoque et notarii, quos ad recitandum vel excipiendum ordo requirit,
et
obserentur ianuae. Sedentesque in diuturno silentio sacerdotes et cor tantum
habentes
ad deum, dicat archidiaconus: Orate. Statimque omnes in terram prostrabuntur, et orantes diutius tacite cum fletibus atque
gemitibus,
unus ex episcopis senioribus surgens orationem palam fundat ad dominum,
cunctis adhuc in terra iacentibus. Finita
<V630, f. 139vb> autem oratione et responso ab omnibus Amen, rursus dicat diaconus: Erigite vos, et confestim omnes surgant et cum omni timore dei <W411,
f. 117r> et
disciplina, tam episcopi quam presbyteri sedeant sicque omnibus in suis locis in silentio consedentibus diaconus
alba
indutus codicem canonum in medio proferens capitula de conciliis agendis
pronuntiet,
finitisque titulis metropolitanus episcopus concilium alloquatur dicens: Ecce, sanctissimi sacerdotes, recitatae sunt ex
canonibus
priscorum patrum sententiae de concilio celebrando. Si qua igitur
quempiam vestrum actio commovet coram suis fratribus proponat. Tunc si
aliquis quamcumque <E97, f. 313rb> querelam, quae contra
canonem
agit, in audientiam sacerdotalem protulerit, non
prius ad
aliud transeatur capitulum, nisi primum, quae praeposita est actio,
terminetur. Nam et si presbyter aliquis aut diaconus vel clericus sive laicus de his, qui foris
steterint, concilium pro qualibet re crediderit appellandum, ecclesiae
metropolitanae
archidiacono causam suam intimet, et ille concilio denuntiet. Tunc illi et introeundi et proponendi <V1341, f.
72vb>
licentia concedatur. Nullus autem episcoporum a coetu communi secedat antequam hora generalis
secessionis
adveniat. Concilium quoque nullus solvere audeat, nisi fuerint
cuncta
determinata, ita ut quaecumque deliberatione communi finiuntur,
episcoporum singulorum manibus subscribantur. Tunc
enim deus suorum sacerdotum interesse credendus est, si tumultu omni abiecto sollicite atque
tranquille
ecclesiastica negotia terminentur.
V Solet in Spaniis de solemnitate paschali varietas exsistere
praedicationis. Diversa enim observantia laterculorum paschalis festivitatis interdum errorem
parturit. Proinde
placuit, ut ante tres menses epiphaniorum
metropolitani sacerdotes litteris se invicem inquirant, ut communi scientia docti diem resurrectionis Christi
comprovincialibus suis
insinuent et uno tempore celebrandum annuntient.
VI De baptismi autem sacramento, propter quod in Spaniis quidam sacerdotes trinam, simplam quidam mersionem faciunt, a nonnullis schisma esse
conspicitur
et unitas fidei scindi videtur. Nam dum partes diversae in baptizandis aliqua contrario modo agunt, ab aliis non baptizatos esse contendunt. Proinde
quid a
nobis in sacramenti diversitate fiendum sit, apostolicae sedis informemur praeceptis
non
nostram, sed paternam institutionem sequentes. Beatae igitur memoriae
Gregorius Romanae ecclesiae pontifex, qui non solum partes Italiae
illustravit, sed et longe exsistentes ecclesias sua doctrina perdocuit, efflagitante sanctissimo Leandro episcopo de hac Spaniae diversitate, quid potius esset sequendum, inter cetera rescribens <V630, f. 140ra> ei sic ait: De trina <W411, f.
117v> vero mersione
baptismatis nihil respondi verius potest, quam ipsi sensistis, quia in una fide
nihil
<E97, f. 313va> efficit sanctae ecelesiae consuetudo diversa. Nos
autem, quod
tertio mergimus, <O93, f. 75ra> triduanae sepulturae sacramenta signamus, ut, dum tertio ab aquis infans educitur, resurrectio triduani
temporis
exprimatur. Quod si quis forte etiam pro summae trinitatis veneratione
existimet fieri, neque ad hoc aliquid obsistit
baptizandum semel
in aquas mergere, quia dum in tribus <V1341, f.
73r>
subsistentiis una substantia est, repraehensibile esse
nullatenus
poterit infantem in baptismate in aquam vel ter vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum
trinitas et
in una potest divinitatis singularitas designari. Sed si hucusque ab hereticis infans in baptismate tertio mergebatur, fiendum apud vos esse non censeo, ne dum mersiones numerant, divinitatem
dividant,
dumque, quod faciebant, faciunt, morem vestrum se vicisse glorientur.
Quapropter quia de utroque sacramento, quod fit in sancto baptismo a
tanto viro
reddita est ratio, quod utrumque rectum, utrumque irrepraehensibile in
sancta dei ecclesia habeatur, propter vitandum autem schismatis
scandalum vel heretici dogmatis usum simplam teneamus baptismi mersionem, ne videantur apud
nos, qui tertio mergunt, hereticorum approbare
assertionem,
dum secuntur et morem, et ne forte cuiquam sit dubium huius simpli mysterium sacramenti, videat in eo mortem et
resurrectionem Christi significare. Nam in aquis mersio quasi in infernum descensio est et rursus ab aquis emersio resurrectio est. Item videant in eo unitatem divinitatis et trinitatem
personarum
ostendi. Unitatem, dum
semel mergimus; trinitatem, dum in nomine patris et filii et
spiritus
sancti baptizamus. Panditur huius singularis baptismatis mysterium etiam
scripturarum sanctarum exemplis Paulo apostolo attestante:
Nolo vos
ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et
omnes mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Mare quippe
rubrum
significat baptismum Christi sanguine consecratum, per
quod populus dei <E97, f. 313vb> semel transiit, ubi tamen tota erat trinitas praecedente populum columna ignis et nubis. In igne quippe significatur pater, in columna filius, in nube spiritus sanctus. Iordanis
quoque
fluenta cum arca populus dei semel transiit, per quod significatur simpla mersio baptismatis, cuius sacramento ecclesia
abluitur
et de saeculi huius laboribus per baptismum quasi per Iordanem ad terram caelestis repromissionis ingreditur.
<V630, f.
140rb> VII Comperimus, quod per nonnullas ecclesias in
die
<V1341, f. 73rb> sextae feriae passionis domini clausis basilicarum foribus nec celebretur officium nec passio domini populis praedicetur, <W411, f.
118r> dum
idem salvator noster apostolis suis praecipiat dicens: Passionem et mortem et resurrectionem meam omnibus praedicate.
Ideoque oportet eodem die mysterium crucis, quod ipse dominus cunctis annuntiandum voluit, praedicari atque indulgentiam criminum clara voce omnem
populum
postulare, ut poenitentiae compunctione mundati venerabilem diem dominicae resurrectionis remissis
iniquitatibus
suscipere mereamur corporisque eius et sanguinis sacramentum mundi a peccato sumamus.
