Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
7.
Konzil
von Toledo
O83,
f. 80va; V630, f. 148rb; W411, f. 133v; V1341, f. 83vb; E97, f.
322vb
IN
NOMINE
DOMINI DEI
ET SALVATORIS NOSTRI IESU
CHRISTI Incipit synodale decretum in Toletana urbe XXX episcoporum concilio gestum
anno V clementissimi
domni
nostri Chindasvindi
regis die XV Kal. Novembr. era DCLXXXIIII.
I De refugis
atque perfidis
clericis sive laicis.
II De
languoris
eventu
ministrantium
clericorum.
III
De exsequiis morientis episcopi.
IIII De
exactione ecclesiarum
Galliciae provinciae.
V De reclusis
honestis sive
vagis.
VI De
convicinis episcopis in
urbe regia commorandis.
<V1341,
f. 84ra> <E97, f. 323ra> DE
REFUGIS ATQUE PERFIDIS CLERICIS SIVE LAICIS
I
Cum in sanctae
nomine trinitatis pro quibusdam
disciplinis ecclesiasticis tam nostra devotione quam studio serenissimi
et amatoris Christi Chindasvindi
regis
nostri
apud Toletanam urbem conventus <V630, f. 148va> adesset,
competenter visum est mutua
collatione decernere, quod sollicite conservandum
et praesentibus et futuris
commodis nimium, ut confidimus, prodesse constabit magis,
quae semper est magnopere
providendum, quicquid vel
ecclesiasticis moribus vel utilitati publicae,
qua quieti non vivimus, opportunum esse perpenditur. Nam licet et ante
constitutiones canonum exstent, quae ad omnem possint correptionem
sufficere, si quis eas <W411, f. 134ra> dignetur libenter
attendere, tamen
tanto
luminis
claritas
amplius emicat, quanto fuerit studiosius
saepissime contractate,
non parum proficit ad
emendationem multorum, si
ea,
quae constituta sunt,
per fraternam collationem ad memoriam reducentur,
si
illa etiam
adiciantur,
quae aut deesse
videntur aut omnino constituenda
competenter
existimantur. Quis
enim nesciat, quanta sint hactenus
per tyrannos et
refugas transferendo
se in externas partes
illicite perpetrata et quam nefanda eorum superbia iugiter frequentata,
quae et patriae diminutionem afferrent et exercitui Gothorum
indesinentem laborem imponerent? Quod si
quidem laicorum insania fuisset
factum tolerandum nobis forsitan aliquoties videretur, illud tamen est
vehementius
stupendum, quia,
quod peius est, tanti et
religionis
propositi
in hac
interdum praesumptione
praecipites
efferuntur, ut
non ad levem
confessionem
nostram pertineat, si res ullatenus inulta
remaneat, quam et mundana
a
lege
et ecclesiastica convenit instanter disciplina corrigere. Ideoque
placuit nunc concordi sententia definire,
ut,
quisquis
in ordine clericatus a maximo
gradu usque ad minimum constitutus
in alienae
<V1341, f. 84rb>
gentis regionem se quacumque occasione transduxerit, ut exinde
superbiendo vel reditum
suum <E97, f. 323rb> vel quolibet
aliud videatur expetere sive etiam, quod gentem Gothorum vel patriam aut
regem
specialiter sub hac
occasione possit nocere vel fieri disposuerit vel aliquatenus fecerit,
sed et quicumque
talibus conscius
repperitur eisque vel
consilium
vel opem administrare
cognoscitur, qualiter aut ad gentem
alienam fugam <O93, f. 80vb> appeterent aut in malis,
quae
coeperant, perdurarent seu quamcumque
laesionem genti Gothorum vel patriae aut principi post fugam inferrent,
atque in eadem pravitate
perseverarent.
