Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
5.
Konzil
von Toledo
O93, f. 78rb; V630, f.
145rb; W411, f.
127r; V1341, f. 79ra; E97, f. 319ra
INCIPIT CONCILIUM TOLETANUM VIGINTI QUATTUOR EPISCOPORUM HABITUM ERA
DLXXXIIII
ANNO PRIMO
DOMNI
CHINTILLANI REGIS.
INCIPIUNT
TITULI EIUSDEM
CONCILII.
I De institutione novarum laetaniarum.
II De custodia salutis regum et defensione
prolis praesentium principum.
III De reprobatione
personarum, quae
prohibentur adipisci regnum.
IIII De his, qui sibi regnum blandiuntur spe rege superstite.
<E97, f.
119rb> V De his, qui
principes <W411, f. 127v> maledicere praesumunt.
VI Ut regum fideles a successoribus regum rerum iure non fraudentur pro servitutis mercede.
VII Quod in celebritate
cunctorum
conciliorum synodus Toletana temporibus Sisenandi habita per probationem vocis clarae ob custodiam sui
cunctis debeat
innotescere.
<V1341, f.
79rb> Apud urbem
Toletanam diversis ex provinciis Spaniae sacerdotes domini, qui in uno pacis osculo in basilica sanctae martyris Leocadiae secundum gratiarum actiones omnipotenti domino
persolvimus
propter suam magnam misericordiam, cuius nutu in hanc convenimus concordiam et gloriosi principis nostri Chintalanae regis initia, ob cuius salutis et felicitatis
constantiam supernam imploramus clementiam, qui se in medio nostri coetus ingressus cum optimatibus et senioribus
palatii
sui supplex
omnium orationibus commendavit suosque fideles ita facere sancta
exhortatione coegit atque hanc institutionem, quam ex praecepto eius et
decreto nostro sancimus, divina inspiratione praemisit.
DE INSTITUTIONE NOVARUM LAETANIARUM
I Scilicet ut in cuncto
regno a deo sibi
concesso specialis et propria haec religiosa omni tempore teneatur observantia, ut a die Id. Decembr. laetaniae triduo ubique annua successione peragatur et indulgentia delictorum lacrimis impetretur.
Quod si
dies dominica intercesserit, in sequenti hebdomada <V630, f.
145va> celebretur, ut, quoniam abundante iniquitate efficitur, ut usquequaque prolata malicia nova exerceantur facinora, nova quoque haec ipsa surgat consuetudo, quae possit ante omnipotentis
oculos nostra
esse purgatio.
DE CUSTODIA REGUM ET DEFENSIONE PROLIS PRAESENTIUM
PRINCIPUM
II Summa autem nobis
vigilantia et
grandi religionis cura providendum est, ut mala, quae assidue prohibita perpetrantur,
circumspecta disciplina ecclesiastica stirpentur. Non enim incassum scriptum est: Pestilente
flagellato
stultus
sapientior
erit. <O93, f. 78va> Quamobrem, quoniam praeponderante
onere delictorum experientia pene semper ac saepe
fieri
discimus, quod magnopere vitare <E97, f. 319va> debemus,
quod etiam custo<V1341, f. 79va>ditur cum hoc, quod divinis sacramentis spopondimus, temeritate violamus. Ideoque frequenter est
compescendum, quod crebro invenitur transgressum. Sed ne succedentes praecedant ac deinde sequentes invident anterioribus et cuncta quieta et pacata permaneant, haec <W411, f. 128r>
in concilio communiter considerata defertur
sententia, ut
servetis, quaecumque in universali et magna synodo provisa
conscriptaque circa principum salutem et utilitatem sunt, haec quoque adiecta custodiantur,
videlicet ut
omni benignitate omnique firmitate circa omnem posteritatem principis nostri Chintilani regis teneatur dilectio et praebeatur
rationabile
defensionis adminiculum, ne res iuste provisae aut etiam parentum digna
provisione
procuratae ad iuris proprietatem pertinentes iniuste fraudulenterve auferantur a quoquam causa illicite exquisita laedendi eos, ne quocumque modo quibuslibet rebus spreta dilectione molestentur. Haec enim
licentia efficit et principes subiectis suspectos et subiectos in bonis principum cupidos.
Quocirca ne et praemissa contemnantur et ut cupiditas radix omnium malorum
auferatur,
contestamur
omnes praesentes et absentes vel etiam futuris temporibus consequentes
coram deo et angelis eius, quod, si quisquam nostrae contestationis
temerator exstiterit atque contemptor et quacumque argumentatione
odiose eos
molestari
aut in aliquo fuerit conatus laedere, sit anathema in christianorum
omnium coetu atque superno condemnetur iudicio, sit exprobabilis omnibus catholicis et abominabilis sanctis
angelis in
ministerio dei constitutis, sit hoc saeculo perditus et in futuro damnatus, qui tam rectae provisioni noluit praebere consensum.