VIII Quidam in die eiusdem dominicae passionis ab
hora nona
ieiunium solvunt, conviviis adhibentur, et dum sol ipse eadem die tenebris palluerit, lumen subduxerit, ipsaque elementa turbata mestitiam totius mundi ostenderint, illi ieiunium tanti diei polluunt epulisque inserviunt, et quia totum eundem
diem
universalis ecclesia propter passionem domini in merore et abstinentia peragit, quicumque in eo
ieiunium praeter
parvulos, senes et languidos ante peractas indulgentiae preces persolverit, a paschali gaudio depellatur, nec in eo sacramentum corporis et
sanguinis
domini percipiat, qui diem passionis eius per abstinentiam non honorat.
VIIII Lucerna et cereus infra vigilias apud quasdam ecclesias non benedicitur et, cur a nobis benedicatur, inquirunt. Propter gloriosum <O93, f.
75rb> enim
noctis ipsius sacramentum sollemniter haec benedicimus, ut sacrae
resurrectionis Christi mysterium, quod tempore huius votivae noctis advenit, benedictione <E97, f. 314ra> sanctificati
luminis suscipiamus,
et quia haec observatio per multarum loca terrarum regionesque Spaniae in ecclesiis commendatur, dignum est, ut propter unitatem pacis in
Gallicanis
ecclesiis conservetur. Nulli autem impune erit, qui haec contempserit, sed patrum regulis subiacebit.
X Nonnulli sacerdotum in Spaniis reperiuntur, qui dominicam orationem, quam
salvator
noster docuit et praecepit, non cotidie, sed tantum die <V1341,
f.
73va> dominica dicunt, et quia sine intermissione oremus, ut apostolus docuit, qualiter autem oremus, Christus praecepit dicens: Cum autem oratis, dicite:
Pater noster
qui es in caelis. Quomodo
ergo cotidie non dicitur, quod sine intermissione
dici
iubetur? Nam in tantum cotidie haec oratio dicenda est, ut etiam ipso titulo utatur, nam vocatur oratio cotidiana. Sic
eam sancti patres nuncupaverunt, quod etiam apud doctores, quorum
illus<V630, f. 140va>tris doctrina est, invenitur. Sanctus quippe Cyprianus dicit: Itaque in
oratione
dominica panem nostrum, id est Christum, dari nobis
cotidie
petimus, ut, qui in Christo manemus et vivimus, a sanctificatione <W411, f.
118v> et
corpore eius non recedamus. Sanctus Hilarius dicit: Panem nostrum cotidianum da nobis
hodie. Quid
enim tam vult deus quam, ut cotidie Christus habitet in nobis, qui est
panis vitae et panis e caelo? Et quia cotidiana oratio est, cotidie quoque, ut
detur, oratur?
Sanctus Augustinus dicit: De cotidianis autem brevibusque
peccatis, sine
quibus vita haec non ducitur, cotidiana oratio fidelium satisfacit. Eorum est enim dicere: Pater noster, qui es
in caelis,
qui iam patri tali regenerati sunt ex aqua et spiritu sancto. Delet igitur haec cotidiana oratio minima cotidiana peccata, delet illa, a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta poenitendo in melius mutata
discedit. Ergo sicut Christus praecepit, sicut
apostolus
admonuit, et quemadmodum doctores ecclesiastici instituerunt, quia
cotidie vel cogitatione vel verbo delinquimus, cotidie hanc orationem effundere in conspectu dei debemus.
Quisquis
ergo sacerdotum vel subiacentium clericorum hanc orationem dominicam cotidie
aut in
publico aut in privato officio praeterierit propter
superbiam,
iudicatus ordinis sui <E97, f. 314rb> honore multetur.
XI Item cognovimus quosdam Spaniae sacerdotes, qui in quadragesimae diebus alleluia decantent praeter in ultima
hebdomada
paschae, quod deinceps fieri interdicimus statuentes, ut in omnibus
praedictis quadragesimae diebus, quia tempus est non gaudii, sed meroris, alleluia non decantetur. Tunc
enim opus
est fletibus ac ieiuniis insistere, corpus cilicio et cinere induere,
animum meroribus deicere, <V1341, f. 73vb>
gaudium in tristitiam vertere, quousque veniet tempus resurrectionis Christi, quando oporteat
iam in laetitia manere et merorem in gaudium commutare. Hoc enim ecclesiae universalis consensio in cunctis terrarum partibus roboravit, quod
et a nobis omnibus, ut conservetur per Spanias Galliasque provincias oportebit. In temporibus
quoque reliquis , id est Kalend. Ianuar., quae propter errorem gentilitatis aguntur, omnino
alleluia
non decantabitur, in quibus etiam praeter piscem et olus, sicut et in
illis XL diebus ceteris carnibus abstinetur et a quibusdam etiam nec vinum bibitur. Si quis igitur episcopus aut presbyter aut
diaconus
<O93, f. 75va> aut quilibet ex ordine clericorum fuerit repertus, qui arbitrium suum huic constitutioni aestimet praeferendum, ordinis sui officio carere cogatur et communio<V630, f.
140vb>ne
eiusdem paschae privetur.
XII In quibusdam quoque Spaniarum ecclesiis laudes post apostolum decantantur,
priusquam
evangelium praedicetur, dum canones praecipiant post apostolum non
laudes, sed evangelium annuntiare, praesumptio est enim, ut anteponant ea, quae sequi debent. Nam laudes ideo
evangelium
secuntur propter gloriam Christi, quae per idem evangelium praedicatur. <W411, f. 119r> Circa omnes igitur sacerdotes hic ordo deinceps retineatur, excommunicationis poenam suscepturi, qui hunc
ordinem
perturbaverint.
XIII De hymnis etiam canendis et salvatoris et
apostolorum
habemus exemplum. Nam et ipse dominus hymnum dixisse perhibetur
Matthaeo evangelista testante: Et hymno dicto exierunt in montem
Oliveti. Et Paulus apostolus ad Ephesios scripsit dicens: Implemini
spiritu loquentes vobis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus. Et
quia a nonnullis hymni humano studio in laudem dei
atque
apostolorum <E97, f. 314va> et martyrum triumphos
compositi esse
noscuntur, sicut hi, quos beatissimi doctores Hilarius atque
Ambrosius
ediderunt, quos tamen quidam specialiter reprobant pro eo, quod de scripturis sanctorum canonum vel apostolica traditione non
exsistunt. Respuant ergo et illum hymnum ab hominibus compositum,
quem
cotidie publico privatoque officio in fine omnium <V1341, f.
74ra> psalmorum dicimus: Gloria et honor patri et filio et
spiritui
sancto in saecula saeculorum. Amen. Nam et ille hymnus, quem nato in carne Christo angeli
cecinerunt:
Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis,
reliqua, quae ibi secuntur, ecclesiastici doctores composuerunt. Ergo nec ipsi in ecclesiis canendi sunt, quia in sanctarum
scripturarum libris non inveniuntur? Componuntur missae sive preces vel
orationes sive commendationes seu manus impositiones, ex quibus, si
nulla decantetur in ecclesia, vacant officia omnia ecclesiastica. Admonet haec fieri atque
hortatur
Timotheum apostolus dicens: Obsecro igitur primo omnium
fieri
obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus
hominibus, pro regibus et pro omnibus, qui in sublimitatibus sunt. Sicut igitur orationes, ita et hymnos in
laudem
dei compositos nullus nostrum ulterius improbet, sed pari modo Gallia Spaniaque celebret. Excommunicatione plectendi, qui hymnos reicere fuerint ausi.