Quisquis hoc fecisse
dinoscitur, iste
ita indubitanter omni
honoris sui gradu privetur, ut locum eius, in quo ministraverat, alter
continuo perpetim regendum accipiat; ipse vero transgressor sub
poenitentia constitutus, si reminiscens <V630, f. 148vb>
mali,
quod fecerat,
usque in diem mortis
suae, si
rectissime
poenituerit, in solo tantum fine
communio
ei praesentanda
est, ita ut, antequam tempus
finis eius adveniat, si quispiam sacerdotum etiam ordinante principe ei
communicare consenserit, particeps criminis illius effectus, anathema
fiat in perpetuum ac
simili cum eo, cui
communicaverit, sententia condemnetur, quoniam potestati
principis nullus sacerdotum in hoc praebere
debet assensum, unde vel periurium
videatur incurrere, vel, quod <W411, f. 134v> absit, si
quicumque
catholicae fidei praevaricator princeps surrexerit,
sacerdos
nullatenus
vel
favore
principis vel terrore a rectae credulitatis
lumine ad
tenebras cogatur
reverti. Sic
enim nec super annexa
capitula vel imperiis principum vel terroribus oportebit umquam
evacuari, quia novimus omnes pene Spaniae
sacerdotes omnesque seniores vel iudices ac ceteros homines officii
palatini iurasse atque ita nunc
legibus decretum fuisse, ut nullus
refuga vel perfidus,
qui contra gentem
Gothorum vel patriam seu regem agere aut
in alterius gentis
societatem se
transducere repperitur, integritate
rerum suarum nullatenus reformetur, <V1341, f. 84va> nisi
forsitan princeps
humanitatis aliquid
personis
talibus impertiri
voluerit,
cui tamen non
amplius quam vicesimam
partem rerum ei,
qui perfidus
exstitit, de rebus, unde rex elegerit, tribuendi potestatem habebit.
Sed quia plerosque clericos
inconstantis
levitatis
interdum pravitas
ita
elevat, ut praetermissa <E97, f. 323va> sui ordinis
gravitate ac
polliciti
sacramenti immemores
constante principe, cui fidem servare promiserant, in alterius
erectionem
temeraria levitate
consentiant, abrogari decet hanc
omnino licentiam et a nostro corsortio penitus exstirpari, ita ut, si
quicumque
laicorum quando
quidem intra fines patriae Gothorum superbiens
regni apicem sumere fortasse temptaverit eique clericorum quilibet
adiutorium vel favorem
praestiterit atque hunc, qui
superbire videtur, ad eandem
regni ambitionem praevalente
delicto pervenire contigerit, ex eo quidem die vel tempore eundem
episcopum vel
cuiuslibet ordinis
clericorum
excommunicatum
manere perpetim oportebit, quo tali
se scelere implicavit,
tamen si
propter improbitatem
principis, cui inique consensit,
non potuerit instantia sacerdotum a communione suspendi, saltem
si superstitem
eum
post eiusdem
regis obitum tempus
invenerit, superiori
anathematis
correptioni
subiaceat, et
quicumque illi
praeter in ulti<V630, f. 149ra>ma
vitae suae fine
sic
tamen eum
legitime poenitere
probaverit,
communionis gratiam
consenserit impendendam. Nobis interim
ratio
persuasit synodali
super hoc
constitutione decernere, ut quicumque etiam laicorum in
praedictis capitulis, hoc est in
adversitatem
gentis aut patriae
vel regiae potestatis, in externas
partes se conferendo vel
talibus opem praebendo
noxius fuerit ultra repertus, non solum, ut dictum est, omni
rerum suarum proprietate privetur, sed et perpetua excommunicatione
damnatus numquam illi praeter
in ultimo mortis
suae tempore
communio tribuatur,
excepto si
communionis eius
remedium vel eorum, de
quibus
supra taxa<V1341,
f. 84vb>vimus, imploratione sacerdotum apud <O93, f.
81ra>
principem fuerit impetratum. Nam si
in derogationem aut contumeliam principis repperiatur aliquis nequiter
loqui <W411, f. 135r> aut in necem
regis seu direptionem
intendere vel consensum praebere, nos
quidem huiuscemodi
excommunicatione
dignum censemus, utrum
tamen sit illi quandoque communicandum pietati
principis
decernendum reliquimus,
cuius procul dubio potestatis
est subiectorum culpas misericordiae iudiciique
<E97, f. 323vb> sententia temperare.
Contestamur autem clementissimos principes et per ineffabile
divini
nominis sacramentum
obtestantes
unanimiter
obsecramus, ne quandocumque
absque iusta, ubi necesse fuerit, imploratione sacerdotali
excommunicationis
huius sententiam a
perfidis clericis vel laicis ad externas partes se
transferentibus vel consensum praebentibus quacumque
temeritate suspendant. Nam hoc
magis
utilitatibus
videtur ferre consultum, si
constitutionis nostrae forma servetur. Exsecrandum
anathema fiat et velut praevaricator catholicae fidei semper ad
dominum reus exsistat quicumque regum deinceps canonis huius censuram
in quocumque
crediderit vel
permiserit violandum.