DE REPROBATIONE PERSONARUM, QUAE PROHIBENTUR
ADIPISCI REGNUM
III Inexpertis nobis moribus novam decet invenire medelam. Quapropter
quoniam sunt inconsiderate quorundam mentes et se minime capientes, quos nec origo ornat nec
virtus
decorat, <V1341, f. 79vb> qui passim putant licenterque <V630. f. 145vb>
ad regalia
maiestatis pervenire fastigia, huius rei causa nostra omnium cum
invocatione <E97, f. 319vb> divina praebetur sententia, ut, si quis talia meditatus fuerit, quem nec lectio omnium praeficit nec Gothicae gentis nobilitas ad hunc honoris apicem trahit, sit consortio catholicorum privatus et divino
anathemate
condemnatus.
DE HIS, QUI SIBI REGNI BLANDIUNTUR SPE REGE SUPERSTITE
IIII Ergo quia et religioni inimicum et hominibus constat esse perniciosum futura illicite cogitare et casus principum
exquirere ac
sibi in posterum providere, cum scriptum sit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae pater posuit in sua potestate, hoc decreto censemus, ut,
quisquis
inventus fuerit talia perquisisse et vivente principe <W411, f. 128v> in alium attendisse pro futura
regni spe aut
alios in se propter id attraxisse, a conventu catholicorum cum excommunicationis sententia expellatur.
DE HIS, QUI PRINCIPES MALEDICERE PRAESUMUNT
V Sed et hoc pro pestilentiosis hominum moribus salubri
deliberatione censemus, ne quis in principem maledicta congerat,
scriptum est
enim a
legislatore:
Principem populi tui ne maledixeris. Quod,
si quis fecerit, excommunicatione ecclesiastica plectatur. Nam si maledici regnum dei non possidebunt, quanto
magis
talis ab ecclesia necessario pellitur, qui divinae violator sententiae invenitur.
UT REGUM FIDELES A SUCCESSORIBUS REGNI RERUM IURE NON FRAUDENTUR PRO SERVITUTIS MERCEDE
VI Simili providentia pro
fidelibus
regum nostra datur sententia, ut, quisquis superstes principum exstiterit, iuste in rebus
profligatis aut largitate principis acquisitis nullam
debeat
<O93, f. 78vb> habere iacturam. Nam si licenter et
iniuste
fidelium perturbentur mentes, nemo opta<V1341, f. 80ra>bit proprium ac fidele praebere obsequium, dum cuncta nutant in incertum et in futuro discriminis formidant causam, sed saluti et rebus eorum principalis pietas debeat praebere suffragia; exemplis enim ceteri
provocantur ad
fidem, cum fideles non fraudantur mercede.
QUOD IN CELEBRITATE CUNCTORUM CONCILIORUM SYNODUS
TOLETANA
TEMPORIBUS SISENANDI HABITA PRONUNTIATIONE VOCIS CLARAE OB CUSTODIAM SUI CUNCTIS DEBEAT INNOTESCI
VII Propter malorum mentium facilitatem et memoriae oblivionem hoc sacratissima statuit synodus, ut in omni
concilio
episcoporum Spaniae universalis concilii decretum, quod propter
principum
nostrorum est salutem constitutum, peractis omnibus in synodo
publica voce
debeat pronuntiari, quatenus <E97, f. 120ra> saepe replicatum auribus vel assiduitate iniquorum mens territa corrigatur, quae ad
praevaricandum et
oblivione et facilitate perducitur.
DE INDULGENTIA PRINCIPUM NOXIIS RESERVATA
VIII In his omnibus, quae
praemisimus, potestatem indulgentiae in culpis
delinquentium
principi reservamus, ut iuxta bonitatis et pietatis suae moderamen, ubi emundationem prospexerit mentium, veniam tribuat culparum.
DE FAVORE PRINCIPUM CONCILII ACCLAMATIONE CONCESSO
VIIII His vero omnibus
finem et robur subscriptione nostra facientes gloriam et
laudem
omnipotenti domino, in quantum mortalium valitudo sinit, reddimus. Post
haec gratias excellentissimo et glorioso principe nostro Chinti<V630, f. 146ra>lani regi peragimus, <W411, f. 129r>
cuius ardor fidei
et studium bonae intentionis et unanimitatis concordiam nobis tribuit
et fiduciam caritatis. Donet ei dominus et de inimicis triumphum et de
beatitudine gaudium, custodiat eum protectione assidua et muniat bonae
voluntatis suae circumspectione tutis<V1341, f. 80rb>sima, cuius
regnum manet in
saecula saeculorum. Amen.
Ego Eugenius Toletanae ecclesiae provinciae Carthaginensis metropolitanus episcopus his communibus decretis annuens subscripsi. Similiter et.alii
episcopi subscripserunt numero XX.
O93, f. 78vb; V630, f.
146ra; W411, f. 129r;
V1341, f. 80rb; E97, f. 320ra
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 19.1.2006
|