XIIII Hymnum quoque trium puerorum, in quo universa
caeli
terraeque creatura deum collaudat et quem ecclesia catholica per totum
orbem diffusa celebrat, quidam sacerdotes in missa dominicorum dierum et in
sollemnitatibus
martyrum canere neglegunt. Proinde sanctum concilium instituit, ut per
omnes ecclesias Spaniae vel Galliae in <V630, f. 141ra>
omnium missarum
solemnitate idem in publico decantetur, communionem amissuri, qui antiquam huius hymni consuetudinem nostramque definitionem
excesserint.
XV In fine psalmorum non, sicut a quibusdam hucusque,
gloria patri,
sed gloria et honor patri dicatur David propheta docente: Afferte
domino <W411, f. 119v> gloriam et honorem, et Ioanne evangelista exercitus dicentium: Honor et
gloria deo
nostro sedenti in <E97, f. 314vb> throno. Ac per hoc haec
duo sic
oportet in terris dici, sicut in caelis resonant. Universis igitur
ecclesiasticis hanc observantiam damus, quam, quisque praeterierit, communionis iacturam habebit.
XVI Sunt quidam, qui in fine responsoriorum gloriam non dicunt, propter quod interdum inconvenienter resonat, sed haec est discretio, ut in laetis sequatur gloria, in tristioribus repetatur principium.
XVII Apocalypsin librum multorum conciliorum auctoritas et
synodica
sanctorum praesulum Romanorum decreta Ioannis evangelistae esse
rescribunt, et inter divinos libros <V1341, f.
74rb>
recipiendum <O93, f. 75vb> constituerunt. Et quia plurimi
sunt,
qui eius auctoritatem non recipiunt eamque in ecclesia dei praedicare contemnunt, si quis eum
deinceps aut non
receperit aut a pascha usque ad pentecosten missarum tempore in ecclesia non praedicaverit,
excommunicationis
sententiam habebit.
XVIII Nonnulli sacerdotes post dictam orationem
dominicam
statim communicant et postea benedictionem in populo dant, quod deinceps
interdicimus, sed post orationem dominicam benedictio in populum sequatur, et tunc demum
corporis
et sanguinis domini sacramentum sumatur, eo videlicet ordine, ut
sacerdos et levita ante altare communicent, in choro clerus, extra chorum populus.
XVIIII Perniciosa consuetudo nequaquam est recipienda, quae maiorum statuta praeteriens omnem
ecclesiae
ordinem perturbavit, dum alii per ambitus sacerdotia appetunt, alii oblatis muneribus
pontificatum
assumunt, nonnulli etiam sceleribus implicati vel saeculari militiae dediti indigni ad honorem summi ac sacri ordinis pervenerunt, de quorum scilicet causa atque remotione oportuerat quidem statuere, sed ne perturbatio quamplurima ecclesiae
oriretur.
Praeteritis omissis deinceps, qui non promoveantur ad sacerdotium ex regulis canonum, necessario
credimus
inserendum, id est, qui in aliquo crimine detecti sunt, qui infamiae nota aspersi sunt, qui scelera aliqua per publicam
poenitentiam admisisse confessi sunt, qui in heresim lapsi sunt, qui
in heresi bapti<V630, f. 141rb>zati aut
rebaptizati esse
noscuntur, qui semetipsos absciderunt aut naturaliter
defectu membrorum decisione aliquid minus habere noscuntur, <E97,
f. 315ra>
qui secundae uxoris coniunctionem sortiti sunt aut numerosa coniugia frequentaverunt, qui viduam vel a marito relictam duxerunt aut corruptarum
mariti fuerunt, qui concubinas aut fornicarias habuerunt, qui servili <W411, f.
120r> condicione obnoxii sunt, qui ignoti sunt, qui neophyti vel laici sunt, qui saeculari militiae dediti sunt, qui curiae nexibus
obligati sunt,
qui inscii litterarum sunt, qui nondum ad triginta annos
pervenerunt, qui per gradus ecclesiasticos non accesserunt, qui ambitu
honorem
quaerunt, qui muneribus honorem obtinere moliuntur, qui a decessoribus
in sacerdotium eleguntur, sed nec ille deinceps sacerdos
erit, quem nec clerus nec populus propriae civitatis elegit vel auctoritas metropolitani vel comprovincialium sacerdotum assensio exquisivit. Quicumque igitur <V1341, f.
74va>
deinceps ad ordinem sacerdotii postulatus et in his, quae praedicta sunt, exquisitus in nullo
horum
depraehensus fuerit et examinatus probabili vita atque doctrina exstiterit, tunc secundum
synodalia
vel decretalia constituta cum omnium clericorum vel civium voluntate ab
universis comprovincialibus episcopis aut certe a tribus in sacerdotum die dominica consecrabitur, conhibentibus ceteris, qui absentes sunt litteris suis, et magis auctoritate vel
praesentia
eius, qui est in metropoli constitutus. Episcopus autem comprovincialis ibi consecrandus est, ubi metropolitanus
elegerit,
metropolitanus autem non nisi in civitate metropoli comprovincialibus ibidem convenientibus. Si quis autem deinceps contra
praedicta
vetita canonum ad gradum sacerdotum indignus aspirare contenderit, cum
ordinatoribus suis
adepti honoris periculo subiacebit.
XX In veteri lege ab anno vigesimo et quinto
levitae in tabernaculo servire mandantur, cuius auctoritatem in canonibus et sancti
patres secuti sunt. Nos
et divinae legis et conciliorum praecepti immemores infantes et pueros levitas facimus
ante
legitimam aetatem, ante experientiam vitae. Ideoque ne ulterius fiat, a nobis et divinae legis et canonum admonemus sententiis, sed viginti quinque annorum aetatis levitae consecrentur et triginta presbyteri ordinentur, ita ut secundum praeceptum probentur primum,
et sic
ministrent nullum crimen habentes.
<E97, f.
315rb> XXI Quicumque in sacerdotio dei positi sunt,
irrepraehensibiles esse debent Paulo apostolo attestante: <V630,
f.
141va> Oportet episcopum irrepraehensibilem esse. Inoffensos
igitur
et immaculatos decet dei exsistere sacerdotes, nec ullius eos fornicationis contagio pollui, sed caste
viventes
mundos semetipsos celebrandis exhibeant sacramentis. Abstineamus
ergo nos
ab omni opere malo, et <O93, f. 76ra> ab omni
inquinamento carnis
liberi maneamus, ut mundi corpore, purgati mente possimus ad sacrificium Christi digni accedere et deum
pro
delictis omnium deprecari.
XXII Quamvis conscientiam puram apud deum nos
habere
<W411, f. 120v> oporteat, tamen et apud homines famam optimam custodire convenit,
ut iuxta
praeceptum apostolicum non tantum coram deo, sed etiam coram hominibus
vitae sanctae testimonium habeamus. Quidam enim hucusque sacerdotum non
modicum scandalum creaverunt, dum in conversatione vitae non bonae famae
exsistunt.
Ut igitur excludatur deinceps omnis nefanda suspicionis <V1341, f. 74vb> occasio et, ne
detur ultra
saecularibus obtrectandi locus, oportet episcopos testimonium probabilium personarum
converstationis et
vitae in conclavi suo habere, ut deo placeant per conversationem bonam
et ecclesiae per optimam famam.