DE
LANGUORIS
EVENTU
MINISTRANTIUM
CLERICORUM
II
Nihil
contra ordinis
statutum
temeritatis ausu
praesumatur
neque illa, quae
summa veneratione censentur,
vel minimo praesumptionis tantum
solvantur,
cum
ad
hoc ad
tantum
fieri iussa sunt,
ne
interrupta
noscantur,
ne languoris
proventu
robore
salutis natura privetur. Non ergo solum
fragilitati
consulitur
humanae, sed etiam sacris
mysteriorum
dei providetur
sollicitudinem.
Censuimus
igitur convenire, ut,
cum
a sacerdotibus
missarum tempore sancta mysteria consecrantur,
si aegritudinis accidat cuilibet
eventus, quo coeptum nequeat
consecrationis
explere
mysterium, sit liberum episcopo vel presbytero alteri <V1341, f.
85ra> consecrationem exsequi officii coepti.
Non enim aliud <V630, f. 149rb> ad supplementum
initiatis
mysteriis competit,
quam aut incipientis aut subsequentis completa benedictione
sacerdotis, quia nec perfecta videri
possunt, nisi perfectionis ordine compleantur. Cum enim simus
omnes unum in Christo, nihil contrarium diversitas format, ubi
efficaciam prosperitatis unitas fidei repraesentat. Quod etiam
consultum cuncti ordinis clerici individuum
esse sibi non ambigant, sed, ut praemissum
est, praecedentibus libenter alii pro complemento succedant. Nec tamen,
quod natura
languoris
causa consulitur, in praesumptionis perniciem convertatur,
nullus
post cibum
potumve
quamlibet minimum
sumptum missas facere, nullas
absque
<E97, f.
324ra> patenti
proventu
molestiae minister vel sacerdos, cum coeperit imperfecta officia,
praesumat omnino relinquere. Si quis haec temerare praesumpserit,
excommunicationis sententiam
sustinebit.
DE
EXSEQUIIS MORIENTIS
EPISCOPI
III Ea, quae
competunt honestati,
contigit
<W411, f.
135v> saepe quorundam desidia non impleri. Proinde quia
notum, quae dignitas in exsequiis morientis episcopi ex canonibus conservetur traditione
moris antiqui, hoc tantum adicimus, ut, si quis sacerdotum secundum
statuta Valentini
concilii ad
humanda decedentis episcopi membra venire commonitus pigra voluntate
distulerit, appellantibus clericis obitus
episcopi apud
synodum sive apud metropolitanum episcopum
tempore anni unius nec faciendi
missam nec
communicandi habeat
omnino licentiam. Presbyteri
autem sive ceteri clerici, quibus maior honoris locus apud eandem
ecclesiam fuerit, cuius sacerdos obierit,
si omni sollicitudine pro exsequiis aut
iam mortui
aut
continuo antistitis
morituri ad
commonendum
tardi inveniantur,
aut per quamcumque molestiam animi id neglegere
comprobentur, totius <V1341, f. 85rb> anni spatio ad
poenitentiam
in monasteriis deputentur.
DE
EXACTIONE
ECCLESIARUM GALLICIAE PROVINCIAE
IIII Inter
cetera denique, quae communi consensu nos conferre
competenter oportuit, querimonias etiam parrochialium presbyterorum
Galliciae provinciae solertissime discernere
decuit, quas contra pontificum suorum rapacitates
necessitas, ut comperimus, tandem compulit in publicum examen deferri.
Hi
enim pontifices, ut
evidens inquisitio patefecit, <O93, f. 81rb> indiscreto
moderamine parrochitanas
ecclesias praegravantes,
dum in exacti<V630, f. 149va>onibus superfluis
frequenter
exsistunt, pene
usque ad exinanitionem
extremae virtutis quasdam basilicas perduxisse probantur. Ne
ergo fiat de cetero, quod constat hactenus inordinate praesumptum, non
amplius quam duos solidos unusquisque episcoporum private
provinciae per singulas dioceses
vel basilicas
iuxta
synodum Bracarensis
annua illatione sibi
exspectet <E97, f. 324rb> inferri, monasteriorum tamen
basilicis
ab hac solutionis expensione
seiunctis. Cum vero episcopus diocesem visitat, nulli prae multitudine
onerosus exsistat nec umquam quinquagenarium
numerum evectionis
excedat, aut
amplius quam una
die per unamquamque
basilicam
remorandi licentiam
habeat. Quicumque vero pontificum eorundem
aliter, quam decernimus, agendum praesumpserit, correptioni procul
dubio canonum subiacebit, tamquam
constitutionum synodalium transgressor
et priscorum patrum edicti
corruptor.
