Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Praefatio
zum 1.
Konzil
von Braga
O93,
f. 78ra; W411, f. 126v
INCIPIT
GESTA
SYNODI BRACARENSIS VIIII EPISCOPORUM
REGNANTE DOMINO NOSTRO IESU
CHRISTO CURRENTE ERA DXL.
Anno
tertio Ariamiri regis die Mai.
Kal. Galliciae provinciae episcopi, id
est Lucretius, Andreas, Martinus, Cottus,
Ildericus,
Lucetius, Timotheus,
Maliosus ex praecepto praefati gloriosissimi Ariamiri regis in
metropolitana
eiusdem provinciae
Bracarensis ecclesia
convenissent,
consedentibus simul episcopis, praesentibus quoque presbyteris
adstantibusque
ministris vel universo
clero, Lucretius memoratae
metropolitanae ecclesiae episcopus dixit: Diu
est, sanctissimi fratres, quia secundum instituta venerabilium canonum
et decreta catholicae et apostolicae disciplinae desiderabamus
sacerdotalem inter nos fieri debere conventum, qui
non solum ecclesiasticis regulis et ordinibus opportunum,
sed stabilem
etiam semper efficit
caritatis fraternae concordiam, dum congregati
simul in nomine domini sacerdotes ea inter se salutifera collatione
requirunt, quae
secundum doctrinam
apostolicam unitatem spiritus in vinculo pacis obtineant.
Nunc igitur, quoniam optatum nobis huius congregationis diem
gloriosissimus atque piissimus filius noster
adspirante
sibi domino utiliter
commodavit,
<W411, f. 127r>
prius
de
statu fidei, sicut superius dictum est, conferamus. Nam licet
olim
Priscillianae heresis
contagio in
Spaniarum provinciis
detecta sit et damnata, ne quis tamen per ignorantiam aut aliquibus, ut
assolet, scripturis deceptus apocryphis aliqua
adhuc ipsius erroris pestilentia sit infectus, manifestius ignaris
hominibus
declaretur, qui
in ipsa extremitate mundi et in ultimis huius provinciae finibus
constituti aut exiguam aut pene nullam rectae eruditionis notitiam
contigerunt. Credo autem vestrae beatitudinis fraternitatem nosse, quia
eo tempore, quando
in his regionibus
nefandissima
Priscillianae sectae
venena serpebant, beatissimus papa urbis Romae Leo, qui quadragesimus
fere exstitit apostoli Petri successor per Turpium
notarium sedis suae ad synodum Galliciae contra impiam Priscilliani
sectam <O93, f. 78rb> scripta sua direxit. Cuius etiam
praecepta
Terraconensis
et Carthaginensis
episcopi, Lusitani quoque et Betici
facto inter se
concilio regulam fidei contra Priscillianam heresem cum aliquibus
capitulis. conscribentes ad Balconium tunc huius Bracarensis ecclesiae
praesulem
direxerunt. Unde quia
et ipsum praescriptae fidei exemplar cum subiectis
capitulis prae manibus hic habemus, pro instructione ignorantium, si
vestrae placet reverentiae, recitetur. Omnes episcopi dixerunt: Valde
necessaria
horum capitulorum
est lectio, ut, dum simplicioribus quibusque
pristina sanctorum patrum statuta
pandantur,
abominata iam olim a
sede beatissimi Petri
apostoli et damnata Priscillianae heresis figmenta cognoscant. Lectum
est exemplar
fidei cum capitulis
suis, quae, ne prolixitatem facerent, his gestis minime sunt inserta.
Post lectionem capitulorum lectio necessaria recensa
sit, tamen evidentius et simplicius ea, quae sunt exsecrabilia, ita
positis etiam modo capitulis declaretur, ut,
qui minus est eruditus, intellegat et sic sub anathematis sententia
explosa
iam
Priscilliani
erroris figmenta
damnentur;
ut quisquis clericus
vel monachus sive laicus tale aliquid sentire adhuc vel defendere
fuerit depraehensus, tamquam
vere pater
Ebreorum continuo de
corpore abscidatur
catholicae ecclesiae,
ne aut societatis
sive
privatis eius macula
suae
a recte credentibus de permixtione talium aliquid orthodoxis reputetur
opprobrium.
O93,
f. 78rb; W411, f. 127r
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 19.1.2006
|