XXIII Non aliter placuit, ut quemadmodum antistites,
ita
presbyteri atque levitae, quos forte infirmitas aut aetatis gravitas in
conclavi manere non sinit, ut eidem in cellulis suis testes vitae habeant vitamque
suam
sicut nomine ita et meritis teneant.
DE CONVERSATIONE CLERICORUM
XXIIII Prona est omnis aetas ab adolescentia in malum, nihil enim incertius quam vita adolescentium. Ob hoc constituendum oportuit, ut, si qui in clero pueri aut adolescentes exsistunt, omnes in una conclavi atrii commorentur, ut lubricae aetatis annos non in luxuria, sed in
disciplinis
ecclesiasticis agant deputati probatissimo seniori, quem et magistrum doctrinae et testem vitae habeant. Quod si aliqui ex his pupilli exsistunt, sacerdotali tutela
foveantur,
ut et vita eorum a criminibus intacta sit et res ab iniuria improborum.
Qui autem his
praeceptis
resultaverint, monasteriis deputentur, ut vagantes animi et superbi <E97, f. 315va>
severiori regula distringantur.
XXV Ignorantia mater cunctorum errorum, maxime in
sacerdotibus dei vitanda est, qui docendi officium in populis susceperunt. Sacerdotes enim legere sanctas scripturas frequenter admonet Paulus apostolus dicens ad Timotheum: Intende lectioni, exhortationi. Doctores semper manere in his se sciant. Igitur sacerdotes scripturas sanctas
et
cano<V630, f. 141vb>nes meditentur, ut omne opus eorum in praedicatione et
doctrina
consistat atque aedificent cunctos tam fidei scientia quam operum disciplina.
XXVI Quando presbyteri in parrochiis ordinantur, libellum officialem a sacerdote suo accipiant, ut ad ecclesias sibi deputatas instructi
succedant, ne per ignorantiam etiam in ipsis divinis
sacramentis
offendant, ut, quando ad laetanias vel ad concilium
venerint, rationem
episcopo suo reddant, qualiter susceptum officium celebrent vel baptizent.
XXVII Quando presbyteri aut diaconi per parrochias constituuntur, oportet eos
professionem
episcopo suo facere, <V1341, f. 75ra> ut caste et pure
vivant sub
dei timore, ut dum eos tali professione obligaverit, sanctam disciplinam retineat.
XXVIII Episcopus, presbyter aut diaconus, si a gradu
suo
iniuste deiectus in secunda synodo innocens reperiatur, non potest esse, quod fuerat, <W411, f.
121r> nisi gradus
amissos recipiat coram altario de manu episcoporum, si episcopus est, orarium, anulum et baculum, si presbyter, orarium et planetam,
si
diaconus, orarium et albam, si subdiaconus, patenam et calicem, sic et reliqui gradus ea in reparationem sui recipiant, quae, cum ordinarentur, perceperant.
XXVIIII Si episcopus quis aut presbyter sive diaconus
vel
quilibet ex ordine clericorum magos aut aruspices aut ariolos aut certe augures vel sortilegos vel eos, qui profitentur artem aliquam aut aliquis eorum similia exercentes consuluisse fuerit depraehensus, ab honore dignitatis suae
depositus
monasterii curam excipiat ibique perpetua poenitentia deditus scelus
admissum sacrilegii solvat.
XXX Confinitimi hostium sacerdotes praeter <E97, f.
315vb> eos,
qui a regia potestate licentiam acceperunt, a quolibet mandatum a gente extraneum occulte accipere vel dirigere non praesumant. Qui autem depraehenditur aut convincitur denuntiatus principi apud concilium condigna animadversione multabitur.
XXXI Saepe principes contra quoslibet maiestatis obnoxios sacerdotibus negotia sua
committunt.
Et quia sacerdotes a Christo <O93, f. 76rb> ad
ministerium
salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri iudices, ubi
iureiurando supplicii indulgentia promittitur, non ubi discriminis sententia praeparatur. Si
quis ergo
sacerdotum contra hoc commune consultum discussor in alienis periculis
exstiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum et apud ecclesiam
perdat proprium gradum.
XXXII Episcopi in protegendis populis ac defendendis impositam a deo sibi curam non ambigant, ideoque dum conspiciunt iudices ac potentes
pauperum
oppressores exsistere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant, et si contempserint
emen<V630, f.
142ra>dari, eorum insolentiam regiis auribus intiment,
ut, quos
sacerdotalis admonitio inflectit ad iustitiam, regalis potestas ab improbitate coerceat.
<V1341, f. 75rb>
Si quis autem episcoporum id neglexerit, concilio reus erit.
XXXII Avaritia radix est cunctorum malorum, cuius sitis etiam
sacerdotum mentes obtinet. Multi enim fidelium in amore Christi et martyrum in parrochiis episcoporum
basilicas
construunt, oblationes sanctas tribuunt, sacerdotes haec auferunt atque in
usus suos
convertunt. Inde est, quod cultores sacrorum deficiunt, dum
stipendia sua
perdunt, inde labentium basilicarum ruinae non reparantur, quia avaritia
sacerdotali omnia
auferuntur. Pro qua re constitutum est a praesenti concilio episcopos
ita dioceses suas regere, ut nihil ex earum iure praesumant
auferre,
sed iuxta priorum auctoritatem conciliorum tam de oblationibus quam de
tributis ac
frugibus tertiam consequantur. <W411, f.
121v> Quod si
amplius quippiam <E97, f. 316ra> ab eis praesumptum
exstiterit,
per concilium restauretur appellantibus aut ipsis conditoribus aut certe propinquis eorum,
si iam
illi a saeculo discesserunt. Noverint autem conditores basilicarum in
rebus, quas
eisdem ecclesiis conferunt, nullam potestatem habere, sed iuxta canonum
instituta
sicut ecclesiam ita et dos eius ad ordinationem episcopi pertineat.
XXXIIII Quicumque episcopus alterius episcopi diocesim per triginta annos sine aliqua interpellatione
possederit, quia secundum ius legis eius videtur esse diocesis, admittenda non est contra eum actio
reposcendi, sed hoc
intra unam parrochiam, extra vero nullo modo, ne dum diocesis defenditur, provinciarum termini
confundantur.
XXXV Sicut diocesim alienam trigennalis possessio tollit, ita territorii conventum non
admittit. Ideoque basilicae, quae novae conditae
fuerint, ad eum
procul dubio episcopum pertinebunt, cuius conventus esse constiterit.
XXXVI Episcopum per cunctas dioceses parrochiasque
suas per
singulos annos ire oportet, ut exquirat, quid unaquaeque basilica in
reparationem sui indiget. Quod
si ipse aut languore detentus aut aliis occupationibus implicatus id explere
nequiverit, presbyteros probabiles aut diacones mittat, qui et reditus basilicarum et reparationes et ministrantium
vitam
inquirant.
XXXVII Quicumque episcopi suffragio cuiuslibet aliquid ecclesiasticae utilitatis providerint et pro eo quodcumque commodum in remunerationem promiserint, promissi solutionem eos exsolvere
oportebit, ita <V1341, f. 75va> ut id ad concilium comprovinciale deferatur, ut eorum conhibentia <V630, f. 142rb> confirmetur, quia, sicut Paulus ait: Dignus est operarius
mercede
sua.