DE
RECLUSIS HONESTIS
SIVE VAGIS
V Quosdam
paternarum incognitos
vel oblitos
traditionum in tantam
conspicimus corruisse desidiam, ut eorum exsecrando usu pene obolita
patescant,
quae <V1341, f.
85va> exstiterunt legitime constituta. Dum enim indocti docere
appetunt, quid aliud quam, quia ignorantiae
errore vexentur,
ostendunt? Et quia
gressu praepostero innitentes praesumptionem doctrinae <W411, f.
136r> discendi studiis anteponunt, patet, quod non summae
humilitatis
gratiam
petunt, sed actioni
depravationis inserviunt. Ex hoc igitur iustae severitatis talia
decernentes opportuno amputare
iudicio iubemus
eos, quos in
cellulis propriis reclusa
sanctae vitae ambitio tenet,
at
quosque eiusdem
sancti propositi
et merita iuvant
et probitas ornat, quia
hos
dei auxilio et nostro favore
tutos
constat
exsistere.
Illos vero, quos in tali proposito ignavia impulit, non prudentiae
cognitio deputavit, quosque nulla vitae dignitas ornat, sed, quod est
deterius, et
ignorantia foedat et
morum exsecratio turpat,
decernimus ab his abici cellulis atque locis, in quibus aut
feruntur vagi
aut tenentur
inclusi, atque ab episcopis sive rectoribus monasteriorum, ex quorum
congregatione fuerunt vel in quorum vicinitate consistunt, in
monasteriis omnimodo deputentur,
ut illic
sancti ordinis
meditantes doctrinam primum
possint discere, quae sunt a patribus instituta, ut postea
<V630, f. 149vb> valeant docere,
quae
sunt sancta
meditatione percepta, atque tunc demum, si doctrinae et sancti operis
fructu
exstiterint
fecundati ad summam virtutis properent exercitio
sanctae
intentionis imbuti.
<E97, f. 324va> Deinceps autem quicumque ad
hoc sanctum propositum
venire disposuerint, non aliter illis
iter dabitur assequi neque hoc antea potuerunt
adipisci, nisi prius in monasteriis instituti et secundum sanctas
monasteriorum regulas plenius eruditi et dignitatem honestae
vitae et notitiam potuerint sanctae promereri doctrinae.
Illos autem, quos
tantum extrema
vesania occuparit,
ut incertis locis
vagi
ac
morum depravationibus inhonesti ullam
prorsus
nec stabilitatem
sedis nec honestatem
mentis
habere exstiterint
cogniti, quicumque ex sacerdotibus vel ministris vagantes reppererint,
aut si fuerint prope
cenobiorum patribus corrigendos assignent
aut, si difficile est, pro sola honestate vigoris suae
potestati erudiendos
inclinent.
<V1341,
f. 85vb> DE
CONVICINIS EPISCOPIS IN URBE REGIA COMMORANDIS
VI Id etiam
placuit, ut pro
reverentia
principis ac
regiae sedis honore vel metropolitani civitatis ipsius consolatione
convicini
Toletanae
urbis
episcopi,
qui eiusdem <O93, f. 81va> pontificis admonitionem
acceperint,
singulis per annum mensibus in eadem urbe debeant commorari,
messivis
tamen
ac vindemialibus feriis relaxatis.
Nos
autem immortali deo et glorioso
Chindasvindo principi, ob cuius votum
in hanc
urbem sancta
devotione convenimus, gratias unanimiter efferentes
optabili annixu
deposcimus,
ut sanctae ecclesiae catholicae fidei semper ac
pacis cumuletur effectus
et memoratorum
principi
cum prosperitate praesentis
regni futuri etiam largiantur praemia gaudii ipso praestante, qui in
trinitate unus deus vivit et gloriatur in saecula saeculorum. Amen.
Horontius
in Christi nomine
sanctae Hemeritensis ecclesiae metropolitanus <W411, f.
136v>
episcopus haec statuta
definiens subscripsi. Similiter et
alii episcopi subscripserunt,
numero XXXVIII.
O93,
f. 81va; V630, f. 149vb; W411, f. 136v; V1341, f. 85vb; E97, f.
324va
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 20.1.2006
|