XXXVIII Praebendum est a sacerdotibus vitae solacium indigentibus
et maxime
his, quibus restituenda vicissitudo est. Quicumque ergo
fidelium de
facultatibus suis ecclesiae aliquid devotione propria contulerint, si
forte ipsi aut filii eorum redacti fuerint ad inopiam, ab
eadem
ecclesia suffragium vitae pro temporis usu percipiant. <E97, f.
316rb> Si enim clericis vel monachis seu peregrinis aut
quamlibet
necessitatem sustinentibus <O93, f. 76va> pro solo
religionis intuitu in usum res ecclesiasticae largiuntur, quanto magis
consulendum
est, quibus retributio iusta debetur?
XXXVIIII Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam, ut sese presbyteris
anteponant atque in primo choro ipsi priores stare praesumant, presbyteris in secundo choro constitutis, ergo ut
sublimiores se presbyteros agnoscant, tam hi quam illi in utroque choro consistant.
XL Si
oraria duo nec episcopo quidem induere licet <W411, f. 122r> nec presbytero,
utique multo minus diacono, qui minister eorum est.
Unum igitur
orarium oportet levitam gestare in sinistro humero, propter quod orat, id est praedicat,
dexteram autem partem oportet habere liberam, ut expeditus ad ministerium sacerdotale discurrat. Caveant
igitur
amodo levitae geminum uti orarium, sed unum tantum et purum nec ullis
coloribus aut auro ornatum.
XLI Omnes clerici vel lectores sicut levitae et sacerdotes
detonso
superius toto capite, inferius solam circuli coronam relinquant, non
sicut hucusque in Galliciae partibus facere lectores
videntur, qui
prolixis ut laici comis in solo capitis apice modicum circulum
tondunt, ritus enim iste in Spaniis hucusque hereticorum fuit. Unde oportet, ut
pro
amputando ab ecclesiis scandalo hoc signum dedecoris
auferatur et una sit tonsura vel habitus sicut totius Spaniae est usus. Qui autem hoc non custodierit, fidei
catholicae reus erit.
XLII Cum clericis extraneae feminae nullatenus
habitent, nisi
tantum mater et soror, filia, amita, in quibus personis nihil
sceleris
aestimari foedus naturae permittit. Id enim et constitutio antiquorum
patrum decrevit.
<V1341, f.
75vb> XLIII Quidam clerici legitime non habentes coniugium extranearum mulierum
vel
ancillarum sua<V630, f. 142v>rum interdicta sibi
consortia
appetunt, ideo, quae cum clericis taliter coniunctae sunt, ab episcopo auferantur et venundentur, illis pro
tempore
religatis ad poenitentiam, quos sua libidine infecerunt.
XLIIII <E97, f. 316va> Clerici, qui sine consultu episcopi sui uxores duxerint aut
viduam vel
repudiatam vel meretricem in coniugium acceperint, separari eos a proprio episcopo oportebit.
XLV Clerici in quacumque seditione arma volentes
sumpserint
aut sumpserunt, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterium poenitentiae
contradantur.
XLVI Si quis clericus in demoliendis sepulchris fuerit depraehensus, quia facinus
hoc pro
sacrilegio legibus publicis sanguine vindicatur, oportet canonibus in tali scelere proditum a clericatus ordine submoveri et poenitentiae triennio deputari.
XLVII Praecipiente domino nostro atque excellentissimo Sisenando rege id constituit sanctum concilium, ut omnes ingenui clerici pro
officio
religionis ab omni publica indictione atque labore habeant immunes, ut liberi deo serviant nullaque praedicti necessitate ab ecclesiasticis officiis retrahantur.
XLVIII Eos, quos oeconomos Graeci vocant, hoc est, qui vice episcoporum res ecclesiasticas
tractant,
sicut sancta synodus Chalcedonensis instituit, omnes episcopos de
proprio clero <W411, f. 122v> ad regendas ecclesias
habere
oportet. Qui autem deinceps contempserit, obnoxius eiusdem magni
concilii erit.
XLVIIII Monachum aut paterna devotio aut propria professio
facit.
Quicquid horum fuerit, allegatum tenebit. Proinde his ad mundum reverti intercludimus aditum et omnes ad saeculum
interdicimus
regressus.
L Clerici, qui monachorum praepositum appetunt, quia meliorem vitam sequi cupiunt,
liberos eis
ab episcopo <O93, f. 76vb> in monasteriis largiri oportet ingressus, nec interdici propositum eorum, qui ad contemplationis desiderium transire nituntur.
LI Nuntiatum est praesenti concilio, quod monachi episcopali imperio servili opere
man<V1341, f. 76ra>cipentur et iura monasteriorum contra
constituta canonum illicita praesumptione usurpentur, ita
ut pene
ex coenobio possessio fiat atque illustris portio Christi ad
ignominiam servitutemque perveniat. Quapropter monemus eos, qui ecclesiis praesunt, ut ultra talia non praesumant, sed hoc tantum sibi in
monasterio vindicent sacerdotes, quod praecipiunt canones,
<V630, f.
142vb> id est, monachos ad conversationem sanctam praemonere,
abbates aliaque officia instituere atque extra regulam facta corrigere. Quod si
aliquid
<E97, f. 316vb> in monachis canonibus interdictum praesumpserint aut usurpare
quippiam de
monasterii rebus temptaverint, non deerit ab illis sententia excommunicationis, qui se
deinceps
nequaquam sustulerint ab illicitis.
LII Nonnulli monachorum egredientes a monasterio non solum ad saeculum revertuntur, sed etiam et uxores accipiunt. Igitur revocati in eodem
monasterio, a
quo exierant, poenitentiae deputentur ibique defleant crimina sua, unde
discesserunt.
LIII Religiosi propriae regionis, qui nec inter clericos nec inter monachos
habentur,
sive hi, qui per diversa loca vagi feruntur, ab episcopis, in quorum conventu commorari noscuntur, licentia eorum coerceatur, ut aut in clero aut in monasterio deputentur praeter eos, qui ab episcopo suo aut propter languorem fuerint absoluti.
LIIII Hi, qui in discrimine constituti poenitentiam accipiunt, nulla manifesta scelera confitentes, sed tantum se peccatores esse praedicantes, huiusmodi, si revaluerint, possunt etiam per morum probitatem ad gradus ecclesiasticos pervenire. Qui vero ita poenitentiam accipiunt, ut aliquod mortale
peccatum
perpetrasse publice fateantur, ad clerum vel honores
ecclesiasticos
pervenire nullatenus poterunt, quia se confessione propria notaverunt.
LV Quicumque ex saecularibus accipientes
poenitentiam
totonderunt se et rursus praevaricantes laici effecti sunt,
compraehensi ab episcopo suo ad poenitentiam, ex qua recesserunt, <W411, f. 123r>
revocentur. Quod
si aliqui per potentiam irrevocabiles sunt nec admoniti revertuntur,
vere ut apostatae coram ecclesiam anathe<V1341, f. 76rb>matis
sententia condemnentur. Non aliter et hi, qui detonsi a parentibus fuerint aut sponte sua amissis parentibus seipsos religioni devoverunt et postea habitum saecularem sumpserunt et idem a sacerdote compraehensi ad cultum
religionis acta prius poenitentia revocentur. Quod si
reverti non possunt, velut a potestate anathematis sententia subiciantur. Quae forma servabitur etiam in
viduis
virginibusque sacris ac poenitentibus feminis, quae sanctimonialem habitum induerunt et postea aut vestem mutaverunt aut ad nuptias transierunt.
LVI Duo sunt genera viduarum, saeculares et
sanctimoniales. <E97,
f. 317ra> Saeculares viduae sunt, quae adhuc disponentes nubere laicalem habitum <V630, f. 143va>
non deposuerunt, sanctimoniales sunt, quae iam mutato habitu saeculari sub religioso cultu in conspectu
sacerdotis
vel ecclesiae apparuerunt. Hae, si ad nuptias transierint, iuxta apostolum non sine damnatione erunt,
quia se
primum deo voventes postea castitatis propositum abiecerunt.
LVII De Iudaeis autem praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre. Cui enim vult deus miseretur, et quem vult,
indurat. Non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma
iustitiae.
Sicut enim homo propria arbitrii voluntate serpenti oboediens periit,
sic vocante se gratia dei propriae mentis conversione homo
quisque
credendo salvatur. Ergo non vi, sed libera arbitrii facultate, ut
convertantur, suadendi sunt, non potius implendi. Qui autem iam pridem ad christianitatem coacti sunt, sicut factum est
temporibus
religiosissimi principis Sisebuti, quia iam cons<O93, f. 77ra>tat
eos sacramentis divinis associatos et baptismi gratiam
suscepisse et
chrismate unctos esse et corporis domini et sanguinis exstitisse participes, oportet, ut fidem, etiam quam vi
vel
necessitate susceperunt, tenere cogantur, ne nomen domini blasphemetur
et fides, quam susceperunt, vilis ac contemptibilis habeatur.
LVIII Tanta est quorumdam cupiditas, ut quidam eam
appetentes,
iuxta quod ait apostolus, etiam a fide erraverint. Multi quippe hucusque ex sacerdotibus atque
laicis
<V1341, f. 76va> accipientes a Iudaeis munera, perfidiam
eorum
patrocinio suo foveant, qui non immerito ex corpore antichristi esse
noscuntur,
quia contra Christum faciunt. Quicumque igitur deinceps episcopus sive
clericus sive saecularis illis contra fidem christianam suffragium vel
munere vel favore praestiterit, vere ut profanus et sacrilegus anathema
effectus ab
ecclesia catholica et regno dei efficiatur extraneus, quia dignus est, ut a corpore Christi separetur,
<W411, f.
123v> qui inimicis Christi patronus efficitur.
LVIIII Plerique, qui ex Iudaeis dudum ad christianam fidem promoti sunt, nunc
blasphemantes Christo non solum iudaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam abominandas circumcisiones exercere <E97, f. 317rb>
praesumpserunt, de quibus
consultu piissimi ac religiosissimi domini nostri Sisenandi regis hoc sanctum
decrevit
concilium, ut huiusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum christiani dogmatis revocentur, ut,
quos
voluntas propria non emendat, animadversio <V630, f. 143rb> sacerdotalis
coerceat. Eos autem,
quos circumciderunt, si filii eorum sunt, a parentum consortio separentur,
si servi,
pro iniuria corporis sui libertati tradantur.
LX Iudaeorum filios vel filias, ne parentum ultra
involvantur erroribus, ab eorum consortio separari decernimus deputatos aut monasteriis aut christianis viris ac mulieribus deum timentibus, ut sub eorum
conversatione
cultum fidei discant atque in melius instituti tam in moribus quam in fide proficiant.
LXI Iudaei baptizati, si postea praevaricantes in Christum qualibet poena damnati exstiterint, a rebus eorum fideles filios excludi non
oportebit, quia scriptum est: Filius non portabit iniquitatem patris.
LXII Saepe malorum consortia etiam bonos
corrumpunt, quanto
magis eos, qui ad vitia proni sunt? Nulla igitur ultra communio sit
Hebraeis ad fidem christianam translatis cum his, qui adhuc in veteri ritu consistunt,
ne forte
eorum participio subvertantur. Quicumque igitur amodo ex his, qui
baptizati sunt, infidelium consortia non vitaverint, et hi christianis donentur, et illi publicis caedibus <V1341, f.
76vb> deputentur.
LXIII Iudaei, qui christianas mulieres in coniugio
habent,
admoneantur ab episcopo civitatis ipsius, ut, si cum eis permanere
cupiunt, christiani efficiantur. Quod si admoniti noluerint, separentur, quia non potest infidelis in eius
permanere
coniunctione, quae iam in christianam translata est fidem. Filii autem, qui ex talibus nati
exsistunt, fidem atque condicionem matris sequantur. Similiter et hi, qui procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus
viris,
christianam sequantur religionem, non iudaicam superstitionem.
LXIIII Non potest erga homines esse fidelis, qui deo
exstiterit
infidus. Iudaei
ergo, qui dudum
christiani effecti sunt et nunc in Christi fidem praevaricati sunt, ad testimonium
dicendum admitti
non debent, quamvis esse se christianos annuntient, quia sicut in Christi fide suspecti sunt, ita in testimonio <E97, f. 317va> humano dubii habentur. Infirmari
ergo
oportet eorum testimo<W411, f. 124r>nium, qui in fide
falsi
docentur, nec eis esse credendum, qui veritatis a se fidem
abiecerunt.
LXV Praecipiente domino atque excellentissimo
Sisenando rege
id constituit sanctum concilium, ut Iudaei aut hi, qui ex Iudaeis sunt, officia publica nullatenus appetant, quia sub hac occasione christianis iniuriam
faciunt. Ideoque iudices provinciarum cum sacerdotibus
<V630,
f. 143va> eorum
subreptiones fraudulenter relictas suspendant et officia publica eos agere non permittant. Si
quis autem
hoc permiserit, velut in sacrilegum excommunicatio proferatur, et is, qui suppresserit, publicis caedibus deputetur.
LXVI <O93, f. 77rb> Ex decreto
gloriosissimi principis
hoc sanctum elegit concilium, ut Iudaeis non liceat christianos servos
nec christiana mancipia emere nec cuiusquam consequi largitate. Nefas est enim, ut membra Christi serviant antichristi ministris. Quod si deinceps servos christianos
vel
ancillas Iudaei habere praesumpserint, sublati ab eorum
dominatu
libertatem a principe consequantur.
LXVII Et si illi , qui nulla ex rebus suis pauperibus
<V1341, f. 77ra>
Christi distribuunt, aeterni iudicis voce in
futuro condemnabuntur, quanto magis hi, qui auferunt pauperibus, quod non dederunt.
Quapropter
episcopi, qui nihil ex proprio suo ecclesiae Christi
compensaverunt, hanc divinam sententiam metuant et liberos ex famulis ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant. Impium est enim, ut, qui res suas ecclesiae Christi non contulerit, damnum inferat et ius ecclesiae alienare contendat. Tales igitur libertos successor episcopus absque aliqua oppositione ad ius ecclesiae revocabit, quia eos non aequitas sed
improbitas absolvit.
LXVIII Episcopus, qui mancipium iuris ecclesiae non
retento
ecclesiastico patrocinio manumitti desiderat, duo meriti eiusdem et peculii coram concilio ecclesiae,
cui
praeminet, per commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et iusta inveniatur definitio commutantis. Tunc
enim liberam manumissionem sine patrocinio ecclesiae concedere poterit,
quia eum,
quem libertati tradere disponit, iam iuri proprio acquisivit. Huiusmodi
autem liberto adversus ecclesiam, cuius iuris <E97, f.
317vb>
exstitit accusandi vel testificandi denegetur licentia. Quod si praesumpserit, placet, ut
stante
commutatione in servitutem propriae ecclesiae revocetur, quam nocere conatur.
LXVIIII Consensus totius concilii definivit, ut sacerdotes, qui aut res suas
ecclesiae
relinquunt aut nihil habentes aliqua tamen praedia aut
familias
ecclesiis suis conquirunt, licebit illis aliquos de familiis eiusdem ecclesiae manumittere iuxta rei
collatae modum,
quem antiqui canones decreverunt, <W411, f. 124v> ita ut
cum
peculio et posteritate sua ingenui sub patrocinio ecclesiae <V630, f.
143vb> maneant, utilitates iniunctas sibi, iuxta quod potuerint, prosequentes.
LXX Liberti ecclesiae, quia numquam moritur eorum patrona, a patrocinio eiusdem numquam discedant nec
posteritas
quidem eorum, sicut priores canones decreverunt. Ac ne forte libertas eorum in futura prole non pateat
ipsaque posteritas naturali ingenuitate obnitens sese ab ecclesiae <V1341, f. 77rb> patrocinio non subtrahat, necesse est, ut tam idem liberti, quam ab eis
progeniti
professionem episcopo suo faciant, per quam ex familia ecclesiae liberos effectos se esse fateantur eiusque patrocinium non
relinquant, sed
iuxta virtutem suam obsequium ei vel oboedientiam praebeant.
LXXI Liberti ecclesiae, qui a patrocinio eius discedentes quibuslibet
personis
adhaeserunt, si admoniti redire contempserint, manumissio eorum irrita sit, quia per inoboedientiae contemptum ingrati actione tenentur.
LXXII Liberti , qui a quibuscumque manumissi sunt atque
ecclesiae
patrocinio commendati exsistunt, sicut regulae antiquorum patrum
constituerunt, sacerdotali defensione a cuiuslibet insolentia protegantur sive in statu
libertatis eorum seu in peculio, quod habere noscuntur.
LXXIII Quicumque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibi in eis obsequium patronus retentet, isti, si sine crimine sunt, ad clericatus ordinem
liberi suscipiantur, quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo, quod adhuc
patroni <O93, f. 77va> servitute tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad
ecclesiasticum
ordinem promovendi, ne, quando voluerint, eorum domini fiant ex
clericis
servi.
<E97, f.
318ra> LXXIIII De familiis ecclesiae constituere presbyteros et diaconos per parrochias liceat, quos tamen vitae rectitudo et probitas morum commendat, ea tamen ratione, ut antea
manumissi
libertatem status sui percipiant et denuo ad ecclesiasticos honores
succedant. Irreligiosum est enim obligatos exsistere servituti, qui sacri ordinis suscipiunt dignitatem.
Quicquid autem
talibus aut per libertatem concessum aut successione
exstiterit
debitum aut quolibet commodo collatum, non licebit eis quippiam inde in extraneas personas transmittere, sed omnia
ad ius ecclesiae a qua manumissi sunt, oportet post eorum obitum pertinere. His quoque sicut et ceteris
ecclesiae
libertis accusandi vel testificandi adversus ecclesiam aditus
intercluditur. Quod si aspiraverint, non solum <V1341, f. 77va>
libertatis beneficio <V630, f. 144ra> careant, sed
etiam honoris gradu, quem non dignitate naturae, sed tempore necessitatis promeruerunt.
LXXV Post instituta quaedam ecclesiastici ordinis vel decreta,
quae ad
quorundam pertinent disciplinam, postrema nobis cunctis
<W411,
f. 125r> sacerdotibus sententia est pro robore nostrorum regum
et
stabilitate gentis Gothorum pontificale ultimum sub deo iudice ferre
decretum. Multarum quippe gentium, ut fama est, tanta exstat perfidia animorum,
ut fidem
sacramento promissam regibus suis observare contemnant et ore simulent iuramenti professionem, dum
retineant mente perfidiae impietatem. Iurant enim
regibus suis et
fidem, quam pollicentur, praevaricantur nec metuunt volumen illud iudicii dei, per quod inducitur maledictio multaque poenarum
comminatio super
eos, qui iurant in nomine dei mendaciter. Quae igitur spes talibus populis contra hostes laborantibus erit? Quae fides ultra cum aliis gentibus in pace
credenda?
Quod foedus non violandum? Quae in hostibus iurata sponsio permanebit, quando nec ipsis propriis regibus iuratam fidem conservant? Quis
enim adeo furiosus est,
qui caput suum manu sua propria desecet? Illi, ut notum est, immemores
salutis suae propria manu seipsos interimunt, in semetipsos suosque
reges proprias convertendo vires, et dum dominus dicat: Nolite tangere
Christos meos, et David: Quis, inquit, extendit <E97, f. 318rb> manum suam in
christum domini et
innocens erit? Illis nec vitare metus est periurium nec regibus inferre
exitium. Hostibus quippe fides pacti datur nec violatur. Quod si in bello fides valeat, quanto magis in suis servanda est.
Sacrilegium quippe
est, si violetur a gentibus regum suorum promissa fides, quia non solum
in eis fit pacti transgressio, sed et in deum quidem,
in cuius
nomine pollicetur ipsa promissio. Inde est, quod multa regna terrarum
caelestis iracundia ita permutavit, ut pro impietate fidei et morum alterum ab altero
solveretur.
Unde et nos cavere oportet casum huiusmodi gentium, ne similiter plaga
feriamur praecipiti et poena puniamur crudeli. Si enim deus an<V1341, f.
77vb>gelis in se praevaricantibus non pepercit, qui per inoboedientiam caeleste habitaculum perdiderunt, unde et per Esaiam
dicit:
Inebriatus est gladius meus in caelo, quanto magis nos nostrae salutis interitum timere debemus, ne per infidelitatem eodem saeviente dei gladio pereamus. Quod si divinam iracundiam
vitare
volumus et severitatem eius ad clementiam provocare cupimus, servemus erga
deum
religionis cultum atque timorem, custodiamus erga
principes nostros
pollicitam fidem atque sponsionem. Non sit in nobis sicut in quibusdam gentibus infidelitatis subtilitas
impia, non
subdolae <V630, f. 144rb> mentis
perfidia, non periurii
nefas et coniurationum nefanda molimina. Nullus apud nos praesumptione regnum arripiat, nullus
excitet mutuas
seditiones civium, nemo meditetur interitus regum, sed defuncto in pace <W411, f.
125v> principe
primatus totius gentis cum sacerdotibus successorem regni
consilio
communi constituant, ut, dum unitatis concordia a nobis retinetur,
nullum patriae gentisque <O93, f. 77vb> discidium per vim atque ambitum moliatur. Quod si haec admonitio mentes nostras non
corrigit et
ad salutem communem cor nostrum nequaquam perducit, audi sententiam
nostram: Quicumque igitur a nobis vel totius Spaniae populis qualibet coniuratione vel studio sacramentum fidei
suae, quod pro patriae gentisque Gothorum statu vel conservatione regiae salutis pollicitus est, temeraverit aut regem
nece
attrectaverit aut potestate regni exuerit aut praesumptione tyrannica regni <E97,
f. 318va>
fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu dei patris et angelorum atque ab ecclesia
catholica,
quam periurio profanaverit, efficiatur extraneus et ab omni coetu
christianorum
alienus et cum omnibus impietatis suae sociis, quia oportet, ut una
poena
teneat obnoxios, quos similis error invenerit implicatos, quod iterum
secundo replicamus dicentes: Quicumque amodo ex nobis vel cunctis
Spaniae populis quolibet tractatu vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae gentisque Gothorum statu vel
conservatione
regiae salutis pollicitus est, violaverit aut regem nece attrectaverit aut potestate regni exuerit aut
praesump<V1341, f. 78ra>tione tyrannica regni fastigium
usurpaverit, anathema in conspectu Christi et apostolorum
eius sit
atque ab ecclesia catholica, quam periurio profanaverit, efficiatur extraneus et ab omni consortio
christianorum
alienus et damnatus in futuro dei iudicio habeatur cum conparticibus
suis, quia dignum est, ut, qui talibus sociantur, ipsi etiam damnationis eorum participatione
obnoxii
teneantur. Hoc etiam tertio acclamamus dicentes: Quicumque amodo ex nobis vel cunctis Spaniae populis qualibet meditatione vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae salute gentisque Gothorum statu vel incolumitate regiae potestatis pollicitus est,
violaverit aut regem nece attractaverit aut potestatem regni exuerit aut
praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in
conspectu spiritus sancti et martyrum Christi atque ab ecclesia
catholica, quam periurio profanaverit, efficiatur extraneus et ab omni communione
christianorum alienus <V630, f. 144va> neque partem habeat iustorum, sed cum diabolo et angelis eius aeternis suppliciis
condemnetur una cum
eis, qui eadem coniuratione nituntur, ut par poena perditionis constringat, quos in
perniciem prava societas copulat. Et ideo, si placet
omnibus, qui
adestis, haec tertio reiterata sententia vestrae vocis consensu firmetur. Ab universo clero vel populo dictum est: Qui
contra
<W411, f. 126r> hanc vestram definitionem praesumpserint,
anathema maranatha, hoc est perditio in adventu domini sint, et cum Iuda Scariot partem habeant et ipsi <E97, f. 118vb> et socii
eorum. Amen.
Quapropter nos ipsi sacerdotes omnes ecclesiam Christi ac populum admonemus, ut haec tremenda et toties
reiterata
sententia nullum ex nobis praesenti atque aeterno condemnet iudicio, sed fidem promissam erga
gloriosissimum dominum
nostrum Sisenandum regem custodientes ac sincera illi devotione
famulantes, non solum divinae pietatis clementiam in nobis provocemus, sed etiam gratiam
antefati
principis percipere mereamur. Te quoque praesentem regem futurosque aetatum sequentium principes humilitate, qua debemus, deposcimus, ut moderati et mites erga
subiectos
exsistentes cum iustitia et pietate populos a deo <V1341, f.
78rb> vobis creditos regatis bonamque vicissitudinem, qui vos nobis constituit largitori Christo respondeatis, regnantes in humilitate
cordis cum
studio bonae actionis nec quisquam vestrum solus in causam capitum aut rerum sententiam ferat, sed consensu publico cum
rectoribus ex
iudicio manifesto delinquentium culpa patescat servata a vobis in offensis mansuetudine, ut non
severitate magis
in illis quam indulgentia polleatis, ut, dum omnia haec auctore deo pio a vobis moderamine conservantur et
reges in
populis et populi in regibus et deus in utrisque laetetur. Sane de
futuris regibus hanc sententiam promulgamus, ut, si quis ex eis contra
reverentiam legum superba dominatione et fastu regio in flagitiis et facinore sive cupiditate crudelissimam potestatem in populis exercuerit, anathematis
sententia a Christo domino condemnetur et habeat a deo separationem atque iudicium, propter
quod
praesumpserit prava agere et in perniciem regnum eonvertere.
<O93, f.
78ra> De Svintilane vero, qui scelera propria metuens seipsum
regno privavit
et a potestatis fascibus exuit, id cum gentis consultu decrevimus, ut neque
eum vel
uxorem eius propter mala, quae commiserunt, neque filios eorum unitati
nostrae umquam
consociemus, nec eos ad honores, a quibus ob iniquitatem deiecti sunt,
aliquan<V630, f. 144vb>do promoveamus, quique etiam sicut
fastigio regni habentur extranei, ita et possessione rerum, quas de miserorum
praesumptibus hauserant, <E97, f. 319ra>
maneant alieni praeter
id, quod pietate piissimi principis nostri fuerint consecuti. Non
aliter et Geilanem memorati Svintilani et sanguine et scelere fratrem, qui nec in
germanitatis fide stabilis exstitit nec fidem gloriosissimo domino nostro
pollicitam conservavit, hunc igitur cum coniuge sua, sicut et antefatum a societate <W411, f. 126v>
gentis atque consortio nostro placuit separari, nec in amissis
facultatibus, in
quibus per iniquitatem creverant, reduces fieri praeter id, quod consecuti fuerint pietate clementissimi principis, cuius gratia bonos dominorum praemiis ditat et malos a beneficentia sua non separat.
Gloria autem et honor
omnipotenti deo
nostro, in cuius nomine congregati <V1341, f. 78va>
sumus. Post
haec pax, salus et diuturnitas piissimo et amatori Christi domino nostro Sisenando regi, cuius devotio
nos ad hoc
decretum salutiferum convocavit. Corroboret Christi gloria regnum illius gentisque Gothorum in fide catholica, annis et meritis
protegat
illum usque ad ultimam senectutem summi dei gratia et post praesentis regni gloriam ad
aeternum regnum transeat, ut sine fine regnet, qui in saeculo feliciter imperat ipso praestante, qui est rex regum et dominus dominorum cum patre et
cum spiritu
sancto in saecula saeculorum. Amen.
Definitis itaque his, quae
superius
compraehensa sunt, annuente religiosissimo principe, placuit deinde nulla re impediente a
quolibet
nostrum ea, quae constituta sunt, temerari, sed cuncta salubri consilio conservare et, quia profectibus ecclesiae et animae nostrae
conveniunt, etiam propria subscriptione, ut permaneant, roboramus. Ego
Isidorus in Christi nomine ecclesiae Spalensis metropolitanus episcopus haec statuens subscripsi. Similiter et alii episcopi
subscripserunt
numero XL.
O93, f. 78ra; V630, f.
144vb; W411. f.
126v; V1341, f. 78va; E97, f. 319ra
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 19.1.2006
|